| Vxor pavperis Ibyci. Haec ὠ<ι>δὴ scribitur in uetulam | 3.15.pr.1 |
| mycham et luxuriosam. | |
| Tandem neqvitiae fige modvm tvae. Nequitiae nunc | 2.1 |
| 'calliditati et malitiae', non ut olim nequam dicebatur igna- | |
| <u>us ac nihili. | |
| Inter lvdere virgines. | 5.1 |
| Ordo et sensus est: Desine inter uirgines ludere, cum | |
| sis funeri propior. | |
| Et stellis nebvlam spargere candidis. Decens allegoria. | 6.1 |
| Ait enim: ut decor stellarum nubilo infuscatur, sic ad nito- | |
| rem fieri uirgine<s> interuentu tuo turpes, quippe cum sis | |
| aetate iam adtrita et deformis. | |
| Filia rectivs expvgnat ivvenvm domvs pvlso Th<y>ias | 8-10.1 |
| vti concita tympano. Hic etiam filiam eius ostendit uirosam | |
| esse et per libidinem nimiam ita in furorem quendam incitari, | |
| ut Bacchae solent pulsu tympani audito. | |
| Te lanae prope nobilem tonsae Lvceriam, non citharae | 13-14.1 |
| decent. Luceria urbs est in Apulia et in Samnio. | |
| Catexochen autem pro qualibet lana hoc positum. | |
| Nec poti vetvla faece tenvs cadi. Non decet aetatem | 16.1 |
| tuam, inquit, in conuiuio multum potare. Hoc est enim 'f<a>ece | |
| tenus potare'. Nam utique cum tota amfora bibitur, ad faecem | |
| peruenitur. | |
| Per faecem autem uetulam uetus uinum accipe. | 5 |