| Hercvlis ritv modo d. | 3.14.pr.1 |
| Haec ὠ<ι>δὴ in Augustum scribitur uictorem ex Hi- | |
| spania reuertentem. Quod autem Herculi illum comparat, ideo | |
| facit, ut ostendat labores eum non per alios, sed per se ad- | |
| ministrare. | 5 |
| Morte venalem peti<i>sse lavrvm: quam etiam morte | 2.1 |
| paratus est [t]emere. Non enim omni modo <eum u>ell<e> mori | |
| ait, <sed ut> inde lauream petat. | |
| Prodea<t> ivstis o. d. Pro 'prodeat et operatur diuis', id | 6.1 |
| est 'sacrificet'. | |
| Operationes enim sacrificia dixerunt. <E>t iustos diuos | |
| quamuis generaliter dicere possumus, nunc tamen specialiter | |
| accipiendum, scilicet quod Caesari uictoriam et reditum me- | 5 |
| renti dederint. | |
| Et soror cari dvcis. | 7.1 |
| Octauiam dicit Augusti sororem. | |
| Ivven<v>mqve nvper sospitvm. | 9-10.1 |
| Id est: nuper <per> Augustum sospitum f<ac>t<o>rum. | |
| Male [n]ominatis parcite verbis. Quid est male | 11-12.1 |
| [n]ominatis uerbis parcite? | |
| Vtrum quem ad modum edicitur, ut ciues feriato die | |
| litibus iurgiisque se abstineant; <an> ut e contrario in sacri- | |
| ficiis praecipitur 'bona om<in>a habete', ita nunc ait 'parcite | 5 |
| malis uerbis', <id est> malis [h]ominibus? | |
| Tenente Caesare terras. Id est: incolumi Caesar<e>. | 15-16.1 |
| Et cadvm Marsi memorem dvelli. | 18.1 |
| Id est: ueteris uini cadum, quod iam uinum natum erat | |
| temporibus belli Marsici. | |
| Spartacvm siqva potvit vagantem fallere testa. Spar- | 19-20.1 |
| ta<c>us dux fugitiuorum per Italiam aliquando grassatus multa | |
| uastauit. | |
| Mvrrevm nodo cohibere crinem. Colorem murreum in | 22.1 |
| crinibus hodieque dicunt, qui medius est inter flauum et | |
| nigrum. Quia properare ill<a>m uult, in nodum tantum colli- | |
| gere crines praecipit. | |
| Si per invisvm mora ianitorem fiet, abito. Praecipit | 23-24.1 |
| puero, ut, si tardius ad Neaeram ab ostiario admittatur, recedat. | |
| Deinde quare hoc praeceperit, ostendit inferendo: Lenit | |
| albescens animos capillus. | |
| Lenit albescens animos capillvs. | 25.1 |
| Haec cum admiratione quadam et dolore animi dicuntur. | |
| Miratur enim se tam segnem factum, ut contumeli<i>s | |
| fasti<di>entis puellae non irascatur, quod ipsum iniuria[m] | |
| senectutis fieri ingemescit. | 5 |
| Lenit albescens animos capillvs l. et r. <c.> protervae. | 25-26.1 |
| Anim<i>, inquit, iuuenum, qui litium et rixarum in contempt<u> | |
| amoris cupidi sunt, senili aetate leniuntur. | |
| Consvle Planco. | 28.1 |
| Significat se Planco consule adulescentem fuisse, irasci | |
| <in>tolerabiliter solitum, si fastid<i>retur. |