| O fons Bandvsiae. Sacrificium hac ὠ<ι>δῆ<ι> fonti[bus] | 3.13.pr.1 |
| Bandusiae repromittit, simulque laudes eius dicit. | |
| Non sine floribvs cras donaberis haedo. Amfibolon. | 2-3.1 |
| Incertum est enim, utrum dicat 'haedo dona<b>eris et floribus', | |
| an uero 'donaberis haedo, qui erit cum floribus, id est coro- | |
| natus'. | |
| Et venerem et proelia d. F. | 5-6.1 |
| Frustra scilicet quia immolabitur. | |
| Te flagrantis atrox hora C. n. t. Opacitatem eius | 9-10.1 |
| laudat, per quam dicit calorem canicularium dierum ad eum | |
| non descendere. | |
| Frigvs amabile. | 10.1 |
| Eleganter pro umbra refrigeranti calorem aestiui tem- | |
| poris dixit. | |
| Fies nobilivm tv qvoqve fontivm. Tu quoque inter no- | 13.1 |
| biles fontes nominaberis carmine meo praedicatus. | |
| Me dicente cavis impositam ilicem saxis vnde l. l. d. t. | 14-16.1 |
| Significat in saxo natam ilicem arborem, sub cuius radice | |
| erumpant aquae fontis huius. Loquaces autem <l>ymfas dixit, | |
| quod, dum de saxo cadunt, perstrepant. |