| Miserarvm est neqve a. d. l. | 3.12.pr.1 |
| Hac ὠ<ι>δῆ<ι> testatur insuauem esse uitam sine hila- | |
| ritate et amore, ac deinde puellam quandam captam specie | |
| adulescentis describit. | |
| Neqve dvlci mala vino lavere. | 1-2.1 |
| Antiqua declinatio<ne> 'lauere' dixit, non 'lauare'. Nam | |
| <te>rt<i>ae coniugationis hoc uerbum apud ueteres erat. Sic | |
| enim declinabant: lauo, lauis, lauit, non: lauo, lauas, lauat. | |
| Avt exanimari metventis p. v. l. | 2-3.1 |
| Sensus est: Aut cruciari castigatione uerborum. Patruae | |
| autem linguae pro 'seuerae' positum. Videntur enim patrui | |
| adulescentibus corripiendis austeriores esse quam patres, qui- | |
| bus natura ipsa indulgentiam plerumque extorquet. | 5 |
| Tibi qvalvm. Qualum metonymicos pro lanificio | 4-5.1 |
| dixit. Sed mulieres per deminutionem u<a>sculum hoc usur- | |
| pant quasi[i]llum dicen<te>s. | |
| Hoc autem est, in quo pensa uel trama<s> reuoluunt. | |
| Liparaei nitor Hebri. Hinc transit ad laudem Hebri | 6.1 |
| nomine adulescentis, quem a Ne<ob>ule amari indicat. Lipa- | |
| raei autem a Lipare insula, ut si diceret 'Liparensis'. | |
| Simvl vnct<o>s Tiberinis vmeros lavit in vndis eqves ipso | 7-9.1 |
| m. Bel. Diximus et supra adulescentes post exercitium cam- | |
| pestre in Tiberi[m] nare solitos fuisse. | |
| Catvs idem per apertvm fvgientis agitato grege cervos | 10-11.1 |
| iacvlari. Catus 'ac<u>tus' ac per hoc 'doctus' significat[ur]. | |
| Ordo e<s>t autem: catus idem fugientis ceru<o>s iaculari | |
| per apertum agitato grege. | |
| Per apertum autem absolute, id est per campum. | 5 |