| Mercvri, nam te docilis m. | 3.11.pr.1 |
| Mercurium inuocat lyrae inuentorem, petens, ut inspiret | |
| sibi modulationem dignam auribus Lydes amicae. Ordo est | |
| autem: Mercuri, dic modos, quibus Lyde obstinatas applicet | |
| aures. | 5 |
| Nam te docilis magistro [et] movit Amfion l[i]. c. Nota | 1-2.1 |
| fabula e<s>t Amfionem citharae cantu et pecudes, quarum | |
| pastor erat, ad se accersisse et lapides, quibus Thebani muri | |
| extructi sunt. | |
| Teqve testvdo. Quia <e> testudine[m] Mercurius lyram | 3.1 |
| fecit. | |
| Et amica templis. Fidicines hodieque Romae sacrificiis | 6.1 |
| adhiberi uidemus. | |
| Et adhvc protervo crvda marito. | 11-12.1 |
| Non est intempestiua, sed animo cruda, id est crudelis, | |
| ac per hoc aspera atque horrens maritum. | |
| Tv potes tigres comitesqve silvas dvcere. | 13-14.1 |
| Haec ad testudinem dicuntur [siue ad Mercurium]. | |
| Cessit inmanis tibi blandienti ianitor avlae. | 15-16.1 |
| Receptam de Orfeo fabulam tractat, qua refert etiam | |
| Cer<b>erum et cetera inferna cantu citharae lenita esse. | |
| Atqve spiritvs taeter s. m. o. t. | 18-20.1 |
| Saniem aut[em] cadauerum, quibus uescitur, intellegi | |
| uult aut pro uenenis posuit, quae in illo esse potest fingi, | |
| cum etiam serpentibus hirsutus esse fingatur. | |
| Qvin et Ixion Tityosqve vvltv risit invito. Inuito | 21-22.1 |
| uultu ris<i>t. Intellegas tantam fuisse gratiam cantus, ut in | |
| tormentis poenae constitutis extorserit tamen risus. | |
| Danai pvellas, pro eo, quod est 'Danai filias'. | 23.1 |
| Avdiat Lyde scelvs atqve notas. Mira oportunitate de | 25.1 |
| excessu excessum repperit. Et est sensus: Audiat Lyde, qua | |
| poena damnatae sint, quae crudeles amatoribus fuerint. | |
| Et inane lymphae dolivm fvndo perevntis imo. Inane | 26-27.1 |
| dolium. Ita autem figurauit, ut e contrario 'plenum uas [in- | |
| ante] illius rei' dicitur, ut et Te<r>entius: | |
| Vini plenum. | |
| Seraqve fata. Quare sera dixerit, ipse ex subiectis | 28.1 |
| ostendit inferendo: quae manent culp<a>s etiam sub | |
| Orco. | |
| Impiae nam qvid potvere m. i. Bona epanalemsis, | 30-31.1 |
| per quam inpensior affectio dicentis exprimitur. | |
| Dvro perdere ferro. Non ad naturam ferri relatum est | 31.1 |
| epitheton 'duro', sed ad animum earum, quae dura ac crudeli | |
| mente in eos usae sunt. | |
| Vna de mvltis face nvptiali digna. Ypermestram | 33-34.1 |
| dicit, quae Lyn<c>eum maritum seruauit. Et bene pro prae- | |
| senti adfectione inlatum face nuptiali digna, tamquam | |
| maius praemium feminis non sit. | |
| Et in omne virgo nobilis aevvm: propter pietatem | 35-36.1 |
| scilicet, quam marito praestitit. | |
| Qvae velvt nanctae vitvlos leaenae. | 41.1 |
| Velut leaenae uitulos nanctae. | |
| Me pater saevis oneret catenis. Extrinsecus audiendum | 45.1 |
| 'si putat' uel quit tale: me pater, <ai>t, si putat, saeuis catenis | |
| oneret pro hoc facto. | |
| Et nostri memorem sepvlchro s. q. Id est: monu- | 51-52.1 |
| mento meo inscribe mortis meae [casum uel] causam. |