| Extremvm Tanain s<i> biberis Lyce. Haec ad puellam | 3.10.pr.1 |
| Lycen nomine dicuntur, asperam et intractabilem. Tanais | |
| autem flumen est Scythiae, per quod uult intellegi esse bar- | |
| bara<m>. | |
| Me tamen asperas porrectvm ante fores <o>bicere[s] in- | 2-4.1 |
| colis plorares Aqvilonibvs. | |
| Me tamen et sic miser<ar>eris nec paterer[h]is frigoribus | |
| perire ante ianuam tuam iacentem. | |
| Incolis autem Aquilonibus ad illud pertinet, quod | 5 |
| dixerat | |
| Extremum Tanain si biberis. | |
| Tanais enim flumen in parte septemtrionali[s] est, unde | |
| Aquilo oriri uidetur. | |
| Qvo nemvs intra pvlchra sitvm tecta remvgiat. Signi- | 5-6.1 |
| ficat arbores esse, ut fit, in inpluuio domus, quibus nunc | |
| strepere tempestates intellegi uult. | |
| Et positas vt glaciet nives pvro n<v>mine Ivppiter. | 7-8.1 |
| Ostendit, quod re uera in Italia frequenter euenit, post niuem | |
| positam Aquilone uento serenatum esse et frigor<e> eius gelu | |
| super niuem concrescere. | |
| Ne cvrrente retro fvnis eat rota. Allegoricos: ne in te | 10.1 |
| re<de>ant harum rerum uices. | |
| Nec vir Pieria pelice savcivs. Vult intellegi maritum | 15.1 |
| L<y>ce huius amare aliam, id est Pieriam nomine; propter | |
| quod debuisse hanc uicem ei contumeliae amando <se> re- | |
| tribuere. | |
| Nec rigida mollior aescvlo nec Mavris animvm mitior | 17-18.1 |
| angvibvs. Hoc superiori iungendum, ut sit ita conexum: <o . . . | |
| supplicibus tuis parcas> nec rigida mollior aesculo nec Mauris | |
| animum mitior anguibus. Cetera enim <d>e parenthesi inlata | |
| sunt. | 5 |