Donec gratvs eram tibi. 3.9.pr.1
  Hac ὠ<ι>δῆ<ι> alternis uicibus respondentem sibi Lydiam
amicam facit. Agit autem cum ea de instauratione gratiae.
Donec autem pro 'quamdiu' positum est.
  Nec qvisqvam potior bracchia candidae cervici ivvenis 2-3.1
dabat. Id est: nec quemquam me potiorem habebas, cu<i> cer-
uicis tuae amplexus permitteres.
  Donec non alia magis arsisti. His dehinc quattuor 5-6.1
uersibus Lydia respond<e>t et deinceps, ut dixi, u<i>ces inter eos
sunt dicendi ac respondendi quaternis uersibus.
  Neqve erat Lydia post Chloen. 6.1
  Nec Lydiam, id est me post ponebas Chlo<a>e.
  Mvlti Lydia nominis. Id est 'magni nominis', ac per 7.1
hoc 'clarae famae'.
  Pro qva non metvam mori, si parcent <a.> f. s. Id 11-12.1
est: si mea morte illius animae fata parcent, ut superstitem
eam mihi faciant fata.
  Thvrini Calais filivs Ornyti. 14.1
  Ordo est et sensus: Thurini Ornyti filius Calais nomine.
  Thurini autem, qui est a Thur<io> oppido Italiae.
  Pro qvo bis patiar mori. Quantum carum habeat Ca- 15.1
lain per ὑπερβολὴν expressit, bis se paratam mori pro illo
dicens; quod ideo intulit, ut illum uinceret, quia dixerat se
paratum pro Chloe mori.
  Qvid, si prisca redit venvs. Hic iam temptare incipit 17.1
Lydiam, an redire secum in gratiam uelit.
  Dedvct<o>sqve <ivgo> cogit aeneo. Si rursus, inquit, nos 18.1
uenus iungit ac f<i>rmat perpetua coniunctione.
  Hoc enim per iugum aeneum dicit. Aeris namque
materia non sicut ferrum rubigine consumitur. Quare et
Vergil. non ob aliud uidetur mihi dixisse: 5
      Et centum uinc<tu>s aenis
    Pos tergum nodis,
nisi ut perpetuam pacem aenea furoris uincula futuram
ostenderent.
  Si flava excvtitvr. Excutitur pro 'expellitur' po- 19.1
situm est.
  Qvamqvam sidere clarior. 21.1
  Calais scilicet.
  Iracvndior Hadria. Hadria pro Hadriatico mari dicitur. 23.1