| Martiis caeleps qvid a<ga>m kalendis. Haec ὠ<ι>δὴ ad | 3.8.pr.1 |
| Maecenatem scripta est, qua testatur se diem festum Martia- | |
| rum kalendarum gerere, quod hac luce maximum periculum | |
| effugerit arbore infracta paene elisus. Kalendae autem Martiae | |
| hodieque matronarum dies festus est. Ait ergo non debere | 5 |
| <m>ira<r>i Maecenatem, quod diem kalendarum Martiarum | |
| celebret, quamuis matronam, id est uxorem, non habeat. | |
| Docte sermonis vtrivsqve lingvae. Hoc ad Maecenatem | 5.1 |
| adnectendum. Nam sic ordinandum est 'Maecenas docte ser- | |
| monis utriusque linguae', et intellegendum utique Graec<a>e | |
| et Latin<a>e. | |
| Corticem adstrictvm pice dimovebit amforae f. b. i. c. T. | 10-12.1 |
| Dicit se hoc kalendarum die amphoram ad sacrificium | |
| et conuiuium aperturum, quam cortice picato operuerit et in | |
| fumario posuerit Tull[i]o consule. | |
| Corticem adstrictvm pice dimovebit amf. <f.> Videtur cor- | 5 |
| tice[m] pro 'cortici', id est ablatiuum casum pro datiuo, po- | |
| suisse, ut sit sensus: cortici fumum dimou<eb>it pice ad- | |
| strictum. | |
| Et fumum utique pro fauilla fum<i> dixit, quae sidere solet | |
| super ad cooperimentum amforae. | 10 |
| Cyathos centvm. Sensus est: licet centum cyathos | 13-14.1 |
| bibas, innocui erunt. | |
| Procvl omnis est<o> clamor et ira. Esto pro 'er<i>t'. | 15-16.1 |
| Dicit autem adeo innocuum esse uinum, quod exhibi- | |
| turus sit, ut potantes nec [n]o<n>ere<t nec> per ebrietatem | |
| ad lites incitet. | |
| Mitte civilis s. v. c. | 17.1 |
| Noli, inquit, sollicitus esse de salute urbis, cum sint | |
| tuta omnia, et solue animum ad laetitiam in conuiuio meo. | |
| Medvs infest<v>s sibi lvctvosis dissidet armis. Medos | 19-20.1 |
| significat inter se seditionibus occupatos esse. | |
| Servit Hispanae vetvs hostis orae. Orae genetiu<i> casus | 21.1 |
| et Hispan[i]ae eiusdem casus est. | |
| Cantaver sera domitvs catena. Sera, inquit, catena, | 22.1 |
| quia diu bellum cum his gestum est, et tarde uicti sunt. | |
| Neglegens neqva popvlvs laboret. Neglegens nunc | 25.1 |
| pro securo positum est, ut e contrario Vergilius securum | |
| pro neglegenti dixit | |
| Securus amorum | |
| Germanae. | 5 |
| Parce privatvs. Cum sis, inquit, priuatus, noli adro- | 26.1 |
| gare tibi diu rei p(ublicae) curam. |