| [Ad Asterien.] Qvid fles Asteria [G]? | 3.7.pr.1 |
| Hac ὠ<ι>δῆ<ι> consolatur puellam desiderio coniugis | |
| sui m<a>estam, et simul monet, ne alicuius adulescentis blan- | |
| ditiis aut specie ipsa capiatur. Et est ordo: Quid fles, Asteria, | |
| Gygen, quem tibi restituent Fauonii primo uere Thyn[n]a | 5 |
| merce beatum? | |
| Thyna merce beatvm. Bithyni iuncti sunt Thynis. Vtra- | 3.1 |
| que autem gens Ponto confinis est. | |
| Ille Notis actvs ad Or<i>cvm. | 5.1 |
| Notis pro quibuslibet uentis dictum est. | |
| Post insana[e] Caprae sidera. Aedos uidetur significare, | 6.1 |
| quorum ortus et occasus concitant tempestates. Horum et | |
| Vergilius meminit dicens: | |
| Quantus ab occasu ueniens pluuialibus Aedis | |
| Verberat imber humum. | 5 |
| Frigidas duplici modo accipe, et propter hiemem, qua | |
| peregre retinetur, et propter solitudinem. | |
| Atqvi sollicitae nvntivs hospitae. Dicit Gygen ab hospita | 9.1 |
| Chloe amari et ab ea nuntium amoris ad eum mitti. | |
| Et miseram tvis dicens ignibvs vri. | 10-11.1 |
| Tvis ignibvs. Quibus tu ipsa ureris, <i>d est, mariti tui amore. | |
| Temptat mille vafer modis. | 12.1 |
| Vafer nuntius, id est callidus ad suadendum. | |
| Vt Proetvm mvlier perfida credvlvm. | 13.1 |
| Sthenebian significat Proeti uxorem, quae Bellerofontem | |
| hospitem amauit et non consentientem sibi adulterum cri- | |
| minata est. | |
| Matvrare necem refert. | 16.1 |
| Nuntius scilicet Gygi historiam, qua Bellerofontes peri- | |
| clitatus ostenditur, quod hospitae in amore[m] non consen- | |
| tiret, <refert> u<t> per exemplum terreat eum, ne idem et ipse | |
| patiatur. | 5 |
| Magnessam Hippolyte<n> dvm fvgit abs<tin>ens. Haec est, | 18.1 |
| quae nupta fuisse Eurypyo traditur. | |
| Et peccare docentis fallax historias monet. | 19-20.1 |
| Subaudiendum 'et alias', quia et hae, quas sup<ra> rettulit, | |
| docent peccare. | |
| Scopvlis svrdior Icari. Icari scopuli pro Icarii | 21.1 |
| maris scopulis, [s]e<t> hos pro quibuslibet posuit. | |
| Surdi autem scopuli periclitantibus dici solent, quod | |
| quasi pr[a]eces eorum non exaudiant. | |
| Qvamvis non alivs flectere eqvvm sciens et reliqua. | 25.1 |
| Notum est iuuentutem Romanam apud ueteres et exer- | |
| citatam in campo Martio, et post hoc exercitium natare soli- | |
| tam fuisse in Tiberi[m], quia et peritia nandi rebus militaribus | |
| sit necessaria. Dicit ergo Enipeum non debere puellae huic | 5 |
| placere, licet gloriose in exercitio inter aequales uersetur. | |
| Prima nocte domvm clavde neqve in vias svb cantv | 29-30.1 |
| qvervlae despice tibiae. <B>elle, quasi Gyges uespertino tempore | |
| ad fenestram Asteries tibicin<e>m adhibere soleat, ut illa cupi- | |
| ditate audiendi per fenestram despiceret, atque ita cupidam | |
| uidendi sui ac sollicitam d<e s>e dare. | 5 |