| Delicta maiorvm inmeritvs lves. Hoc ex tradita persua- | 3.6.pr.1 |
| sione scriptum est, qu<a> aiunt poenas in posteros expe<t>ere | |
| saepe, quas maiores effugerint. | |
| Donec <t.> refeceris pro 'donec reficias'. | 2.1 |
| Hinc omne principivm. Subaudienda est extrinsecus par- | 6.1 |
| ticula 'habes'. | |
| Et est sensus: hinc omne principium imperii habes, quod | |
| deos colas; ergo ut imperium perseueret, perseuera deos colere. | |
| Iam bis Monaeses et Pacori manvs. Hi Parthorum reges | 9.1 |
| fuerunt. Bis autem Parthos retulisse de nobis uictoriam dixit, | |
| quia et Crassum antea et <t>um Deci<di>um Saxam in A<s>ia | |
| cum exercitibus occiderant. | |
| Et adiecisse praedam t. e. r. Ex praeda, quam | 11-12.1 |
| nobis detraxerunt, torques suos exiguos antea ampliasse gau- | |
| dent. Hoc enim nunc significat renident. | |
| Poene occvpatam seditionibvs [d.] del. v. Seditio- | 13-14.1 |
| nibus, inquit, ciuilibus destrictum populum R(omanum) ex | |
| occasione poene barbari deluerunt. | |
| Fecvnda cvlpae saecvla. Nostra scilicet saecula. | 17.1 |
| Nvptias primvm inqvinavere. Per nuptias inqui- | 17-18.1 |
| nat<a>s uult ostendere nos ex ipsa culpa progeneratos ac me- | |
| rito nihil rectum in uita facere. | |
| Hoc fonte derivata clades i. p. p. q. f. | 19-20.1 |
| Turpes, inquit, coitus feminarum descendunt in liberos | |
| quoque, deinde in rem publicam. | |
| Motvs d. g. I. Id est: molles saltatus, quos primi | 21.1 |
| Iones inuenerunt. | |
| Et fingitvr artibvs. 'Artub<u>s' legendum, quia non | 22.1 |
| uenit a nominatiuo 'artes', sed 'artus'. | |
| Significat per id molliores sal<ta>tus puellas discere <et> | |
| turpes et libidinosos motus rerum ueneriarum. | |
| De tenero meditatvr vngvi. | 24.1 |
| Hoc prouerbium de Graeco est, quod dicunt ἐξ ἁπαλῶν | |
| ὀνύχων, quod significat 'a prima infantia.' | |
| Neqve eligit cvi donet in<p>ermissa <r>a<p>tim. Sensus | 26-27.1 |
| est: Neque ex occasione extincti subito in conuiuio luminis | |
| properat adulter [post interuallum] occult<e> r<em facere>. | |
| <Sed ivssa.> Scilicet [facere] | 29.1 |
| non permittente <t>antu<m> | 29-30.1 |
| marito, sed etiam iubente. | |
| Dedecorvm pr[a]etiosvs emptor. Qui dedecora, id est ad- | 32.1 |
| ulteria magno pr[a]etio emit. | |
| Non his ivventvs orta parentibvs i. a. s. Melioribus, | 33-34.1 |
| inquit, orta fuit parentibus iuuentus illa apud antiquos nostros, | |
| qu<ae> bella Punica pro patria etiam naualibus proeliis gessit. | |
| Sed rvsticorvm mascvla militvm proles. | 37-38.1 |
| Hodieque ex rusticis maxime milites lecti meliores ha- | |
| bentur. | |
| Et s[a]everae matris ad arbitrivm recisos portare | 39-41.1 |
| fvstes. | |
| Mire simplicitatem et patientiam laboris in iuuenibus | |
| per i<d> ostendit, quod etiam matrum potestati se subicerent, | |
| cum iam et ad arbitrium earum operarentur. | 5 |
| Amicvm tempvs agens a. Laborantibus scilicet | 43-44.1 |
| [etiam] amicum ob capessendam quiet<e>m. | |
| Damnosa qvid non inminvit dies. | 45.1 |
| Hoc ide<o> dicitur, quoniam uidentur omnia [per] pro- | |
| cessu temporum in deterius labi. | |
| Aetas parentvm pe[r]ior avis tvlit nos neqviores | 46-48.1 |
| mox datvros pro<geni>em vitiosiorem. Damnosam rem mira fa- | |
| cilitate et breuitate successu temporum <in> deterius labi [Aet. | |
| p. p.] <per> successus et ordinem nascentium explicuit. |