| Caelo tonantem credi<di>mvs I. r. <Si> famae, inquit, | 3.5.pr.1 |
| tantum de Iouis magnitudine credidimus: quanto magis de | |
| Augusti credendum est, cuius uirtutes et potentiam omne<s> | |
| non audimus, sed uidemus. | |
| <Ad>iectis Brittanis imperio gravibvsqve Persis. | 3-4.1 |
| Per has gentes ab ultima occidentis plaga usque ad | |
| orientalem per continuationem adiunxisse imperio suo terras | |
| Augustum intellegi uult. | |
| Milesne Crassi conivge barbara. Cum magnitudinem | 5.1 |
| rerum gestarum Augusti commemorasset, indignatur eos, qui | |
| sub Crass<o> militauerant, oblitos Romanae uirtutis, apud Par- | |
| thos resedisse turpitudinem captiuitatis aequo animo ferent<e>s. | |
| Tvrpis maritvs vixit et hostivm, pro cvria inversiqve | 6-8.1 |
| mores, consenvit socerorvm in arm<is>. Ὑπέρβατον sic ordinandum: | |
| et hostium socerorum in armis consenuit. Nam illa per ex- | |
| clamationem [per medium est], quae Graece διὰ μέσου inlata | |
| esse dicuntur: 'Pro curia inuersique mores!' | 5 |
| Puta autem hoc eum dixisse: Itane hoc Romanus fecit? | |
| O mores, inuersi estis, et o curia, quam indignas res passa | |
| es[t]! | |
| Svb rege Medo. Medum suo more pro Partho posuit. | 9.1 |
| [h]anciliorvm et nominis <et> togae oblitvs aeter- | 10-11.1 |
| naeqve Vest<a>e. Per [h]ancilia[m] et Vestam sacra ac religio- | |
| nes Romanas uult intellegi. | |
| Aeternam autem Vestam propter aeternos, qui in ara | |
| eius coluntur, ignes dixit. | 5 |
| Incolvmi Iove. Mire incolumi Ioue, ut si diceret: | 12.1 |
| stante[m] mundo, incolumi rerum natura. | |
| Hoc caverat mens provida Regvli: Nequis scilicet uitam | 13.1 |
| captiuitate speraret, sed potius pro libertate moreretur. | |
| Dissentient<i>s condicionibvs foedis, quod captiuos | 14-15.1 |
| Afrorum noluit pro se reddi. | |
| Exemplo trahentis perniciem veniens in aevvm. Per- | 15-16.1 |
| niciem hinc processuram in futurum tempus, si exemplum | |
| tale induceret. | |
| Si non periret inmiserabilis captiva pvbes. Id est: | 17-18.1 |
| si non perissent captiui, quo<nia>m nemo eorum misereri deberet. | |
| Signa ego Pvnic<is> adfixa delvbris. | 18-19.1 |
| H<ae>c uerba sunt Reguli desuadentis, ne permutatio ca- | |
| ptiuorum fieret. Indicat autem indignationem quan<d>am, tur- | |
| pitudinem in Romanis militibus, cum se facile captiuitati | |
| traderent, uideri. | 5 |
| Et arva Marte coli popvlata nostro. <Vi>di, inquit, | 23-24.1 |
| s<e>c<u>r<i>o<r>es Poenos agros suos colere, qui agri iam a nobis | |
| ante fuerant uastati. | |
| Avro repensvs scilicet acrior miles redibit. [H]ironia, | 25-26.1 |
| cuius sensus est: uidelicet fortior prodibit miles in pugnam | |
| pr[a]etio redemptus. Quod significat non posse fortiter in | |
| acie stare militem, qui didicerit uictum se posse uiuere. | |
| Flagitio additis damnvm. Turpitudin<i>, inquit, | 26-27.1 |
| Roman<ae>, qu<a>e per ignauiam militum accidit, insuper uos | |
| adiungitis damnum pecuniae, qua si<c> eos redimere uultis. | |
| Neqve amissos colores lana[ta] refert medicata fvco. | 27-28.1 |
| Vt lana, inquit, medicata, id est infecta, numquam ad pri- | |
| stinum redit colorem, ita miles inbutus uitio captiuitatis non | |
| erit fortis. | |
| Et Marte Poenos pro[p]teret altero id est: <si> iterum | 34.1 |
| constitutus ad pugnam hostis prodierit. | |
| Hic vnde vitam svmeret inscivs pacem <dv>ello miscvit. | 37-38.1 |
| Cum deberet, inquit, uitam uirtute atque armis quaerere, | |
| commisit se hostibus; sic ergo pacem bello miscuit. | |
| O magna Carthago probrosis altior [rvinis] Italiae | 39-40.1 |
| rvinis. Sic uoca[ba]tur Carthago magna, quam ait dedecore | |
| et d<am>nis ma<gn>is Romanorum altiorem factam. | |
| Fertvr pvdicae conivgis oscvlvm parvosqve natos vt | 41-43.1 |
| capitis minor ab se removisse. Adfirmatur Regulus, cum Romam | |
| captiuus adductus esset a Poenis, auersatus uxoris osculum, | |
| dicens inhonestum matronae esse eum, qui sit infamiae ca- | |
| ptiuitatis damnatus, id est seruus factus, maritum agnoscere. | 5 |
| Bene ergo additum pudicae coniugis, ne putares illum | |
| ideo osculum coniugis auersatum, quod de pudicitia eius in- | |
| iqu<i>us sensisset. | |
| Et virilem torvvs hvmi posvisse vvltvm. Id est, | 43-44.1 |
| ad humum uultum dei<e>cisse. Virilem autem uultum ad | |
| uirtutem animi eius, cum hoc faceret, referens dixit. | |
| Donec labantes consilio patres firmaret avctor, nvm- | 45-46.1 |
| qvam alias dato. S<cil>(icet) generaliter accipiendum, id est: | |
| qualem sententiam nemo umquam de se tulisset. | |
| Egregivs properaret exvl. | 48.1 |
| Hoc est: gloriosus, qui se exulem maluerit esse, quam | |
| cum infamia redimi. Et est occultum antitheton; <n>a<m> | |
| m<a>erentibus amicis egregium exulem opposuit, quae figura | |
| eam uim habet, ut ostendat ingens miraculum fuisse in hoc, | 5 |
| quod, cum amici pro eo m<a>ere<re>nt, ipse egregius, id est | |
| sublimis animo ageret. | |
| Qvam si clientivm longa negotia. Cum populus, in- | 53.1 |
| quit, ei obsisteret, ne in Africam portaretur, non aliter eos | |
| reliquit, quam solent principes ciuitatis amicos suos nego- | |
| tiorum deiudicatis litibus uel prolatis rebus otiosa mente re- | |
| linquere, festinantes in praedia sua. | 5 |