| Descende caelo et dic age tibia. | 3.4.pr.1 |
| Inuocat Musam, ut se iuuet in carminibus. Sed quod | |
| ait descende caelo, ad illud pertinet, quod uelit iam | |
| transire a Iunonis sermonibus, quos in caelo habuisse eam | |
| ostenderat. | 5 |
| Avditis. His distinguendum et pronuntiandum inter- | 5.1 |
| rogatiua figura. Dicit autem audire se uocem Musae can<en>t<i>s. | |
| <An me lvdit amabilis insania?>. Aut numquid ego hoc | 5-6.1 |
| imaginor errore mentis, quem nimio poetico studio concepi? | |
| Avdire et videor pios. Hic pios dixit pro diis, et ex hoc | 6.1 |
| pro Musis dictum est. | |
| Me fabvlos<a>e Vvltvre in Apvlo <nvtricis> extra limen | 9.1 |
| Apvliae. Vultur mons est in Apulia, ubi dicit se poeta educa- | |
| tum a nut<r>ic[ta]e nomine Apuliae, quam fabulosam appellauit, | |
| quod nutrices fere alum[i]ni[bu]s suis fabulas narrare soleant. | |
| Lvdo fatigatvm<q. s.> Ordo est: ludo somnoque fa- | 11.1 |
| tigatum. | |
| Qvicvmqve celsae ni<d>vm [H]achervntiae. | 14.1 |
| Acheruntia oppidum est Lucaniae, quam nidum appel- | |
| lauit, quod paruum sit et in summo monte constitutum, sicut | |
| nidi auium in summis arboribus solent esse. | |
| Saltvs<q>v<e> Bantinos <e. a.> Bantia oppidum est in Apulia. | 15.1 |
| Et arvvm pingve tenent hvmilis Ferenti. | 15-16.1 |
| Ferente oppidum est et ipsum in Lucania, quod humile | |
| appellauit, quod in ualle est positum. | |
| Vt pr[a]emerer sacra lavr<o>qve conlataqve myrto. | 18-19.1 |
| Sacr<a>m laurum, non ideo tantum dixit, quod sit in tutela | |
| Apollinis, sed etiam, quod uelit diuinitus se ea coopertum a | |
| columbis intellegi. | |
| Non sine diis animosvs infans. | 20.1 |
| Ideo quia solitudinem nemoris non expauerat, cum esset | |
| et solus <et> infans; quod ipsum prodigium dicit diuinitatis | |
| cuiusdam, quam in se esse intellegi uult. | |
| Vester, Camenae, vester in ardvos t. S. Vbicum- | 21-22.1 |
| que, inquit, sum, uester sum, o Musae, cuius infantiam mani- | |
| festum est uos custodisse. Per haec autem significat se, ubi- | |
| cumque fuerit, nihil aliud quam studia musica colere. | |
| Sev Tibvr svpinvm sev l. p. Supinum, inquit, | 23-24.1 |
| Tibur ad situm eius [montis] aspiciens. Nam in latere | |
| montis constitutum est. | |
| Vestris amicvm f. et c. Sub Bruto se militasse Hora- | 25.1 |
| tius saepe ostendit, et periclitatum, cum ab Augusto partes | |
| eius fusae sunt, quod periculum nunc ait praesidio Musarum | |
| se euasisse. | |
| Devota non extinxit arbor. Deuota nunc e<l>idenda | 27.1 |
| ac per hoc execrabilis ac detestabilis. | |
| Nec Sicvla Palinvrvs vnda. | 28.1 |
| Ostendit se etiam in mar<i> circa Palinurum promuntu- | |
| rium periclitatum. | |
| Vtcvmqve mecvm vos eritis. Vtcumque nunc pro | 29.1 |
| 'ubicumque' accipe. | |
| 'Vt' enim ueteres nonnumquam pro locali particula po- | |
| nebant, ut Vergil. in quinto: | |
| Caesis ut forte iuuencis | 5 |
| pro '<u>bi caesis', et Ouidius: | |
| †Qua[e]<qu>e fugit tellus illuc ut pontus | |
| et aer. | |
| Navita. Nauita, id est: nauigans. | 30.1 |
| Et la<e>tvm eqvino sangvine Concanvm. Concani Hispaniae | 34.1 |
| gens est, uel, ut alii dicunt, Scythiae, quos ostendit equino | |
| uesci sanguine. De quo et Vergil. sic ait: | |
| Et lac concretum cum sanguine potat e- | |
| quino. | 5 |
| Et Scythicvm inviolatvs amnem. | 36.1 |
| Scythicum amnem Tanain uidetur significare. Inuio- | |
| latus autem et ad superiores sensus per zeugma referendum. | |
| Vos Caesarem altvm militia simvl fessas <coh>ortis | 37-38.1 |
| addidit oppidis. | |
| Etiam Caesarem altum, inquit, uos recreatis, cum in | |
| hibernis constituit exercitum; per quod etiam Caesarem stu- | |
| diosum esse poeticae ostendit. | 5 |
| Vos lene consilivm datis et dato gavde[n]tis almae. | 41-42.1 |
| Per Musas, id est per studium litterarum, ad sapientiam | |
| corroborari mentem intellegi uult. Lene enim consilium | |
| sapientiam dicit. | |
| Scimvs vt inpios Titanas immanemqve tvrbam. Hac | 42-43.1 |
| parecbasi ostendit uires sine prudentia non tantum uanas | |
| esse, uerum etiam sibi aduersarias; per quod probat illud, | |
| quod supra dixerat: | |
| Vos lene consilium datis et dato gaude[n]tis. | 5 |
| Fidens ivventvs horrida brachiis. Ordo est: fidens | 50.1 |
| brachiis iuuentus horrida. | |
| Melius enim <id> intellegitur quam 'horrida brachiis'. | |
| Fratresqve tendentes opaco Pelion inposvisse Olympo. | 51-52.1 |
| Tendentes: contendentes. De hoc autem et Vergilius | |
| sic loquitur: | |
| Ter sunt conati inponere Pelio[n] Ossam | |
| Scilicet, atque Ossae frondosum inuoluere | 5 |
| Olympum. | |
| Ter pater extructos deiecit fulmine montes. | |
| Avt qvid minaci Porfyrion statv. Sic Vergil.: | 54.1 |
| Mediaeque minans inlabitur urbi, | |
| nisi quod et in ipsa corporis altitudine mina<e> quaedam | |
| uidentur esse atque horror. | |
| Hinc avidvs stetit V. Auidum Vulcanum dixit | 58-59.1 |
| propter ignis auiditatem. | |
| <Nvmqvam> vmeris positvrvs a. Numquam posi- | 60.1 |
| turus pro 'qui numquam ponet'. | |
| Qvi rore pvro Castaliae lavit crines. Castalia fons | 61-62.1 |
| est in monte Parnasso. | |
| Natalem silvam. Nunc 'in qua natus est'. Aliter diem | 63.1 |
| natalem dicimus, quo quis natus est. | |
| Delivs et Patarevs Apollo. | 64.1 |
| Delius a Delo insula dicitur, Patareus a Patare urbe, | |
| quae est in Lycia. | |
| Vi<s> consilii expers mole rvit sva. | 65.1 |
| Haec et generalis est sententia et specialiter praeterea | |
| nunc ad Gigantes pertinet. | |
| [Quia] vim temperatam dii qvoqve provehvnt in | 66-67.1 |
| maivs. Hoc ad Augustum uult referri, quem scilicet fortem | |
| intellegi uult et doctum, per quae ad sublimitatem imperii | |
| <Ro>ma<ni> peruenerit. | |
| Notvs et integr<a>e temptator Orion Dianae. Et hic | 70-71.1 |
| 'testis est mearum sententiarum' accipe. | |
| Orion autem Dianam stuprare cum temptasset, sagitta | |
| eius occisus est. | |
| In<i>ecta monstris Terra dolet svis. | 73.1 |
| Terra, inquit, mater dolet filios suos, Gigantes se mon- | |
| tibus suis pr[a]emere. | |
| Nec peredit inpositam celer ignis Aetnen. | 75-76.1 |
| Aetna mons Encelado superpositus est, quem ait, quamuis | |
| s<em>per ardeat, non tamen absumi[t], ut semper eum premat. | |
| Incontinentis nec Titvi iecvr relinqvit ales. Incon- | 77-78.1 |
| tinent<i>s: libidinos<i>. Hic autem adortus est Proserpinam uel, | |
| ut alii aiunt, Latonam; ob quod iecur eius semper renascens | |
| a uulture consumitur. | |
| Amatorem trecentae Perithovm cohibent catenae. | 79-80.1 |
| Aeque et hic Proserpinam rapere temptauit, ob quod dicitur | |
| <nu>n<c> esse apud inferos. |