| INCIPIT EPODON | |
| Ibis Libvrnis inter alta navivm, amice, propvgnacvla. | 1.pr |
| Liber hic epodon inscribitur, scilicet quod ita uersus | |
| in eo ordinati sunt, ut singulis quibusque clausulae suae <r>e- | |
| cinant. Clausulas autem lyrici appellant quasi praecisos | |
| uersus integris subiectos, qualis est secundus amice pro- | |
| pugnacula, et deinceps alterni, quibus tertia pars deest, | 5 |
| quominus sint praecedentibus similes, id est ipsi senarii, quos | |
| merito bes<sa>les clausulas appellant et al<terum>bes. B<es>si | |
| enim tertia pars opus est, ut integer fiat. | |
| Ibis Libvrnis inter alta navivm, amice, propvgnacvla. | |
| Non uidetur uerecundiae Horati conuenire, ut amicum | 10 |
| se Maecenatis dicat, cum clientem debeat dicere. | |
| Numquid ergo sic ordinanda frasis est, ut 'amice Caesaris' | |
| intellegamus, et ideo bis 'Caesaris' accipiendum erit, ut sit | |
| tale: amice Caesaris, Maecenas, ibis Liburnis paratus pericu- | |
| lum Caesaris tuo periculo subire? | 15 |
| Qvid nos, qvibvs te vita si svperstite ivcvnda, si contra, | 5.1 |
| gravis? | |
| Bis posuit particulam 'si', sed semel abundat. Melius | |
| enim sic loqueretur: quibus te superstite uita iucunda est, | |
| si contra sit, grauis est. | 5 |
| Ergo uerbum extrinsecus <h>i<c> accipiendum [ex eo] 'sit', | |
| ut plena fiat eloquutio. | |
| Si contra, gravis. Contra, id est, superstiti contraria. | 6.1 |
| Vtrvmne ivssi perseqvemvr otivm? Iussi a te. Aut num- | 7.1 |
| quid a Caesare? Dicitur enim Caesar Augustus dedisse Horatio | |
| militiae uacationem, cum aliis negasset. | |
| An hvnc laborem, mente latvri, decet qva ferre non mollis | 9-11.1 |
| viros feremvs? Sensus autem est hic: aut numquid animo | |
| laboraturi per absentiam tuam suscipi<a>mus et corporis la- | |
| borem tecum eundo? Corporis enim laborem uult esse non | |
| mollium uirorum. | 5 |
| Comes minore svm fvtvrvs in metv, qvi maior absentes | 17-18.1 |
| habet. | |
| Sensus est: si comes sim, minorem metum patiar, qui | |
| semper absentibus maior est. Et attende a singulari numero | |
| ad pluralem transitum fecisse. | 5 |
| Vt adsidens inplvmibvs pvllis avis serpentivm ad- | 19-20.1 |
| lapsvs timet. | |
| Attende elocutionem 'illis timet' per datiuum casum, | |
| non 'pro illis timet'. Sic et Terentius: | |
| Syre, tibi metui male. | 5 |
| Non, vt adsit, avxilii latvra plvs praesentibvs. | 21-22.1 |
| 'Sit' uerbum hic deest, et 'si' particula, quia ordo et | |
| sensus hic est: Non ut plus auxilii praesentibus sit latura, | |
| si adsit. | |
| Pecvsve Calabris ante sidvs fervidvm Lvcana mvtet | 27-28.1 |
| pascvis. | |
| Ambigua quidem elocutio est, sed cum ante sidus | |
| feruidum dicat et Calabriam manifestissimum sit caloratam | |
| esse, apparet eum hoc dicere: non ut pecus ante feruentissi- | 5 |
| mum aestatis tempus ex Calabria in Lucaniam transeat. | |
| Circea tangat moenia. | 30.1 |
| Circea moenia Tusculum intellegendum, quia Tele- | |
| gonus Circes et Vlixis filius hoc oppidum condidit. Sensus | |
| est autem: ut neque in Tusculano possideam uillarumque ibi | |
| aedificia usque ad ipsam urbem extendam. | 5 |
| Satis svperqve me benignitas tva ditavit. Donatum | 31-32.1 |
| sibi in Sabinis fundum a Maecenate Horatius saepe testatu<r>. | |
| Qvod avt avarvs vt Chremes terra premam. Quoniam | 33.1 |
| Chremes nomen senis est in comoediis; ibi enim fere senes | |
| auari finguntur. Vnde uidetur non inmerito Chremen aua- | |
| rum dixisse. Sen<su>s autem: non studebo nummos adquirere, | |
| quos thensauris conditos terrae suffodiam Per quod ait se | 5 |
| nolle nummos habere plures, quam <qu>i opus sint, ac per quos | |
| sollicitam <non> habeat uitam. | |
| Discinctvs avt perdam nepos. | 34.1 |
| Discinct<u>s. <I>t<a> discinctos pro neglegentibus sole- | |
| mus et nos dicere. Nepotem autem ueteres <u>t prodigum ac | |
| luxuriosum dicebant, quia re uera solutior<i>s delicatior<i>sque | |
| uitae soleant esse, qui sub auo nutriantur. | 5 |