| Beatvs ille, qvi procvl negotiis. | 2.pr.1 |
| Ha<e>c ὠ<ι>δὴ laudes rusticae uitae continet. Negotia | |
| autem hic molestias urbanae uitae uult intellegi. | |
| Neqve excitatvr classico miles trvci et reliqua. | 5.1 |
| Eleganter ostendit incommoda uitae, quibus rustici | |
| carent. | |
| Et svperba civivm p. l. | 7-8.1 |
| Salutationum officia dicit. | |
| Altas marita<t> popvlos. Proprie maritari arbores | 10.1 |
| dicuntur, cum uites his adiunguntur. | |
| Sed speciem pro specie posuit. | |
| Non enim populi maritari, sed ulmi solent. Hinc autem | |
| iam commoda rusticae uitae enumerare ac describere incipit. | 5 |
| Vel cvm decorvm mitibvs pomis capvt avtvmnvs | 17-18.1 |
| agris extvlit. | |
| Poetica fantasia finxit autumnum quasi corporalem deum | |
| pomis coronatum. | |
| Insitiva decerpens pira. Merito insitiua. Nam pi- | 19.1 |
| rorum arbores, quae sponte natae sunt, necesse est dura atque | |
| aspera poma dent. | |
| Qva mvneretvr te, Priape. Et munero et [in] munero<r> | 21.1 |
| in actiua significatione recte dicitur. | |
| Qvervntvr in silvis aves. | 26.1 |
| Queruntur, inquit, quoniam ueteres omnium anima- | |
| lium uoces praeterquam hominum qu[a]erellas dicebant. De- | |
| nique et Vergil.: | |
| Et cantu querulae rumpunt arbusta cicadae, | 5 |
| inquit, et de ranis: | |
| Et ueterem in limo ranae cecinere querellam. | |
| Et de bubus: | |
| Atque omne querellis | |
| Inpleri nemus. | 10 |
| Fontesqve lymphis obstrepvnt manantibvs, somnos | 27-28.1 |
| qvod invitet leves [i. l.] | |
| Suauis elocutio: fontes obstrepunt, quod somnos inuitet. | |
| A[v]t cvm tonantis annvs hibernvs Iovis. Annus hi- | 29.1 |
| bernus, pro 'hibernum tempus anni'. | |
| Nota autem synecdoche[n] es<t> annum pro parte anni | |
| dicere. | |
| Sic et Vergil.: | 5 |
| Nunc frondent siluae, nunc formosissimus | |
| annus. | |
| Avt amite levi rara tendit retia. Amites hodieque ap- | 33.1 |
| pellantur forculae, quibus retia in uenatione uel in aucupio | |
| suspenduntur. Et est figura ἐφεξήγησις[, quia retia doli sunt]. | |
| Qvod si pvdica mvlier in partem. | 39.1 |
| No<n> ai<t> 'quod si [quodsi] et pudica uxor rustico con- | |
| tingat'; nec enim existimat difficile esse rusticam uxorem | |
| pudicam esse, cum omnes pudicas esse intellegi uelit. Sed | |
| hoc ait: Quodsi et uxorem habeat, qui alioqui pudica est. | 5 |
| Potest autem utique accidere [idioma. Et est consuetudo | |
| rustica], ut uxor non sit, uel quia nondum ducta est, uel quia | |
| aliquo casu adempta sit. | |
| Sacrvm vetvstis extrvat lignis focvm. Proprie hoc | 43.1 |
| rusticae uitae est focum amare. | |
| Sacrum autem dixit, quia ara deorum P[a]enatium est | |
| focus. | |
| Et horna dvlci vina promens dolio. Orna uina di- | 47.1 |
| cuntur huius anni. Non ergo 'dulci dolio', ut dictum est, sed | |
| translati<ci>o ἐπιθέτω<ι> 'dulcia uina' intellegamus. Hoc quo- | |
| que autem ad idioma rusticae simplicitatis pertinet, hornum | |
| uinum bibere. | 5 |
| Dapes inemptas appar<e>t. | 48.1 |
| Vergilianum est. S<cil>ic[et] et ille, cum de uita | |
| rustica loqueretur, sic ait: | |
| Dapibus mensas onerabat inemptis. | |
| Non me Lvcrina ivverint conchylia magisve rhombvs | 49-50.1 |
| avt scari. Non me magis iuuerint Lucrina conchylia rhom- | |
| busue aut scari. | |
| Avt scar<i>, siqvos E<ois> intonata flvctibvs hiemps ad | 50-52.1 |
| hoc vertat mare. Intellegi uult scaros pisces in orientali mari | |
| esse, et difficile fieri, ut circa Italiam capiantur, nisi quos | |
| inde uiolentia tempestatis adduxerit. | |
| Non Afra avis. Afram au[t]em gallinam Numidicam dicit. | 53.1 |
| Non attagen Ionicvs. Cum attagenas feminino genere | 54.1 |
| uulgo dicant, adnotandum, quod masculino genere hic dixerit. | |
| Attagen autem auis est Asiatica inter nobilissimas habita. | |
| Ionicus uero ab Ionia dictus, quae est regio Asiae, in qua | |
| est urbs Efesus. | 5 |
| Vel agna festis caesa Terminalibvs, vel haedvs ere- | 59-60.1 |
| ptvs lvpo. | |
| Iucunde expressit rusticorum frugalitatem. | |
| Videre fessos vomere<m> inversvm boves c. t. l. | 63-64.1 |
| Hoc Vergilianum illud est: | |
| Aspice aratra <iugo> referunt suspensa iu- | |
| uenci. Languido autem collo: lasso. Et utique uoluptas | |
| domino hinc est cogitanti, quantum utilitatis ex <a>ratione agro | 5 |
| contuleri<n>t. | |
| Positosqve vernas, ditis examen domvs, hoc est: qui | 65.1 |
| uernae ditem dom[in]um faciunt. | |
| Hic 'ditem' frequentem ac familiosam; nec ultra hoc ditem | |
| domum nunc intellegas, cum de rustico patre familias loquitur. | |
| Haec vbi locvtvs fenerator Alfivs, iam iam fvtvrvs | 67-68.1 |
| rvsticvs, et reliqua. | |
| Vrbanissime postremo finxit haec non de sua persona | |
| dicta esse, sed feneratoris; per quod uult intellegi neminem | |
| <ne>scire, quid iucunditatis habeat uita rustica, nec tamen | 5 |
| quemquam ab ea, in qua consueuerit, posse discedere. | |
| Omnem redegit Idibvs pecvniam, qv<a>erit Kal. ponere. | 69-70.1 |
| Exigit, inquit, a debitoribus pecuniam comparaturus praedia, | |
| cogitans scilicet iocunditatem uitae illius, quam in rusticis | |
| laudat. Sed rursus stimulatus cupiditat<e> usurarum quaerit | |
| eam faenori dar<e>. | 5 |