| Parentis olim siqvis impia manv senile gvttvr fregerit. | 3.pr.1 |
| Execratur alium significans se e<o> grauiter uexari. | |
| Edit autem dicendum potius quam 'edat', quia sic decli- | 3.1 |
| natur: Edo, es, edit, deinde modo optatiuo tempore futuro: | |
| utinam edim, edis, edit, pluraliter: utinam edimus, editis, edint. | |
| Et alium dicendum, ut 'solium dolium', non ut uulgo 'aleum'. | |
| Edit cicvtis. Cicuta herba est uenenatissima. | 5 |
| O dvra messorvm ilia: qui ferum alium prandent, de | 4.1 |
| quibus et Vergilius in Bucolicis: | |
| Thest[h]ylis et rapido fessis messoribus | |
| aestu | |
| Alia serpyllumque herbas contundit olentes. | 5 |
| An malas Canidia tractavit dapes? | 7-8.1 |
| Sub hoc Canidi<a>e nomine Gratidiam Neapolitanam | |
| unguentariam intellegi uult, quam ut uenificam Horatius | |
| semper insectatur. Sed quia non licet probrosum carmen in | |
| quemquam scribere, idcirco fere poetae similia adfingunt. Sic | 5 |
| et Vergilius in Bucolicis pro Cytheride Lycoridem appellat. | |
| Candidvm Medea mirata est dvcem. Iasonem significat | 9-10.1 |
| Candoris autem nomine et Vergilius in significatione | |
| pulchritudinis semper utitur, ut | |
| Candidus insuetum miratur limen Olympi, | |
| et | 5 |
| Candida Dido, | |
| et | |
| Candida Maia. | |
| Notam autem historiam hic in <i>ocum conuertit, quasi | |
| Medea alio perunxerit Iasonem, ut eum muniret aduersus | 10 |
| uim taurorum flammas spirantium, qui iussu regis subiciendi | |
| erant, si uellet pellem auream accipere. | |
| [Hoc delibvtis vlta donis pelicem serpente fvgit alite. | 13-14.1 |
| Vt cum ait: milens uolens aderat.] | |
| Nec mvnvs vmeris efficacis Hercvlis. De ueste illa lo- | 17.1 |
| quitur sanguine Nessi delibuta, quam a Deianira coniuge | |
| oblatam Hercules cum induisset, incendio eius absumptus est. | |
| Efficacis autem perpetuum epitheton uult esse Herculis. | |
| At siqvid vmqvam tale concvpiveris, iocose Maecenas, | 19-20.1 |
| pr[a]ecor. Oportune iocosum appellat, cui u<id>eli<ce>t iocos | |
| suos commendatos esse uult. |