| Lvpis et agnis qvanta sortit[i]o obtigit, tecvm mihi discordia | 4.pr.1 |
| est. Hanc eglogam in Pompeium Ma<e>n<a>m scribit libertum | |
| Pompei Magni, qui praefectus classi fuit. | |
| Sexto Pompeio bellum aduersum Augustum Caesarem | |
| gerente, hic cum classe ad Caesarem transierat, deinde ad | 5 |
| Sextum rediit, et rursus refugit ad Caesarem. | |
| Tecvm mihi discordia est. | 2.1 |
| Accersendum huc extrinsecus 'tanta'. Sic enim conse- | |
| quens erit elocutio: quanta sortit[i]o obtigit discordia lupis et | |
| agnis, tanta mihi tecum est. | |
| Hibericis pervste fvnibvs latvs. Restibus caesum saepe | 3.1 |
| ac per hoc malum seruum fuisse uult intellegi. Hibericos | |
| autem funes ideo dicit, quia in Hiberia, id est in Hispania | |
| plurimum spartum nascitur. | |
| Videsne, sacra<m> me[n]tiente <te> via<m> cvm bis | 7-10.1 |
| ter vlnarvm toga, vt ora vertat hvc et hvc evntivm liberrima | |
| indignatio? | |
| Ordo est: me[n]tiente <te> sacram uiam cum bis ter ulna- | |
| rum toga [utor; id est], uidesne, ut euntium ora huc et illuc | 5 |
| uertat liberrima indignatio? Significat autem populum ex | |
| indignatione, quod ille oblitus condicionis tam magnificus | |
| incedat, detorquere ab illo aspectum. | |
| Et bene liberrimam indignationem dixit, quod libere ac | |
| palam <h>unc uidentes in seruitutem inueherentur. Cum bis | 10 |
| ter ulnarum toga. Hoc est cum se<x> ulnarum toga. | |
| Hanc autem iustam togae mensuram esse intellegendum est. | |
| Sectvs flagellis hic trivmviralibvs. Triumuiralibus | 11.1 |
| autem quod dixerit, speciali[s] elocutionis genere usum esse | |
| pro generali puto. Neque enim triumuiris tantum, sed etiam | |
| aliis potestatibus ius est alienos seruos flagellare. | |
| Praeconis ad fastidivm. Aspere: donec aliud agentibus | 12.1 |
| triumuiris, praeco cum uellet desinere iuberet. | |
| Et Appiam mannis ter[r]it. | 14.1 |
| Eleganter mannis, quia nimiarum deliciarum aflu- | |
| entia est equos burichos habere. | |
| Mannos autem equos uulgo burichos appellant. | |
| Appiam autem pro qualibet uia posuit. An numquid | 5 |
| proprie, qui<a> Falerni agri meminerat, quo[s] scilicet Appia | |
| uia necesse est ire. | |
| Sedilibvsqve magnvs in primis eqves Othone con- | 15-16.1 |
| tempto sedet. Et 'magnus eques' et 'sedilibus in primis' cum | |
| uehementi indignatione dicitur. Ex quattuor<decim> autem | |
| ordinibus, quos lege Roscia Otho tribunus plebis in theatro | |
| equestri ordini dedit, duo primi ordin<e>s tribun<i>ciis uacabant. | 5 |
| Qvid attinet tot ora navivm gravi rostrata dvci | 17-19.1 |
| pondere contra latrones atqve servilem manvm? | |
| Sensus est: Quid prodest classem rostratis nauibus ducere | |
| aduersum latrones ac fugitiuos, quos Sextus Pompeius armauit, | |
| [et] cum hunc patimur tribunicium equitem Romanum esse? | 5 |