Horrida tempestas caelvm contraxit et imbres. 13.pr.1
  Hortatur contubernales, ut, quoniam caelum pluuium
<sit> ne<c> quicquam agi possit, in conuiuium secedant.
Caelum autem pro nubibus accipe, et 'contraxit' in unum
coegit, ac per hoc 'densa<s> fecit' intellegendum. 5
  Et imbres n<iv>esqve dedvcvnt Iovem. Suauiter, quasi 1-2.1
cum imbribus ad terras Iuppiter descendat.
  Rapiamvs amici occasionem de die. 3-4.1
  Vtrum occasionem, qu<ae> de die pluuio incidit, an ut
'conuiuia de die' dicebantur a primo mane coepta?
  Obdvcta solvatvr fronte senectvs. Obducta, id est: in 5.1
rugas contracta, ac per hoc, s[a]euera et tristis. Sic ergo et
senectutem pro grauitate ac seueritate accipe.
  Tv vina Torqvato move consvle pressa meo. Praecipit 6.1
uina proferri Mallio Torquato consule defusa, quo anno ipse
natus sit, quod et alibi amforam adloquens ostendit sic dicens:
    O nata mecum consule Mallio.
  Ad hoc ergo pertinet, quod <ait> [Mallio] Torquato 5
meo.
  Devs haec fortasse benigna reddvcet in sedem vice. 7-8.1
Sensus est: haec, de quibus sollicitus es, fortasse benignus
restituet tibi deus, qui uices rebus humanis constituit.
  Et fide[s] Cyllenaea, id est: corda, quam Mercurius in- 9.1
uenit, ac per hoc, lyra.
  Nobilis vt cecinit grandi Centavrvs alvmno. Chiro sci- 11.1
licet Centaurus alumno, id est Achilli.
  Vnde tibi reditvm certo svbtegmine Parcae rvpere. 15-16.1
  Tale est et illud:
    Extremaque Lauso
    Parcae fila legunt.
  Nec mater domvm caervla te revehit. Per matrem The- 16.1
tidem atque ex hoc metonymicos mare intellegamus.