Qvid tibi vis, mvlier nigris dignissima barris? In mulierem 12.pr.1
foedam atque anum haec scribit. Barri autem elefanti di-
cuntur, unde et uox eorum <b>arritus appellatur.
  Porro autem elefanti feruntur auersi coire, ex quo uidetur
poeta dicere cum his eam concumbere debere, quia illam non 5
uideant, propter deformitatem ipsius.
  Nec fi<r>mo ivveni, hoc est: nec ualido, qui sufficere 3.1
libidini tuae possi<m>.
  Neqve nar<i>s obesae, hoc est: neque occlusae nar<i>s, ut
possim putorem corporis tui ferre.
  Polypvs an gravis hirsvtis cvbet hircvs in alis. 5.1
  Polypus non in alis, sed in naribus intellegendus.
  Qvi svdor vietis et qvam malvs vndiqve membris cre- 7-8.1
scit odor. Ordo est: uietis membris. Vieta autem dicuntur ex
necessitate contorta, ut Terentius ostendit:
    Viet<u>s, ueternosus, senex [necessitate contorta].
  Malvs vndiqve membris. Hoc iam pronuntiandum uel 7.1
efferendum cum admiratione.
  Cvm p[a]ene solvto indomitam properat rabiem sedare. 8-9.1
Aspere. Cum ex fastidio tui penis languit, tu tamen cupiens
libidini tuae satisfacere, dum moueris, sudas delauasque cre-
tam et stercus crocodil<l>i, quibus faciem fucare consuesti.
  Iamqve svbando tenta cvbili<a> tectaqve rvmpit. 11-12.1
  Subare proprie sues dicuntur cum libidinantur. Inde
iam translatio facta in cetera animalia. Tenta autem cubilia
lectum dicit restibus siue fasciolis subtentum.
  Vel mea cvm saevis agitat fastidia verbis. 13.1
  Vel illud eius quale est, cum me quasi per blanditias
corripit, quod fastidio cum ea concu<m>bam inputans, quod
excitatiorem uenerem cum Inachi<a> amica, quam cum ipsa
agam. 5
  Pereat male, qvae te Lesbia. 16-17.1
  Quae te inertem monstrauit mihi quaerenti taurum.
  Taurum autem pro ualido ac forti concubito<re> dixit.
  Cvm mihi Covs adesset Amyntas. 18.1
  Hoc est: cum non deesset mihi sa<l>acissimi adulescentis
occasio.
  Mvricibvs Tyriis iteratae vellera lanae. Purpuram 21.1
Tyriam significat, quae iterum, id est bis tingi conchylio di-
citur. Vnde hodieque dibafus appellatur.
  Ne foret aeqvalis inter conviv[i]a, magis qvem dili- 23-24.1
geret mvlier sva, qvam te. Blanditur, dicens magnopere festi-
nam s<e> illi pr[a]etiosis purpuris uestem conficere, ut ex hoc
inter contubernales eius probaret, quam ualde illum diligeret.