Petti, nihil me sicvt antea ivvat. Pettium contubernalem
|
11.pr.1
|
adloquitur, indicans occupato sibi amore Lycisci pueri non
|
|
libere uersus scribere.
|
|
Hic tertivs Dece<m>ber, ex qvo destiti[t] Inach[a]ia fvrere,
|
5-6.1
|
silvis honorem decvtit.
|
|
Siluarum honorem folia arborum et Vergilius dixit:
|
|
Frigidus et siluis Aquilo decussit honorem.
|
|
Re uera autem mense fere Decembri spoliantur arbores
|
5
|
foliis.
|
|
<Hev me, per vrbem (nam pvdet tanti mali) fabvla
|
7-8.1
|
qvanta fvi. Ordo est:> eheu me, per urbem quanta fabula fui.
|
|
Hoc autem quasi de parenthesi inlatum est nam pudet
|
|
tanti mali. Quod ideo intulit, ut ostenderet, cur inge-
|
|
muisset.
|
5
|
In qvis amantem langvor et silentivm argvit.
|
9-10.1
|
'Argui<t>' media syllaba product<a> pronuntiandum, quia
|
|
praesentis temporis est.
|
|
Et latere petitvs imo spiritvs.
|
10.1
|
[Spiritum] non pectore ait, qu<oni>am in suspirando
|
|
constat latera laborare.
|
|
Contrane lvcrvm nihil valere candidvm pavperis
|
11-12.1
|
ingenivm?
|
|
Contra lucrum: contra studium lucri, id est contra aua-
|
|
ritiam.
|
|
Sensus autem: qu[a]erebar tibi plorans, quod candor
|
5
|
animi mei et honesta simplicitas sine datis nihil gratiae
|
|
haberet apud auaram puellam.
|
|
Qv[a]erebar adplorans tibi, simvl calentis inverecvndvs
|
12-14.1
|
devs fervidiore mero arcana prom<o>rat loco. Ordo est: simul in-
|
|
uerecundus deus calentis arcana promorat loco. Et utique
|
|
'amore calentis' accipiendum.
|
|
Sensus uero hic est: cum ebrietas seueritatem pepulerat
|
5
|
pectore <m>eo, tum ego amoris mei iniuriam flens apud te
|
|
qu[a]erebar.
|
|
Inuerecundum ergo deum Liberum uult intellegi, quod
|
|
inuerecundum sese per uinulentiam faceret.
|
|
Qvod si meis inaestvet praecordiis libera bilis.
|
15-16.1
|
Confundit lectorem uarietas elocutionis. Ab obliqua
|
|
enim oratione transit ad rectam. Nam supra oblique dixerat:
|
|
Qu[a]erebar tibi nihil ualere candidum pauperis
|
|
ingenium, a<t> haec iam recta est. Quod si meis in-
|
5
|
aestuet praecordiis, et cetera.
|
|
Desinet inparibvs certare svmmotvs pvdor. Inparibus:
|
18.1
|
aemulis scilicet, qui largiri multa possunt, cum ego non possim.
|
|
<In>paribus autem certare per datiuum casum figura-
|
|
tum est, ut apud Vergilium:
|
|
Tibi certet Amyntas.
|
5
|
Vbi haec severvs te palam <lavdaveram>. Hoc est: seuere
|
19.1
|
dixeram adrogans mihi constantiae laudem.
|
|
Ivssvs abire domvm: a te scilicet.
|
20.1
|
Qvibvs lvmbos et infregi latvs. Ordo est: lumbos et latus.
|
22.1
|
Vnde expedire non amicorvm qveant libera consilia.
|
25-26.1
|
Bene libera, quia ueri amici libere solent delicta amicorum
|
|
<castigare> studio emendationis.
|
|
Nec contvmeliae graves: non iam amicorum, sed ipsius
|
26.1
|
pueri, qui amatur.
|
|
Avt teretis pveri, id est: teretia crura aut brachia ha-
|
28.1
|
bentis.
|
|
Teres autem in longum rutundus dicitur.
|
|