INCIPIT SERMONVM LIBER I
  Qvi fit, Maecena<s>, vt nemo, qvam sibi sortem sev ratio de- 1.1.pr
derit sev fors obiecerit, illa contentvs vivat?
  Quamuis saturam esse opus hoc suum Horatius ipse con-
fiteatur, cum ait:
    Sunt quibus in satura uidear nimis acer, et
      ultra 5
    Legem tendere opus,
tamen proprios titulos uoluit ei accommodare. Nam hos
priores duos libros Sermonum, posteriores Epistularum
inscribens in sermonum <nomine> uult intellegi quasi apud
praesentem se loqui, epistulas uero quasi ad absentes missas. 10
  Qvi[d] fit Maecenas. Mirari se ait tantam esse animis 1.1
hominum inconstantiam, ut omnibus aliena sors uitae magis
quam propria[e], siue eam ratio dederit siue fortuna elegerit,
placeat.
  Qui autem circumflexe pronuntiandum. Significat enim 5
'quare', sicut etiam multi locuntur dicentes 'qui fieri potest'
pro 'quomodo fieri potest'. Signate autem locutus est dicens:
ratio dederit, fors obiecerit.
  Mvlto iam fractvs membra labore. Frequens apud Ver- 5.1
gilium haec figura. Sic enim dicitur:
    Scissa comam
et
    Oculos deiecta decoros. 5
  Sed et ipse Horatius in carminibus
    Membra sub arbuto
    Stratus.
  Qvid enim? Concvrritvr, horae momento. 7.1
  Quasi interpellante affectu hoc dicitur, et est etiam con-
suetudinis nostrae.
  Cita mors venit avt victoria laeta. Quasi diu nauem 8.1
iactantibus austris hoc dicitur.
  Svb galli cantvm consvltor vbi ostia pvlsat. 10.1
  Ita dictum, ut
    Sub noctem cura recursat.
  Ille datis va<d>ibvs qvi rvre extractvs in vrbem est. Qui 11.1
uadimonium promittere sub satisdatione et in urbem uenire
coactus est. Vades autem sponsores dici notum est, quod, qui
eos dederit, uadere ei, id est discedere interim liceat.
  Loqvacem delassare valent Fabivm. 13.1
  Q.[uod] Fabius Maximus Narbonensis equestri loco na-
tus Pompeianas partes secutus aliquot libros ad Stoicam
philosophiam pertinentes conscripsit.
  Eris tv, qvi modo miles, mercator, tv consvlt<vs> modo, 16.1
rvsticvs.
  Eleganter adfectata ambiguitas. Nam cum praedixerit
a milite mercatoris sortem laudari, et a mercatore militis,
item a iuris perito rustici, et ab hoc illud, ita subiunxit dic- 5
tionem: cuiu<i>s liberum sit in omnes personas sensum re-
ducere.
  Qvid cavsae est, merito qvin illis Ivppiter ambas iratvs 20.1
bvccas inflet? Qui<n> nunc significat quominus. Sensus est
autem: Nulla causa est nec ratio qu[a]erellis, quominus illis
Iuppiter sit iratus.
  Praeterea, nec sic vt qvi iocvlaria ridens percvrram. 23-24.1
Ordo et sensus: Praeterea nec si<c> iocularia percurram,
ut qui ridens iocularia percurrit. Ita et zeugma est, et ex eo
'percurram' 'percurri<t>' <si> adsumimus, in hoc syllem-
psis est. 5
  Vt pveris olim dant crvstvla blandi doctores. Cru- 25-26.1
stula et Lucilius dixit:
    Gustaui crustula solus.
  Olim autem nunc pro 'interdum' a<ut> 'nonnumquam'
positum est. 5
  Per omne avdaces mare qvi cvrrvnt. Proprie cur- 29-30.1
runt, ut
    Vast<um> caua trabe currimus aequor.
  Cvm sibi sint congesta cibaria: cum sibi sint, quae ad 32.1
uitam reliquam tolerandam possint sat esse.
  Sicvt parvola (<nam> exemplo est) magni formica 32-33.1
laboris. Ἀντίθετον paruulae enim magnum intulit.
  Qvae simvl inversvm contristat Aqvarivs annvm. 36.1
  Inuersum [annum] perpetuum epitheton est anni,
quia in se semper uertitur, id est reuertitur. Maxime autem
sole in Aquario constituto tempestates horrendae et frigora
ingentia solent esse. 5
  Sol autem transit in Aquari<um X> VII kal. Februarias;
in eo est diebus triginta usque in XVII kal. Martias.
  Et illis vtitvr ante qvaesitis sapiens. Sapiens 37-38.1
absolute dicitur. Est enim nomen, non participium, ut si di-
ceret '<c>a<u>te': non enim illis sapiens.
  Qvid ivvat inmensvm te argenti pondvs et avri. 41.1
  Sensus est: cum tanto studio pecuniam quaeras, quid te
delectat ea[n]dem pecunia[m] non uti, sed defossam in terra[s]
seruare.
  Qvod si c<o>mminvas, vilem redigatvr ad assem. 43.1
  Hoc auari responsum est dicentis, nisi defossam pecu-
niam seruet, futurum ut ea usque ad assem consumatur.
  Ad ni id fit, qvid habet pvlchri constrvctvs acervvs? 44.1
  Iterum interrogantis poetae haec uerba sunt, quorum
sensus est: quid ergo uoluptatis erit in pecunia adquisita,
si non inpendatur, cum usus eius ad nos pertin<eat> et re-
condita perinde sit ac si non habeatur? 5
  Vt si reticvlvm panis venalis. 46-47.1
  Sensus est: Quem ad modum inter uenales puer is, qui
panes porta<u>it, non plus accipiet eo, qui uacuus ambulauit,
similiter quamuis plus laboraueris in adquirendo, factus cum
sis pecuniosus, non plus uenter tuus recipiet, quam eius, qui 5
exiguum possidet.
  Intra natvrae finis viventi, hoc est: legibus naturae 49-50.1
seruienti. Sensus est autem: cum naturae leg<e>s nemo possit
excedere diuitiarum magnitudine, quid prodest late cupere
possidere?
  At svave est ex magno tollere acervo. 51.1
  Respondentem facit auarum, aut ipse poeta per ἀνθυπο-
φορὰν hoc dicit.
  Dvm ex parvo nobis tantvndem <h>avri<re> relinqvas. 52.1
  Poeta auaro respondit dicens, nihil interesse ex magno
an ex paruo aceruo haurias, cum satiando uentri nostro non
multum ac tantundem semper opus sit.
  Vt tibi si sit opvs liqvidi non amplivs vrna. 54.1
  Liquidi absolute; hoc est, aquae.
  Et est sensus suauissimae conparationis.
  Ait enim ita stultum esse ex magnis potius malle quam
ex paruis diuitiis sumere unde uentrem inplea<s>, ac si cum 5
desideres urnam aquae uel amplius minusue malis eam ex
magno flumine haurire quam [cum] ex fonticulo.
  Eo fit, plenior vt siqvos delectet copia ivsto. Per 56-57.1
allegoriam <e>l<e>g<a>ntissime hoc dictum est <in> eos, qui magnas
diuitias adpetant, cum paruae illis ad uitam tuendam pos-
sint sufficere, plerumque ipsam adquirendi cupiditatem illis
causam exitii esse. Aufidus autem amnis est in Apulia ra- 5
pidissimus ideoque acer nunc dictus.
  At qvi tantvlo eget, qvanto est opvs, is neqve limo 59-60.1
tvrbatam havrit aqvam.
  Perseuerat in allegoria.
  Vt bona pars hominvm. 61.1
  Bona nunc pro magna dictum, ut saepe Ennius et
alii ueteres.
  Qvid facias illi? ivbeas miservm esse, libenter. Relinque 63.1
eum, inquit, <at>qu<e> miser sit, quoniam deduci ab hac opi-
nione non potest, quo minus putet tanti esse unumquemque,
quantas diuitias habet.
  Popvlvs me sibilat. Belle, quia sibilat praedixerat, 66.1
p<l>au<d>o intulit. Inde autem hoc <s>u<mp>tum est, quod malos
principes ciuitatis theatrum ingressos populus exsibilabat,
bonos autem plausu excipiebat.
  Tantalvs a labr<i>s sitiens fvgientia captat flvmina. 68-69.1
  Poena, quam fabulae Tantalo adscripserunt, auaros ur-
geri ait, quia, ut ille inter aquas sitiat, ita hi abstinentes a
pecunia, quam possident, egentibus similes sint. Sed uenu-
sta<s> pronuntiatione exprimenda est. 5
  Et tamqvam parcere sacris cogeris. Ordo est: et 71-72.1
tamquam sacris parcere co[n]geris.
  Avt pictis <t>amqvam gavdere tabellis. 72.1
  Eleganter tabellis similes esse diuitias suas auaris ait,
cum his non utantur, ac si eas pictas habeant.
  Adde, qvis hvmana sibi doleat natvra negatis. Adice, 74-75.1
inquit, quibus negatis sibi hominum uita crucietur. Non autem
ea uult intellegi, quae ad delicias uitae pertineant, sed quae
ad utilitatem, ut quae frigori aut fami repellendae et com-
modiori mansioni sunt necessaria aliaque similia. 5
  An vigilare metv exanimem, noctesqve diesqve. Hoc 76.1
scilicet pati<u>ntur diuites auari.
  Horvm semper ego optarem pavperrimvs esse bonorvm. 78-79.1
  Pulcher et grauis sensus recusantis diuitias, quae cru-
ciatum uitae domino adferant.
  Non vxor te salvvm vvlt, non filivs, quibus scilicet per 84.1
auaritiam tuam durus atque iniquus es.
  Miraris, cvm tv argento post omnia ponas. 86.1
  Ordo est: cum tu omnia argento post ponas.
  An si cognatos, nvllo natvra[m] labore qvos tibi dat, 88-89.1
retinere velis, et reliqua. Sensus est: an te putas ita operam
perdere, si cognatos, quos tibi sine labore tuo natura tribuit,
retinere uolueris, siue amicos seruare, ut siqui uelit asinum
frenis regere, ut equi fungatur officio. Et hoc uidelicet de 5
asino prouerbium aut prouerbiale esse, quia infacetum atque
inurbanum erit, si putemus illud ad praesens a poeta fictum
esse.
  Et finire laborem incipias parto qvod ha<v>ebas. 93-94.1
  Hoc est: quod, antequam haberes diuitias, facere cupie-
bas, si eas parasses.
  Dives, vt metiretvr nvmmos. 95-96.1
  Hoc est: <a>deo diues, et ideo pronuntiatione adiuuandum.
  At hvnc liberta secvri divisit medivm, fortissima 99-100.1
Tyndaridarvm. Eleganter, quia Clytemenstra Tyndarei fuit
filia, quae Agamemnonem maritum securi percussit.
  Qvid? mihi igitvr svades, vt vivam Naevivs avt sic vt 101-102.1
Nomentanvs? Haec per ἀνθυποφορὰν fingit sibi dicentem eum,
quem adloquitur. Naeuius autem fuit in tantum parcus, ut
sordidus merito haberetur, <ut> Lucilius a<i>t; contra Cassius
Nomentanus adeo sine respectu calculorum suorum prodigus, 5
ut <s>estertium septuagies gu[i]lae ac libidini inpenderit. Huius
libert<u>m Damam nomine <c>ocum Sallustius Crispus historiarum
scriptor fertur centenis milibus annuis conductum habuisse.
  Est inter Tanain qviddam <socervmqve Biselli>. 105.1
  Tanais spado fuit, ut quidam aiunt, Maecenatis liber-
tus, ut nonnulli, Luci Munati Planci.
  Biselli socer autem hirneosus.
  [Est inter Tanain qviddam socervmqve Biselli. Tanais spado 5
fuit, ut quidam aiunt, Maecenatis libertus, ut nonnulli, Luci
Munatii [ut nonnulli] Planci. Beselli socer autem hirneosus.]
  Sens<u>s [se] huius ex Graeco prouerbio sub nominibus
<t>r<ans>latu<s> est. Illi enim dicunt ἢ σπάδων ἢ κηλήτης.
Quod tamen et in Latino sermone usurpari scimus. 10
  Est modvs in rebvs, svnt certi deniqve fines, qvos 106-107.1
vltra citraqve neqvit consistere rectvm.
  Modus, inquit, in omni negotio adhibendus est.
  N<am> siquid ei aut ad<d>e<r>e aut minuere uelis, sine
uitio non erit. 5
  Rectum autem absolutum nomen est.
  Illvc, vnde abii, redeo, nemon vt avarvs se probet ac 108-109.1
potivs. Ad sermonis sui sensum, quem inchoauerat, recurrit.
Cum coeperit a<n>te<a> dicere nullum hominum statu rerum
suarum gaudere et laudare diuersa: a quibus dissentire tamen
auarum ait, qui proposito suo gaudeat solus. 5
  Haec autem admiratio pronuntiantis non ad illud per-
tinet, quod auarus se probet, sed quod nemo alius.
  Qvodqve aliena capella gerat distentivs vber, ta- 110-111.1
bescat.
  His quoque colligit aliena nobis placere quam nostra.
  Prouerbialis est autem <sen>sus, quo etiam Ouidius usus
est, cum ait: 5
    Vicinumque pecus grandius uber habet.
  Sic festinanti semper locvpletior obstet, et reliqua. 113.1
  Tanta<m> cupiditate<m> adquirendae pecuniae ait esse,
ut nemo uelit alium locupletiorem se esse, sicut quadrigis
certantes praecedentes urgere contendunt, sequentes negle-
gunt. 5
  Vngula autem pro equis tropo s<y>ne[ne]cdoche dicitur.
  Instat eqvis avriga svos vincentibvs. Id est: instat his 115.1
equis, qui suos uincunt.
  Inde fit, vt raro, qvi se vixisse beatvm dicat. Sensus 117-118.1
est: cum nemo suo contentus sit, sed amplius semper habere
quaerat, merito euenit, ut nemo se feliciter uixisse credat,
nec ad senectutem perductus [sit] ita gratus e uita <a>beat,
ut conu<i>ua, qui bene acceptus satur e conuiuio discedit. 5
  Ordo autem est: inde fit, ut raro repperire queamus.
  Ne me Crispini scrinia lippi conpilasse pvtes. 120-121.1
Plotius Crispinus philosophiae studiosus fuit. Idem et car-
mina scripsit, sed tam garrul[a]e, ut aretalogus diceretur.