| Ambvbaiarvm collegia, farmacopvlae. | 1.2.pr.1 |
| Marcus Tigellius Hermogenes musicae artis scientia | |
| praeditus Gaio Caesari dictatori fuit familiaris, postea Cleo- | |
| patr<a>e, quia dulciter cantabat et iocabatur urbane. Augusto | |
| quoque ita placuit, ut inter familiares domesticos haberetur. | 5 |
| Erat autem largit[i]or adeo, ut omnibus musicis et circula- | |
| toribus multa donaret; et ideo morte eius tristes illos ait | |
| factos esse. | |
| Porro autem causam insectandi hominis non mediocris | |
| ingenii habuit Horatius, quod carmina eius parum scite mo- | 10 |
| dulata esse dicebat. | |
| Ambubaiae autem sunt mulieres uagae ac uiles, qui- | |
| bus nomen hoc casu uanorum et ebrietate balbutientium uer- | |
| borum uidetur esse <in>ditum. | |
| Nonnulli tamen ambubaias tibicines Syra lingua pu- | 15 |
| tant dici. | |
| Balathrones. | 2.1 |
| Balathrones a balatu et uaniloquentia dicuntur. | |
| Colligit autem hac satura fere homines, dum uitia uitent, | |
| in contraria uitia reccidere. | |
| Hvnc si perconteris, avi cvr atqve parentis et reliqua. | 7.1 |
| Si interrogaueris alium, inquit, cur maiorum suorum bona | |
| mut<u>atus pecuniam deuoret, respondebit nolle se uideri | |
| sordidi pusillique animi, et erunt qui eum laudent, alii uero | |
| qui uituperent. | 5 |
| Condvctis coemens obsonia nvmmis. 'Conductis nummis' | 9.1 |
| <pro> 'faenore sumptis' eleganter dixit, sicut conduct<ae> ope- | |
| r<a>e dicuntur eius, cui merces ob opus praestatur. | |
| Fvfidivs vappae, id est: timet, n<e> si non acriter usuras | 12.1 |
| exegerit, uappa <ac> nebulo dicatur, id est uilis ac nugatorius. | |
| Qvinas hic capiti mercedes ex<ec>at. Mercedes pro usuris | 14.1 |
| dixit, secundum illud superius, quod dixerat conductis | |
| nummis. Exec[t]at autem capiti ad illud pertinet, quod | |
| auari faeneratores, cum dant usurariam pecuniam, primi | |
| mensis usuras capitis ipsius sorti[s] stat<i>m <a>moue[b]ant: | 5 |
| hoc est ergo exsecat. | |
| Qvanto perditior qvisqve est, tanto acrivs vrget. Ac tanto, | 15.1 |
| inquit, grauioribus usuris onerat unumquemque, quanto in- | |
| tellexerit eum neglegentius res suas agere. | |
| Nomina sectatvr modo svmpta veste virili svb patribvs | 16-17.1 |
| dvris. | |
| Dicit eum tam praecipitem esse auaritia, ut non dubitet | |
| etiam filiis familias cum periculo exigendi pecunias credere, | |
| dum modo graues usuras credito suo inponat. | 5 |
| Pro qvaestv svmptvm facit, hic vix credere possis. Hoc | 19.1 |
| per ἀνθυποφορὰν dicitur, cuius sensus est: sed putet forsitan | |
| aliqui pro modo quaestus sibi eum indulgere; cui haec re- | |
| spondet: uix credere possis, quam si<bi> non si<t> | |
| amicus. | 5 |
| Ita, vt pater ille Terenti fabvla, qvem miservm et | 20-21.1 |
| reliqua. Notus est apud Terentium Menedemus ille senex, | |
| qui de se poenas exigit, quod filium a se per duritiam sui | |
| fugauerit. | |
| Malthinvs tvnicis demissis. | 25.1 |
| Sub Malthini nomine quidam Maecenatem suspicantur | |
| significari. Ab re t[h]amen nomen finxit. Maltha enim ma- | |
| lacos dicitur. Porro autem tunicis demissis ambulare eorum | |
| est, qui se molles ac delicatos uelint haberi. | 5 |
| Facetvs pastillos Rvfillvs olet, Gargonivs hircvm. | 26-27.1 |
| Haec quoque exempla ad immoderatam intemperatam- | |
| que uoluntatem pertinent. | |
| Alii quippe munditias plus iusto adfectant, alii nullam | |
| corporis sui habent curam. | 5 |
| Svnt qvi nolint tetigisse nisi illas, qvarvm svbsvta | 28-29.1 |
| talos tegat instita veste. | |
| Matronas significat. Hae enim stola utuntur ad imos | |
| pedes demissa, cuius imam partem ambit ins<t>ita adsuta. | |
| Qvidam notvs homo cvm exiret fornice, macte. Marcus | 31.1 |
| Cato ille Censorius, cum uidisset hominem honestum e for- | |
| nice exeuntem, laudauit existimans libidinem compescendam | |
| esse sine crimine. Macte autem 'magis aucte, id est cumu- | |
| late' significat. | 5 |
| Nolim lavdarier inqvit. Gaius Cup[p]<i>en<n>ius Libo | 35.1 |
| Cumanus Augusti familiaritate clarus corporis sui diligen- | |
| tissimus fuit sectator matronarum concubitus. | |
| Albi autem non pro candido uidetur mihi dixisse, cum | |
| utique possint et uulgares mulieres etiam meretrices candidae | 5 |
| esse, sed ad uestem albam, qua matronae maxime utuntur, | |
| puto relatum esse. | |
| Avdire est oper<a>e pr[a]etivm, procedere recte qvi | 37-38.1 |
| moechis non vvltis, vt omni parte laborent. | |
| Vrbane abutitur Ennianis uersibus: | |
| Audire est oper<a>e pretium, procedere recte | |
| Qui rem Romanam Latiumque augescere | 5 |
| uultis. | |
| Sed illud urbanius, quod, cum Ennius uultis dixerit, hic | |
| non uultis intulerit. | |
| Vtqve illis mvlto corrvpta dolore volvptas atqve haec | 39-40.1 |
| rara cadat dvra inter saepe pericvla. Merito hoc dicitur, cum adul- | |
| teris <e>t raro contingat concubitus earum, quas sectantur, et | |
| ipso metu periculi non sinceram inde uoluptatem percipiant. | |
| Ille flagellis ad mortem caesvs. Hoc de Gaio Sal- | 41-42.1 |
| lustio uidetur dici, qui deprehensus ab Annio Milone in adulterio | |
| Faustae Syllae Felicis filiae uxoris eius flagellis caesus est. | |
| Dedit h<i>c pro corpore nvmmos. | 43.1 |
| Ne testes ei absci[n]derentur, poenam pecunia redemit. | |
| Hvnc permixervnt calones. Permixerunt pro 'stu- | 44.1 |
| prauerunt' positum est. | |
| Calones autem serui dicuntur a calando, hoc est quod | |
| uoce<n>tur ad ministerium. Nonnulli a kalendis putant, | |
| quod ea die cibaria accipiant. | 5 |
| Qvin etiam illvd accidit et reliqua. | 44-45.1 |
| In ad[a]ulterio deprehensis a<i>t interdum euenisse, ut | |
| uirilibus amputatis dimitterentur. | |
| 'Ivre' omnes: Galba negabat. Subaudiendum hic extrin- | 46.1 |
| secus: factum dicebant. | |
| Est enim totum tale: iure omnes factum dicebant, Galba | |
| autem negabat. Amare autem Seruium Galbam iuris con- | |
| sultum perstrinxit, quasi contra manifestum ius pro adulteris | 5 |
| responder<i>t, quia ipse adulter esset. | |
| Tvtior a<t> qvant<o> mers est in classe secvnda, libertinarvm | 47-49.1 |
| dico, Sallvstivs in qvas non minvs insanit qvam qvi moechatvr. | |
| A<i>t multo quidem t<u>tius esse libertinae condicion<i>s mulieres | |
| sectari; quas tamen si cupidius quis adpetat, ut Sallustius Cri- | |
| spus, in ea<n>dem infamia<m> corruptorum morum incidere. | 5 |
| Qvaqve modeste mvnifico esse licet hoc est: quan- | 50-51.1 |
| tum permittitur <s>aluo modestiae temperamento largiri. | |
| Vt qvondam Marsaevs amator Originis ille mim<a>e. | 55-56.1 |
| Mima quaedam nomine Origo fuit [h]isdem temporibus, in | |
| quam Marsaeus patrimonium suum inpendit. | |
| Vnde fama malvm gravivs qvam res trahit. | 58-59.1 |
| Hoc ex persona sua Horatius dixit, intellegi uolens ex | |
| nimio mimarum aut meretricum amore uexari quidem censum, | |
| sed multo grauiora damna famae accidere. | |
| An tibi abvnde personam satis est, non illvd, qvidqvid | 59-61.1 |
| vbiqve officit, evitare? <Bis> 'euitare' accipe, quia sic plenum | |
| <f>it: an tibi abunde personam satis est euitare, non illud | |
| quidquid officit euitare? ait non satis esse personam matro- | |
| nae euitare, nisi etiam illud quidquid nocet atque officit euites. | 5 |
| Rem patris oblimare. | 62.1 |
| Oblimare 'conterere' significat, ut quae a fabris li- | |
| mantur. | |
| Qvid inter est in matrona, ancilla peccesve togata? | 62-63.1 |
| Neg<a>t interesse quicquam, utrum quis in matrona an in ancilla | |
| an etiam in adultera delinquat, secutus opinionem Stoicorum, | |
| qui omnia peccata paria esse dicunt. Nec enim rei a<d>- | |
| missae quantitate<m>, sed admittentis uoluntatem spectant. | 5 |
| Togatae autem in publicum procedere cogebantur f[a]e- | |
| minae adulterii admissi conuictae. | |
| Villivs in Favsta[e] Syllae gener, hoc miser vno | 64-65.1 |
| nomine deceptvs, poenas dedit. | |
| 'Villius' pro An<n>io dixit. Annius autem Milo maritus | |
| fuit Faustae Cornelii Syllae filiae, qui <a> familia Longareni[a] | |
| adulteri uxoris suae rediens a cena ante aedes suas, ne adul- | 5 |
| terum deprehenderet, pugnis caesus est et ferro perterritus; | |
| quem ait nulla alia re in hanc iniuriam ac contumeliam rec- | |
| cidisse, quam quod magnae nobilitatis uxorem habere adfec- | |
| tauerit. | |
| Hvic si mvttonis verbis mala tanta videnti diceret | 68-69.1 |
| haec animvs. Muttonem pro uirili membro dixit, Lucilium | |
| imitatus. Ille etenim in VII<I> sic ait: | |
| A l<a>eua lacrimas muttoni absterge[re]t | |
| amica. | 5 |
| At qvanto meliora monet pvgnantiaqve istis dives | 73-74.1 |
| op<i>s natvra sva<e>. | |
| Quanto meliora monet <natura>, quam quae tu[a na- | |
| tura] aestimas. | |
| Bene autem dicta [dicta] 'diues opis suae' natura, quon- | 5 |
| iam, quantum est in ipsa, non denegat uolu<p>tatem simpliciter | |
| quaesitam. | |
| Tvo vitio rervmne labores, nihil referre pvtas? | 76.1 |
| Tuo uitio laboras, si matronam concupiscas, rerum | |
| autem, si[ue] feminam. | |
| Sit licet hoc Cerithe tvvm. | 81.1 |
| Cerinthus nomine prostitutus dicitur fuisse insigni specie | |
| atque candore. | |
| Adde hvc qvod mercem sine fvcis gestat, apert<e> et reliqua. | 83.1 |
| Adice nunc, inquit, a<d> com<m>oda eorum, qui simpliciter | |
| meretricum concubitu contenti sunt, quod nullo lenocinio | |
| tecta ac fucata corpora in usu habent nudasque conspiciunt. | |
| Matronae autem, siquid formonsi habent, id solum ostendunt, | 5 |
| quod reprehensibile est magnopere occultant. | |
| EGLOGA III | |
| Regibvs hi<c> mos est, vbi eqvos mercantvr: opertos in- | 86-87.1 |
| spicivnt. Reges cum equos emunt opertos considerant, n<e>, si | |
| speciem eorum mol<l>ities ungularum destituer<i>t, capti pul- | |
| chritudine inutiles equos mercentur, uidelicet utilitatem pul- | |
| chritudini praeponentes. Hoc ergo dicit unumquemque de- | 5 |
| bere facere circa contemplationem mulieris, ut magis utilita- | |
| tem quam speciem formae eius aut natalium sectetur. | |
| Hypsaea caecior. Plotia Hypsaea uitiosos oculos ha- | 91.1 |
| buisse dicitur; quam hic amare in transitu percussit. | |
| Matronae praeter faciem nihil cernere possis, cetera, | 94-95.1 |
| ni Catia est, demissa veste tegentis: praeter faciem nihil cernere | |
| matronae possis; reliquae enim corporis partes ueste celantur, | |
| nisi forte [ni] Catiae similis est, quae ob pulchritudinem cru- | |
| rum pudore neglecto alta ueste utebatur. Haec autem adeo | 5 |
| uilis fuit, ut in aede Veneris theatri Pompeiani adulterium | |
| cum Valerio Ac<isc>ulo [colono] tribuno plebis obducto uelo | |
| admiserit. | |
| Si interdicta petes, vallo circvmdata: nam te et reliqua. | 96.1 |
| Si honestae feminae, quam compellare non licet, propter | |
| quod maxime incenderis, concubitus adpetes, multa[e] sunt, | |
| quae te inpediunt, quominus perspicere possis, qualis sit, | |
| quam concupiscis. | 5 |
| 'Vallo' autem 'circumdata' allegoricos dicitur, id est: | |
| custodiis septa ac praemunita. | |
| Ciniflones, parasiti. Et cin<if>lones et cinerarii in eadem | 98.1 |
| significatione apud ueteres dicebantur ab officio calamistrorum, | |
| in cinere calefaciendorum, quibus matronae capillos crispabant. | |
| Cuius rei et Vergilius meminit dicens: | |
| Vibratos calido ferro murraque madentes. | 5 |
| Plvrima qvae invideant pvre apparere tibi rem, hoc est: | 100.1 |
| et alia plurima, quae non patiantur tibi corpus eius apparere. | |
| Altera, nihil obstat: Cois tibi. | 101.1 |
| Altera, inquit, quae prostat, <per>lucida ueste utitur ita, | |
| ut uelut nuda conspici possit. | |
| Haec autem uestis in Κῶ<ι> insula conficitur, per quam | |
| ob nimiam subtilitatem, quae intra sunt, translucent. | 5 |
| Leporem venator vt alta in nive sectetvr, positvm sic | 105-106.1 |
| t<ang>ere nolit. Quem ad modum uenator fugientem leporem | |
| capere, appositum autem in cena non uult tangere, <h>ac | |
| specie matronam adpeti ait, quia non sit licitus ac facilis eius | |
| complexus, meretrices autem fastidiri, quia copia earum sit | 5 |
| in promptu. | |
| Cantat et adponit 'mevs est amor hvic similis'. Amator, | 107.1 |
| inquit, matronae hoc cantat. | |
| Transvolat in medivm: licitam uenerem transcendit | 108.1 |
| ac fastidit. | |
| Hiscine versicvlis speras tibi et reliqua. His uersi- | 109.1 |
| culis, quo<s> cantare <e>um dixit, quibus uenatori amorem | |
| suum comparat. | |
| Nonne, cvpidinibvs sta<tv>at natvra modvm qve<m> et | 111.1 |
| reliqua. | |
| Nonne satius est, inquit, quaerere, quem finem cupidi- | |
| tatibus natura statuerit, quid tolerari possit, si denegetur, | |
| <quid denegatum> sustineri non possit? [quaerere magis | 5 |
| prodest]. Nega<b>i<t> autem sibi homo prudens e<a> tantum, sine | |
| quibus famem ac sitim frigusque summoueat. | |
| Et inane[m] abscindere soldo. Allegoricos: et inutilia | 113.1 |
| a<c> uana ab utilibus ac necessariis reccidere ac separare. | |
| Nvm tibi cvm favces vrit. Satis eleganter ac proba- | 114.1 |
| biliter haec inferuntur. Ait enim, sicut, qui famem ac sitim | |
| sedare cupiat, uasorum, quibus haec inferantur, dilectum non | |
| habeat, ita rei ueneriae rationem esse, siquis ea<m> ex ne- | |
| cessitate, non ex d<e>liciis aut praua persuasi<o>ne uelit nosse. | 5 |
| Non ego: namqve parabilem amo venerem facilemqve. | 119.1 |
| Quod ad me pertineat, inquit, <e>go certe non faciam, ut malim | |
| tentigine rumpi, quam in quamlibe<t> occurrentem necessi- | |
| tatem libidinis effundere. Nam et illam malo, qua facile po- | |
| tiri possim. | 5 |
| Illam 'post pavlo', 'sed plvris', 'si exierit vir' Gallis. | 120-121.1 |
| Haec distinguenda sunt, ut singula legantur. Ita demum enim | |
| significabuntur uerba eius, qua<e s>e magno uend<a>t et dif- | |
| ferendo amatorem cupidiorem sui faciat. Gallis autem has | |
| ait aptiores esse, quia Filodamus Epicurius, cuius sensum | 5 |
| transtulit, relegat tales ad Gallos, qui magno adulteria mer- | |
| cantur uel propter diuitias, uel quod incensioris libidinis sint. | |
| Vt neqve longa nec magis alba velit, qvam dat natvra, | 123.1 |
| videri. Hoc est: quae simpliciter agat, nec proceritatem sibi | |
| staturae aut fucis colorem mentiatur. | |
| Haec vbi svpposvit dextro corpvs mihi laevvm. | 125.1 |
| Hoc est, quod Lucilius ait in VIII.: | |
| Et cruribus crura diallaxon. | |
| Do nomen qvodlibet illi. | 126.1 |
| Eleganter: fingo mihi in tenebris meretricem illam ali- | |
| quam esse de nobilibus. Per quod significat, non interesse | |
| quae sit, cum eam non uideas uel cum omnium eadem cor- | |
| poris natura sit. | 5 |
| Vae pallida lecto desiliat mvlier[em]. Quidam | 129-130.1 |
| putauerunt uaepallida[m] nunc unam partem orationis esse, ut | |
| Vegrandi s[ub]ubere coctum, | |
| quod ait Persius Flaccus, ut significet 'ualde pallida', | |
| sed mihi uidetur uae imitatiuo charactere dictum, ut illa per- | 5 |
| turbata mariti aduentu[m] hanc lamentationis uocem proferat. | |
| Miseram se conscia clamet. Ancilla[m] scilicet, quae | 130.1 |
| conscia sit dominae in hoc adulterii facinore. | |
| Discincta tvnica fvgiendvm est, et pede nvdo. | 132.1 |
| Energos [hoc est otiose] expressa perturbatio adulteri[i] | |
| de ipso lecto subito fugientis. | |
| Ne nvmmi pereant avt pyg[a]e avt deniqve fama. Ne | 133.1 |
| deprehensus aut pecunia se redimat aut a<d> adulter<ii> referen- | |
| dam contumeliam c<on>stupretur aut certe manifestus adulterii | |
| reus cum ad iudicium profectus sit condemnatus infamis fiat. | |
| Deprendi miservm est: Fabio vel ivdice vinca<m>. Satis | 134.1 |
| urbane significat Fabi<um> pro adultero iudicaturu<m>, s<i> | |
| iudex in hanc rem constituatur, qui harum rerum sit et ipse | |
| sectator. |