| Omnibvs hoc vitivm est cantoribvs. In eundem Tigellium | 1.3.pr.1 |
| Hermogenen et hic inuehitur, eumque Sardum dixit, quod | |
| in Sardinia esset natus. Adnotandum ergo et Sardum et | |
| Sardiniensem dici posse. | |
| Nam Luciliu<s> Sardiniensem dixit in sext<o> saturarum | 5 |
| sic [Tigellium]: | |
| E Sicula [Lucilium] . . . Sardiniensem terram. At Lici- | |
| nius <C>a<lu>us de eodem Hermogene loquens Sardum dixit: | |
| Sardi Tigilli putidum caput uenit. | |
| Nonnulli tamen ueterum grammaticorum sic ap- | 10 |
| pellationes has diuiserunt, ut Sardum putarent dici eum, qui | |
| in Sardinia natus sit, Sardiniensem autem incolam Sardiniae. | |
| Vt nvmqvam indvcant animvm cantare rogati. Subdistin- | 2.1 |
| guendam 'cantare' et sic inferendum 'rogati' cum pronun- | |
| tiatione, quia significat 'etiam rogati'. | |
| Ab ovo vsqve ad mala citaret 'io'. | 6-7.1 |
| Id est: ab i<niti>o c[a]enae ad finem usque. Ouum enim | |
| hodieque initium cenae est, quippe cum in gusto statim a | |
| balneis offeratur. Mala autem apud ueteres inter cetera se- | |
| cundae mensae offerebant. | 5 |
| Citaret autem [aut] 'recitaret', unde et praecones ci- | |
| tar<e> dicuntur, qui clarius uoce dicunt[ur]. | |
| Io Bacche. Hoc scilicet citaret, id est clare diceret: io | 7.1 |
| Bacchae. | |
| Modo svmma voce, modo ha[e]c, resonat qvae chordis | 7-8.1 |
| qvattvor ima. Id est: modo clara uoce, modo pressa; et a tetra- | |
| chordo hoc sumptum, in quo est grauissimi soni chorda, quae | |
| hypate dicitur. | |
| Saepe velvt qvi cvrrebat. | 9-10.1 |
| Ordo et sensus est: saepe currebat uelut qui fugiens | |
| hostem currit. Ita per syllempsim figuram <e> 'currebat' | |
| [et] 'currit' adsum<end>um est. | |
| Saepe velvt qvi Ivnonis sacra ferret. Caneforoe | 10-11.1 |
| hodieque Athenis appellantur, quae sacra capite portantes | |
| lento gradu incedunt. Dicit ergo Hermogenen adeo inae- | |
| quali fuisse mente, ut <interdum curreret>, interdum tar- | |
| dissimo gradu ambularet. | 5 |
| Et concha salis pvri. Puri salis, id est: simplicis, | 13-14.1 |
| non conditi. Et concha merito, quia pauperiores in marina | |
| concha salem tritum habere solent, quo cum pane uescantur. | |
| Noctes vigilabat ad ipsvm mane. Aduerbialiter | 17-18.1 |
| dictum est noctes, ut | |
| Flet noctem | |
| et | |
| Tot annos | 5 |
| Bella gero. | |
| Ad ipsum mane autem, <pr>o: usque ad ipsum mane. | |
| Maenivs absentem Novivm cvm carperet. Qui de per- | 21.1 |
| sonis Horatianis scripserunt, aiunt Maenium et scurru- | |
| litate[m] et nepotatu notissimum Romae fuisse. Hic post | |
| patrimonium adrosum kalendis Ianuariis in Capitolio clara | |
| uoce optar<a>t, ut quadringenta milia nummorum aeris alieni | 5 |
| haberet, <et> quaerente quodam, quid sibi uellet, quod tam | |
| sollemni die aes alienum habere optaret, 'Noli mirari' inquit | |
| 'octingenta debeo'. Hic fertur domo sua, quam ad forum | |
| spectantem habuerat, diuendita[m] unam columnam inde sibi | |
| excepisse, unde gladiatores spectaret, quae ex eo Maeni co- | 10 |
| lumna nominabatur. Cuius et Lucilius sic meminit: | |
| Maenius columnam cum peteret. | |
| Cvm tva pervideas ocvlis mala lippvs invnctis. Sensus | 25.1 |
| est: cum tua mala uideas uelut si lippiens i<n>unctus sis, | |
| quare ad amicorum perspicienda uitia <t>am acute perspicis, | |
| quam aut aquila aut draco? Aquilam autem tam acute cernere | |
| aiunt, ut rectis oculis radios solis intueatur. | 5 |
| Pro dracone autem serpentem Epidaurium ideo dixit, | |
| quia, cum Romani oraculo admoniti in Epidaurum insulam | |
| misissent, inde ut Aesculapium adferrent, draco e templo | |
| eius repente progressus, nauem legatorum conscendit, quem | |
| illi numen dei creditum esse Romam aduexerunt. | 10 |
| Iracvndior est pavlo et reliqua. Sensus est: habet ali- | 29.1 |
| qua uitia, ita ut paulo iracundior sit, ne<c> possit deriden- | |
| tium urbanitatem, quae nunc maxime exercetur, sustinere. | |
| Praestat etiam de se <ridendi> materiam, quod rusticius tonsus | |
| sit et toga eius defluat laxosque calceos habeat. | 5 |
| Bonus uir est et tibi amicus. His ergo colligit, | 32-33.1 |
| amicorum uitia, si leuia sint, ferenda esse, secundum illud, | |
| quod praecipitur per prouerbium: | |
| Amici mores noueris, non oderis. | |
| A<t> tibi amic<v>s. Id est: uer<u>s amic<u>s. Pronuntiandum | 33.1 |
| autem est, ut significatio eius exprimatur. | |
| Nvm[e]qva tibi vitiorvm inse<v>erit olim natvra. Num | 35-36.1 |
| qua pro 'num aliqua', ut si diceret 'numquae'. Inseuerit | |
| autem pro 'ins<e>uerit se' aut 'insita fuerit'. Hac figura et | |
| illud dicitur: | |
| Praecipitat nox | 5 |
| et | |
| Prora[m] auertit. | |
| Sensus autem est: Te ipsum denique perspice, ne ha- | |
| beas aliqua uitia aut ingenita tibi aut mala consuetudine | |
| quaesita. | 10 |
| Namqve neglectis vrenda f<i>lix innascitvr agris. Mani- | 36-37.1 |
| festa allegoria. | |
| Illvc praevertamvs pro: illuc transeamus. Sic <e>t dicitur: | 38.1 |
| Volucremque fuga praeuert<itur> Hebrum. | |
| Velvti Balbinvm polypvs Agnae. | 40.1 |
| Luciliana urbanitate usus, in transitu amaritudine | |
| <eu>m aspersit. | |
| Vellem in amicitia sic erraremvs. Vtinam, inquit, hunc | 41.1 |
| errorem circa amicos nostros pateremur, uitia illorum non | |
| intellegentes. Qui error adeo laudaretur, ut uirtus potius | |
| quam uitium diceretur. | |
| Strabonem appellat paetvm pater. Strabo detortis | 44-45.1 |
| qui est oculis, dicitur, paetus le<n>iter declinatis. Et hoc autem | |
| et his, quae sequ<u>ntur, ostendit a parentibus filiorum uitia | |
| aut non intellegi aut intellecta dissimulari. Quod praecipit | |
| circa amicos quoque faciendum esse. | 5 |
| Male parvvs sicvi filivs est. | 45-46.1 |
| Mire dixit male paruum, uolens intellegi macilentum. | |
| Vt abortibvs fvit olim Sisyfvs. <Sisyfus> Marci | 46-47.1 |
| Antoni triumuiri pumilio fuisse dicitur intra bipedalem sta- | |
| turam, ingenio tamen uiuax. | |
| Hvnc varvm distortis crvribvs. Vari appellantur in- | 47.1 |
| trorsum retortis pedibus. | |
| Illvm balbvttit scavrvm. Scauri sunt, qui extantes | 47-48.1 |
| talos habent. Suauiter autem dixit balbuttit scaurum. | |
| Sic enim blandientes infantibus infringere linguam solent, | |
| ut quasi eos imitentur. | |
| Parcivs hic vivit: frvgi dicatvr. Hic iam ostendit, qualia | 49.1 |
| amicorum uitia existimare et appellare debeamus. | |
| At est trvcvlentior atqve plvs aeqvo liber. Simplex | 51-52.1 |
| fortisqve habeatvr. Simplices uulgo pro mansuetis et modestis | |
| dicunt[c]ur. Hic simplicem dixit, qui quod sentiat de amico, | |
| libera lingua pronuntiet [Et ingenii sumus, ut non tantum | |
| uitia amicorum non tegamus, sed etiam] . . . ; et honesto no- | 5 |
| mine acer dicatur. | |
| At nos virtvtes ipsas invertimvs, id est: maligni adeo | 55.1 |
| ingenii sumus ut non tantum uitia amicorum non tegamus, | |
| sed etiam laudes ipsas male interpretantes culpemus. | |
| Atqve sincervm cvpimvs vas inc<rvs>tare. Allegoricos | 55-56.1 |
| hoc dicitur. Inc<rus>tari autem uas dicitur, cum aliquo uitioso | |
| suco inlinitur, atque inquinatur [autem]. Secundum quod et | |
| Lucilius in III satyrarum ait: | |
| Nam mel regionibus illis | 5 |
| Incrustatus calix, ruta; caulis habetur. | |
| Illi tardo cognomen, pingvi damvs. Ordo est: illi | 57-58.1 |
| pingui tardo cognomen damus. <Et> est sensus: naturam in | |
| uitium uertentes pro pingui tardum dicimus. | |
| Nvlliqve malo latvs obdit apertvm. Obdit n<u>n<c> | 59.1 |
| 'obicit atque offert' significat. | |
| Qvam temere in nosmet legem sancimvs. Id est: temere | 67.1 |
| nimis agimus sic iudicantes de amicis nostris, quia incipiunt | |
| et illi de nobis iudicantes eandem legem constituere. | |
| Nam vitiis nemo sine nascitvr. Optimvs ille est, qvi | 68-69.1 |
| minimis vrgetvr. Nemo est, inquit, qui non uitia in se [non] | |
| habeat. Denique bene est, si pauca habeat, quoniam, ut nulla | |
| habeat, fieri non potest. | |
| Amicvs dvlcis, vt aeqvvm est, cvm mea conpenset | 69-70.1 |
| viti<i>s bona. Ordo et sensus est: cum uitiis meis mea bona | |
| conpenset. Si<c> ergo ex eo, quod est 'bona <mea>', per fi- | |
| guram syllempsi<m> '<me>is' adsumimus. | |
| Amari si volet: <h>ac lege in trvtina ponetvr eadem. | 71-72.1 |
| Allegoricos hoc significat: <s>i ignoscet uitiis meis, indulgentia | |
| et ego uitia illius aestimabo. | |
| Qvi ne tvberibvs propriis offendat amicvm, postvlat, | 73-74.1 |
| ignoscet verrvcis illivs. | |
| Haec allegoria et ad praecedentem sensum et ad sub- | |
| iectum pertinet. | |
| Deniqve qvatenvs excidi penitvs vitivm irae et reliqua. | 76.1 |
| Deniqu<e>, inquit, si non potes dissimulare uitia amicorum, | |
| saltem talia illa aestimato qualia sunt, <et> noli ea maligni- | |
| tate tua augere. Deinde hinc paulatim descendit eo, ut ad- | |
| uersus Stoicos disputet, qui dicunt peccata omnia paria esse | 5 |
| et similia, et animum spectandum peccantis, non quantitatem | |
| rei, in qua peccatum est. | |
| Labeone insanior inter sanos dicatvr. Marcus Anti- | 82-83.1 |
| stius Labeo praetorius, iuris etiam peritus, memor libertatis, in | |
| qua natus erat, multa contumaciter aduersus Caesarem dixisse | |
| et fecisse dicitur. Propter quod nunc Horatius adulans Au- | |
| gusto, insanum eum dixit. | 5 |
| Odisti et fvgis vt R<v>s[s]onem debitor aeris. | 86.1 |
| Octauius [d]Ruso acer<b>us faenerator fuisse traditur, idem | |
| scriptor historiarum, ad quas audiendas significat solitum fuisse | |
| cogere debitores suos, quibus scilicet <t>alia audire poena | |
| grauissima erat. Hoc enim significat porrecto iugulo. | 5 |
| Mensave catillvm Evandri <tri>tvm manibvs deiecit, | 90-91.1 |
| ob hanc rem. Qui de personis Oratianis scripserunt, | |
| aiunt Euandrum hunc caelatorem ac plasten statuarum [quare] | |
| Marc<um> Antoni<um> ab Athenis Alexandriam transtulisse; | |
| inde inter captiuos Romam perductum multa opera mirabilia | 5 |
| fecisse. | |
| Avt positvm ante me<a> qvia pvllvm. <Ordo: quia ante- | 92.1 |
| positum pullum> in mea parte catini sustulit. | |
| Qvis paria esse fere placvit peccata, laborant, cvm | 96-97.1 |
| ventvm ad vervm est: sensvs moresqve repvgnant. Stoicorum dogma | |
| reprehendit, qui omnia peccata paria esse dicunt, et ait ne | |
| ipsos quidem in hac sententia permanere, nisi uerbo tenus | |
| iam hic tractatus habeatur, sed uere de admisso quaeratur. | 5 |
| Atqve ipsa vtilitas, ivsti prope mater et <a>eqvi. | 98.1 |
| Nondum uideo, quo modo utilitatem iusti et aequi ma- | |
| trem recte dixerit. | |
| Nam fvit ante Helenam cvnnvs teterrima belli. Hoc eo | 107.1 |
| pertinet, ut probet id quod dixerat, homines inter se ab initio | |
| cum orti sunt pugnas habuisse primo ferino ritu, dein pau- | |
| latim ad arma processisse. | |
| Nec natvra potest ivsto secernere iniqvvm, dividit | 113-114.1 |
| vt bona diversis, fvgienda petendis. Non, inquit, ita per naturam | |
| quid iustum, quid iniustum sit, intellegere quis potest, ut in- | |
| tellegit, quid utile et quid inutile sit, aut quo[d] malum a | |
| bono distet. | 5 |
| Nec vincet ratio hoc, tantvndem vt peccet idemqve et | 115.1 |
| reliqua. Nec hoc umquam ratio obtinebit, ut eadem peccata | |
| credenda sint esse sacrilegi et eius, qui cauliculos de horto | |
| furatus sit. | |
| Noctvrnvs divvm sacra legerit. | 117.1 |
| <Legerit> 'collegerit' ac per hoc 'subduxerit ac fura- | |
| tus sit', unde sacrilegi ipsi, qui hoc admittunt, appellantur. | |
| Ne scythica dignvm horribili sectere flagello et reliqua. | 119.1 |
| Sensus: Ne leuiter caedendum flagellis uerberes; nam illud | |
| te non moneo, ne grauius puniendum ferula caedas, quoniam | |
| scio te nullum peccatum leue putare esse. | |
| Mineris falce recisvrvm [et] simili <te>. Allegori- | 122-123.1 |
| cos; quod significat: mineris eadem poena uindicare paru<a> | |
| et magna peccata. | |
| Si dives qvi sapiens est et reliqua. Hoc ad illud re- | 124.1 |
| fertur, quod de affectione Stoici sapientis dixerat: si tibi | |
| regnum permittant homines. Porro autem Stoici exi- | |
| stimant perfectae sapientiae uirum omnia habere; in quo | |
| sensu et Lucilius uersatus sic ait: | 5 |
| Nondum <r>e<x> iam haec omnia habebit, | |
| Formonsus, diues, liber, rex, solus <ni>tes<c>et. | |
| V<te>rque tamen poeta, non simpliciter hoc, sed per derisum | |
| Stoicorum dicit. | |
| 'Non nosti, qvid pater' inqvit '<C>hrysippvs dicat' et reliqua. | 126.1 |
| Personam contradicentis poeta per urbanitatem fingit, | |
| ut et Stoicos et alios, quorum nomina subiecit, derideat. | |
| Vt Alfenvs <v>afer omni abiecto instrvmento | 130-132.1 |
| artis clavsaqve taberna svtor erat. | |
| Sic, inquit, Stoicus et rex <est> et quidquid ipse sibi | |
| adsignat, ut Al<fenus sutor> potest dici, quamuis tabernam | |
| clauserit, et omne instrumentum sutrinae uendiderit. | 5 |
| Vrbane autem Alfenum Varum Cremonensem deridet, | |
| qui abiecta sutrina, quam in municipio suo exercuerat, Ro- | |
| mam petit, magistroque usus Sulpicio iuris consulto, ad tan- | |
| t<a>m <scientiam> peruenit, ut et consulatum gereret et pu- | |
| blico funere efferretur. | 10 |
| Vellvnt tibi barbam lascivi pveri et reliqua. | 133-134.1 |
| Quomodo rex es, inquit, Stoice, cum petulantiam puerorum | |
| barbam tibi uellentium non aliter possis repellere quam ui, id | |
| est <b>aculo tuo? Per quod ostendit uanissima persuasione | |
| sibi eos uindicare, quod nequaquam habeant. | 5 |
| Dvm tv qvadrante lavatvm rex ibis. Perquam | 137-138.1 |
| urbane. Sensus autem est: quamdiu tu solus lauabis quadrante | |
| balneatori dato, neque quisquam tibi comitabitur praeterquam | |
| unus Crispinus disciplinae Stoicae sectator, facile erit sic non | |
| credere paria esse peccata omnium, ut non probent te regem | 5 |
| esse. | |
| Privatvsqve magis vivat te rege beatvs. Ordo et sen- | 142.1 |
| sus est: magis beatu<s> uiuet priuatus, quam tu rex. |