| EGLOGA V | |
| Evpolis atqve <C>ratinvs Aristofanesqve poetae, atqve alii. | 1.4.pr.1 |
| <Hi> arch<a>eas comoedias scripserunt, in quibus ciuium | |
| uitia amaritudine scilicet prodiderunt. Mire autem per haec | |
| origo satyrae ostenditur. | |
| Mvtatis tantvm pedibvs nvmerisqve facetvs. Quia scilicet | 7.1 |
| alio metro usi sunt <qui> ἀρχαίας comedias scripserunt, alio | |
| Lucilius satyras composuit. | |
| [H]Emvnctae naris, id est: tersus atque eleganter d<i>cens | 8.1 |
| et ridens. | |
| In hora saepe dvcentos, vt magnvm, versvs dictabat | 9-10.1 |
| stans pede in vno, hoc est: magnam rem se facere putans, si | |
| multos uersus minimo tempusculo dictaret. | |
| Cvm flveret lvtvlentvs erat qvo<d> tollere velles [pos- | 11.1 |
| sessa]. Allegoricos a flumine, quo significat multa eum, sed | |
| inordinate dixisse, ex quibus tamen sint nonnulla, quae uelis | |
| inde excerpere et pro tuis habere. | |
| Scribendi recte: nam vt mvltvm, nihil moror. Non, in- | 13.1 |
| quit, laborabat, ut recte scriberet, sed ut multum; sed ego | |
| hoc nolo. | |
| Ecce Crispinvs minimo me provocat. Sensus ex pro- | 13-14.1 |
| uerbiali consuetudine ductus. Solemus namque dicere: 'minimo | |
| [me] digito prouocat', cum uolumus quem intellegi tantum | |
| ualere minimo digito, quant<um> alium totis uiribus. Crispinus | |
| autem non tam bonos quam multos uersus faciebat; cuius et | 5 |
| supra meminit dicens: | |
| Ne me Crispini scrinia lippi | |
| Compilasse putes. | |
| Accipe, si vis, <accipiam: 'tabulas> accipiamus' | 14-15.1 |
| ait. Mimetico autem charactere prouocantem ad scribendum | |
| Crispinum ostendit. | |
| At tv conclvsas hircinis follibvs avras et reliqua. Per | 19.1 |
| haec significat Crispinum inflata et tu<rg>ida scribere. | |
| Hinc autem Persius illud transtulit: | |
| Tu neque <an>helanti, coquitur dum massa ca- | |
| mino, | 5 |
| Folle premis uentos. | |
| Beatvs Fannivs vltro delatis capsis et imagine. Vrba- | 21-22.1 |
| nissima amaritudine hoc dicitur. Sensus autem est: o beatum | |
| Fannium, cuius imago et capsae cum libris in bibliothecas | |
| ultro receptae sint, cum mea e contrario scripta nemo nori[n]t | |
| nec ueli[n]t nosse, primum quod non publice recitentur, | 5 |
| deinde quod conscii sibi peccatorum non delectentur hoc | |
| poematis genere, quo uitia eorum carpuntur. | |
| Stvpet Albivs aere. Albium, quem infra quoque male | 28.1 |
| uiuentem ostendit, cupiditate uasorum et signorum Corin- | |
| thiorum teneri ait. | |
| Faenvm habet in cornv: longe fvge. Imitatiuo charactere | 34.1 |
| hoc fingit dicere eum, qui ob conscientiam peccatorum timeat | |
| maledicum poetam. Romae autem uidemus hodieque faenum | |
| uelut ansulam fact<u>m in cornulo boui poni, quo signum | |
| datur transeuntibus, ut eum uitent. Hi<n>c ergo translatio | 5 |
| ad poetam. | |
| Omnes gestiet a fvrno redevntes scire. Id est: etiam | 36-37.1 |
| uulgares uult scire, cum maledice de uno quoque dixerit. | |
| Primvm ego me illorvm et reliqua. | 39.1 |
| Ordo est: primum ego me illorum excipiam numero, | |
| quibus dederim poetas esse. Sensus est autem: primum | |
| omnium ego me non pono in <nu>mero eorum, quo<s> con- | |
| sentio poetas esse, [sensus est autem] quippe sermoni coti- | 5 |
| diano prop[r]iora scribens. | |
| Atqve os magna sonat. Id est: magnas <r>es loquens | 43-44.1 |
| os et sublimia canens. | |
| Nisi qv<od> pede certo differt. | 47-48.1 |
| Sermoni, qui in comoedia ue<l> in uersibus nostris con- | |
| tinetur, hoc solo differt <a>metros sermo, quod ille metro | |
| concludatur. | |
| Qvod meretrice nepos insanvs amica filivs. <Be>llam | 49-50.1 |
| obscuritatem adfectauit 'nepos fili<us>' dicendo, sed 'nepos' hic | |
| 'uorax atque prodigus' intellegendus. | |
| Ebrivs et, magnvm qvod dedecvs, ambvlat ante noctem | 51-52.1 |
| cvm facibvs. Ordo est: quod ebrius ambulet ante noctem cum | |
| facibus, quod magni dedecoris res est. | |
| Nvmqvid Pomponivs istis avdire<t> leviora. | 52-53.1 |
| Mira urbanitate et amaritudine Pomponi persona abu- | |
| sus est quasi argumenti loco, ut eum ca<r>peret. | |
| Qvem si dissolvas, qvivis stomachetvr eodem qvo per- | 55-56.1 |
| sonatvs pacto pater. Quem uersum si dissoluas, inquit, ea uerba | |
| ibi inuenies, quibus quiuis de uulgo irascens filio suo utitur. | |
| Venuste autem personatum patrem dixit senem de comoedia. | |
| His, ego qv<a>e nvnc, olim qvae scripsit Lvcilivs. | 56-57.1 |
| Ex eo, quod est 'scripsit', 'scribo' adsumendum per syl- | |
| lempsim. Totum enim tale fit: his ego qu<a>e nunc scribo | |
| et olim qu<a>e Lucilius scripsit. | |
| Et est sensus: si dissoluas uersus uel meos uel Lucilii, | 5 |
| non eadem uerba inuenies, quae sunt <in> Ennianis uer- | |
| sibus, qui magno scilicet spiritu et uerbis altioribus compositi | |
| sunt, uelut hi sunt: | |
| Postquam Discordia taetra | |
| Belli ferratos postes portasque refregit. | 10 |
| Invenias etiam discerpti membra poetae. Eleganter nulla | 62.1 |
| signa poeticae inueniri ait in uerbis uersuum suorum uel | |
| Lucilii, si dissoluantur, quia de sermone communi sunt. | |
| Alias ivstvm sit necne poema. Subaudiendum 'tracta- | 63.1 |
| bimus' aut 'quaeremus' aut quid tale. | |
| Svlcivs acer ambvlat et Caprivs ravci male. Hi acerrimi | 65.1 |
| delatores et causidici fuisse traduntur, et ideo rauci, quod | |
| in contentione iudiciorum clament. Cum libellis autem, | |
| <in> quibus adnotant, quae deferunt. | |
| Vt sis tv similis Caeli Birriqve latronvm, non ego | 69-71.1 |
| svm Capri neqve Sv<l>ci: cvr metvas me? nvlla taberna. | |
| Etiam si tu, inquit, qui poetam times, tam nocens sis | |
| quam Caelius aut Byrrius, non tamen ego delator aut accu- | |
| sator sum, propter quod me ita timere debeas, ut Caprius | 5 |
| timetur aut Sulcius. | |
| Nvlla taberna meos habeat neqve pila libellos. Negat | 71.1 |
| se libellos suos edere bibliopolis, qui uel tabernas habeant | |
| uel armaria apud pilas, [s]u<bi> in sordidam turbam, qualem | |
| uult intellegi Tigellium Hermogenen, incidant. | |
| In medio qvi scripta foro recitent, svnt mvlti. Ἐν ὑπο- | 74-75.1 |
| κρίσει per ἀνθυποφορὰν hoc pronuntiandum est, deinde inferen- | |
| dum qua<si> per responsum quoddam: quique lauantes. Et | |
| est sensus: Sed dicis multo<s nim>i<e> gloriari in uersibus suis, | |
| ut eos etiam in medio foro recitent; consentio, ac non tantum | 5 |
| ibi, uerum etiam <in> balneis haec fieri, quippe cum suauiter | |
| resonans uox ipsos uersus gratiosiores faciat. Sed totum hoc | |
| urbanissima amaritudine dicitur. | |
| Et hoc stvd<i>o pravvs facis. [Vnde petitum] Hoc est, | 79.1 |
| qu<i>a prauus es[t], studio facis. Potest et hypallage accipi: | |
| prauo studio facis hoc. | |
| <Vnde> petitvm hoc in me iacis. | 79-80.1 |
| Vnde, inquit, crimen hoc in me colligis? Et hoc poeta | |
| proprie de se dicit. Est autem metaforicos dictum, quasi de | |
| telo aliquo aut lapide, qui tollitur utique alicunde, ut mittatur. | |
| Absentem qvi rodit amicvm et reliqua. | 81.1 |
| Haec [et]iam grauiter dicuntur. | |
| Solvtos qvi captat risvs hominvm, hoc est: qui | 82-83.1 |
| meram urbanitatem putat, si carpendo aliquem risum circum- | |
| stantibus moueat. | |
| Hic niger est, id est: hic malus ac uenenatus est. | 85.1 |
| Nigrum autem pro malo ac noxio sic dixit, ut Vergilius: | |
| Nigri cum lacte ueneni. | |
| E qvibvs vnvs av<e>t qvavis aspergere cvnctos: pro- | 87.1 |
| bris scilicet aspergere. | |
| Praeter evm qvi praebet aqvam. | 88.1 |
| Id est: qui[a] pascit. Sed uideamus, an commoda syn- | |
| ecdoche sit '<a>quam praebere' dicere pro 'pascere'. | |
| Condita cvm verax aperit praecordia Liber. | 89.1 |
| Hoc est: cum per ebrietatem ea, quae in penitiora mentis | |
| condiderat, prodit ac publicat. | |
| Hic tibi comis et vrbanvs liberqve videtvr<, infesto | 90-91.1 |
| nigris>. Id est: tibi qui nigris, id est malignis infestus es[t]. | |
| [Ego si risi propter leuia. Quorundam. Ego risi pro- | 91.1 |
| pter leuia quorundam uitia rideo.] | |
| Ego si risi, qvod ineptvs pastillos Rvfillvs olet. | 91-92.1 |
| Ego si ris<i> propter leuia quorundam uitia, [r]ideo liuidus | |
| tibi m<o>r<d>axque uideor? | |
| Mentio siqvae de Capitvlini fvrtis iniecta Petilli, et | 93-94.1 |
| reliqua. <Tu,> inquit, si forte mentio de Capitolini[s] crimi- | |
| nibus facta fuerit, secundum consuetudinem malignitatis tuae | |
| ita eum defendes, ut dicas a puero tibi amicum fuisse, tuaque | |
| causa eum multa fecisse, et gaudere te, quod incolumis in | 5 |
| urbe uiuat; mirari tamen, quomodo iudicium illud effugerit. | |
| Hic ergo est li<u>or ac uoluntas uenenata damnare sen- | |
| tentia sua, quem iudices absoluerunt. | |
| Petillius autem Capitulinus cum Capitoli curam ageret, | |
| coronae subreptae de Capitulio causam dixit, absolutusque | 10 |
| a Caesare est. | |
| Hic nigrae svcvs lolliginis, haec est aervgo mera. | 100-101.1 |
| Ex lolliginis suco, liborem mentis uult intellegi, ex aerugine | |
| uenenum. Malos autem homines atros ac uenenatos dicere | |
| solemus. | |
| Insvevit pater optimvs hoc me, vt fvgerem. Pater | 105-106.1 |
| meus, inquit, eam mihi disciplinam dedit, atque in consue- | |
| tudinem eam induxit, ut neque cogitarem quid maligne neque | |
| dicerem. | |
| Deinde mira urbanitate dum ostendit, quomodo pater | 5 |
| suus monere solitus esset uitia fugere, multos probrosis iocis | |
| percutit. | |
| Cvm me hortaretvr, parce frvgaliter <at>qve | 107-108.1 |
| vivere. Cum me hortaretur, uti parce frugaliterque uiuerem. | |
| Sapiens, vitatv qvidve petitv[s] sit melivs, cavsas | 115-116.1 |
| reddet tibi: philosophus tibi rationem reddet, quare quid peti | |
| debeat aut uitari. Mihi satis est, si opiniones a maioribus | |
| traditas tibi monstro. | |
| Navis sine cortice. Id est: natabis per te sine ad- | 120.1 |
| miniculo, et hoc allegoricos dicitur. | |
| Vnvm ex ivdicibvs selectis obiciebat. | 123.1 |
| Iudices equites Romanos dixit. | |
| Ex equestri enim ordine iudices leguntur hodieque. | |
| Avidos vicinvm fvnvs vt aegros exanimat mortis, | 126-127.1 |
| et reliqua. | |
| Sensus est: ut intemperantes aegri, si forte audierint | |
| aliquem in uicinia efferri, admoniti mortis ob<s>eruantius | |
| secum agunt, ita tenerae mentes a uitiis submouentur, cum | 5 |
| obprobria aliorum audiunt. | |
| Exanimat autem non 'occidit' significat, sed 'contur- | |
| bat ac timefacit'. | |
| Ex hoc ego sanvs ab illis, perniciem qv<ae>cvmqve | 129-130.1 |
| fervnt. His, inquit, praeceptis patris mei[s] effectum est, ut | |
| a perniciosis uitiis temperarem. | |
| Liber amicvs. Id est: libere proferens apud me, si- | 132.1 |
| qui<d> de me <s>equius sentiat. | |
| Neqve enim, cvm [me] lectvlvs avt me porticvs | 133-134.1 |
| excepit, desvm mi. | |
| Tractare secum ait semper, cum sol<us> deambulet aut | |
| iacens in lecto uigilet, de officio boni uiri atque exempla | |
| uitae singulorum sibi proponentem quaerere, quid ipse sequi | 5 |
| imitarique debeat. | |
| Vbi qvid datvr otii, in<l>v<d>o chartis. Hoc est me- | 138-139.1 |
| diocri<bv>s illis ex vitiis vnvm. Vrbanissime i<n>ter u<iti>a[d] | |
| ponit poemata scribere; sed et cetera, quae subiecta sunt, | |
| eadem urbanitate dicuntur. |