| EGLOGA VI | |
| Egressvm magna me accepit Aricia Roma. Lucilio ha[e]c | 1.5.pr.1 |
| satyra aemulatur Horatius iter suum a Roma Brundesium | |
| usque describens, quod et ille in tertio libro fecit, primo a | |
| Roma Capuam usque et inde fretum Siciliense. | |
| Differtvm navtis et reliqua. | 4.1 |
| Peruenisse Forum Appii indicat, ubi turba esset nauta- | |
| rum, qui in Pomptinis paludibus nauigabant, item cauponum | |
| ibi mora<n>t<i>um. Iter autem illud expeditioribus unius | |
| diei esse dicit, quod ipse biduo confecerit. | 5 |
| Altivs ac nos praecincti<s>. Id est, expediti[u]s et | 5-6.1 |
| agili<b>us. | |
| Hic ego propter aqvam et reliqua. Hodieque Foro Appi | 7.1 |
| uiatores propter aquam, quae ibi deterrima est, manere uitant. | |
| Dicit ergo Horatius se ibi cenare noluisse, <ne> necesse ha- | |
| beret bibere. | |
| Hvc appelle! trecentos inseris. | 12.1 |
| Verba sunt nautae irascentis, quod plur<es> naui inponat, | |
| quam pepigerat [id est: pactus fuerat]. | |
| Dvm aes exigitvr, dvm mvla ligatvr. Manifestum est | 13.1 |
| illis temporibus per paludes Pomptinas non talem uiam fuisse, | |
| ut uehicul<i>s illa ir<i> posset; itaque nauem solitos conscendere | |
| uiatores, quam iumentum aliquod conducere. | |
| Absentem cantat amicam mvlta prolvtvs vappa navta | 15-16.1 |
| atqve viator. Sic enim leues ac uulgares homines noctis solacia | |
| uigiliarum quaerere solent cantica amatoria cantantes. | |
| Ac missae pastvm retinacvla mvlae navta piger saxo | 18-19.1 |
| religat. | |
| Posteaquam obdormierint uiatores, dicit nautam mulam | |
| disiunctam pastum mi<si>ss<e> naui retinacul<o> ad saxum ligata. | |
| Ora manvsqve tva lavimvs, Feronia, lympha. | 24.1 |
| Tarracinam se quarta hora tandem peruectum esse dicit. | |
| Hodieque autem paulum citra Tarracinam fons Feroniae est. | |
| Milia tvm pransi tria repimvs atqve svbimvs inpo- | 25-26.1 |
| sitvm saxis late candentibvs Anxvr. | |
| Quae nunc Tarracina dicitur, olim Anxur dicebatur. | |
| Vnde Iouem Anxyrem colebant, cuius et Vergilius me- | |
| minit, cum ait: | 5 |
| Iuppiter Anxyris aruis | |
| Praesidet. | |
| Merito autem repimus, inquit, et inpositum saxis | |
| Anxur, quoniam illis temporibus adhuc Tarracinensis urbs | |
| in altissimo monte erat, unde postea in aequiorem locum | 10 |
| deposita est, ut sunt adhuc uestigia aedificiorum in monte[m], | |
| sed et murorum. | |
| Inpositvm saxis late candentibvs Anxyr. Mons ille, in | 26.1 |
| qu<o> Tarracina constituta erat, non candida saxa habet, sed | |
| calci coquendae aptissima. Ergo a calce uidetur candida | |
| dixisse. | |
| Hvc ventvrvs erat Maecenas et reliqua. Dissensione | 27.1 |
| orta inter Caesarem Augustum Antoniumque Luci[li]us <Coc- | |
| ceius> Nerua auus eius, qui postea imperauit, petit a Caesare, | |
| ut aliquem, cum quo de summa rerum tractaret, mitteret | |
| Tarracinam. Et primum Maecenas, mox et Agrippa adgressi | 5 |
| sunt, hi[i]qu<e>, qu<i> pepigerant fidem confirmatissimam, in | |
| un<a> castra conferr<e> signa utrosque exercitus iusserunt. | |
| Hoc et Titus Libius in libro CXXVII. refert, excepta | |
| Fontei Capitonis mentione. | |
| Ad vngvem factvs homo. | 32-33.1 |
| Translatio a marmorariis, qui iuncturas marmorum tum | |
| demum perfectas dicunt, si unguis superductus non offendat. | |
| Vnde iam quaecumque perfectissima esse uolumus significare, | |
| ad unguem facta dicimus. | 5 |
| Insani ridentes praemia scribae, praetextam et latvm | 35-36.1 |
| clavvm prvnaeqve vatillvm. | |
| Aufidium Luscum de decuria scribarum significat fuisse, | |
| qui tunc in oppido Fundis magistratum gereret; quem sibi | |
| risui fuisse ait, quod magni penderet indutum se esse lato | 5 |
| clauo ac praetexta, et de balneis publicis prunas sibi domum | |
| a mediastinis adferri. | |
| In Mamvrrarvm lassi deinde vrbe manemvs. Formias | 37.1 |
| urbem significat. Hic namque fuit familia<ho>rum Mamur- | |
| rarum honesto loco nata. | |
| Mvrena praebente domvm, Capitone cvlinam. Dicit se | 38.1 |
| Formi<i>s Murenae domo hospitatum esse, sed apud Capito- | |
| nem cenasse. | |
| Nihil ego contvlerim iocvndo sanvs a. Quamdiu sana | 44.1 |
| mente s<u>m, inquit, nihil putabo comparabile esse iucundo | |
| amico [meo]. | |
| Proxima Campano ponti qvae villvla, tectvm praebvit. | 45-46.1 |
| Hic subdistinguendum et audiendum extrinsecus uerbum | |
| 'est', quia plenum sic fit: quae uilla proxima [id] est ponti | |
| Campano, tectum praebuit. Significat autem iuxta pontem | |
| Campanum, qui est citra sextum decimum miliarium a Capua, | 5 |
| in uilla se mansisse. | |
| Et parochi, qvae debent, ligna salemqve. Ex uerbo prae- | 46.1 |
| buit, quod est in principio uersus, 'praebuerunt' h<i>c adsu- | |
| mendum est. Parochi autem cupiarii dicuntur, ἀπὸ τοῦ παρ- | |
| έχειν [ab exhibere]. | |
| Hodieque autem a copiariis praestantur haec iis, qui rei | 5 |
| publicae causa iter faciunt. | |
| Namqve pila lippis inimicvm et lvdere <c>rvdis. | 49.1 |
| Se lippum dixerat; ergo crudum Vergilium intellegamus, | |
| quia uidetur singula singulis adsignasse. | |
| Qvae svper est C[l]avdi cavponas. A Capua profectos in | 51.1 |
| Coccei Neruae uilla[m] mansisse se indicat, quae est supra | |
| tabernas Caudi oppidi. | |
| Nvnc mihi pavcis Sarmenti[s] scvrrae pvgnam Mes- | 51-53.1 |
| siiqve Cicirri, Mvsa, velim memores. | |
| Ostendit se relaturum contentionem, quam inter se Sar- | |
| mentius et Cicirrius habuerint, ambo et urbanitate et audacia | |
| noti, equites tamen Romani. | 5 |
| Messi clarvm genvs Osci. Figurata elocutio: Messi | 54.1 |
| genus Osci sunt. | |
| Sarmenti domina exstat. Sic hoc dicitur, quasi liber- | 55.1 |
| tin<us> fuerit Sarmentius. | |
| Laevi frontem tvrpaverat oris. | 61.1 |
| Attende elocutionem 'laeui oris frontem', pro 'laeuam | |
| partem [p]o<r>i<s> in fronte'. | |
| Campanvm in morbvm. | 62.1 |
| Campani, qui Osci dicebantur, ore inmundi habiti sunt. | |
| Vnde etiam obscenos dictos putant quasi Oscenos. | |
| Donasset iamne catenam ex voto laribvs, qvaerebat. | 65-66.1 |
| Vrbanissima contumelia haec dicta sunt in e<um>, qui ser- | |
| uilibus esset natalibus, translatione sumpta a generosis pueris, | |
| qui bullam auream egressi pueritiae annos apud lares solent | |
| suspendere. | 5 |
| Scriba qvod esset, nihilo deterivs domin<i i>vs e<s>se; | 66-67.1 |
| rogabat, id est: nullum praeiudicium dominum passum, quod | |
| illum decuria scribarum sibi comparasset. | |
| Vbi sedvlvs hospes pene macros arsit dvm tvrdos | 71-72.1 |
| versat in[s]igni[s]. Ordo est: paene arsit. | |
| Nam vaga per veterem et reliqua. Mira energia hic | 73.1 |
| sensus explicitus est. | |
| Incipit ex illo montes Apvlia n<o>tos ostentare mihi. | 77-78.1 |
| Non est 'ostentare mihi' accipiendum potius quam 'notos | |
| [ostentare] mihi'. Ideo maxime non est intellegendum, quia, | |
| si[c] hoc uellet, intellegi, 'ostentare nobis' dicendum erat, cum | |
| non solus iter faciat, nec illos montes solus uidere incipiat. | 5 |
| Qvos torret Atabvlvs. Sic appellatur uentus in Apulia | 78.1 |
| feruentissimus, Graeca appellatione, <qua>si Ata<ba>lon | |
| ἀπὸ τοῦ ἐς τὴν ἄτην βάλλειν πάντα. | |
| Nisi nos vicina Trivici vill[vl]a recepisset. Triuici | 79-80.1 |
| oppidum <in> fine Campaniae est. | |
| Tvm inmvndo somnia visv noctvrnam vestem macvlant. | 84-85.1 |
| Significat, cum ad nescio quam puellam misisset, ut | |
| secum maneret, illam promisisse quidem se uenturam, sed | |
| non uenisse; quam cum diu expectasset, postremo obdormisse; | |
| deinde per somnum imaginantem secum eandem puellam | 5 |
| uidisse[t] concumbere <et> super se ipsum patrasse. | |
| Mansvri oppidvlo, qvod versv dicere non est, signis | 87-88.1 |
| perfacile est. Aequum Tuticum significat, cuius nomen exa- | |
| metro uersu compleri non potest. | |
| Hoc autem sub exemplo Lucili posuit. Nam ille in | |
| sexto saturarum sic ait: | 5 |
| Seruorum est festus dies hic, | |
| Quem plane exametro uersu non dicere possis. | |
| Vltra callidvs vt soleat vmeris portare viator. | 89-90.1 |
| Adeo dicit hic bonum panem fieri, ut, qui callidi, id est | |
| periti sint uiae illius ac sciant ultra meliorem panem non | |
| esse, inde sibi ferant. | |
| Aqvae non d<iti>or vrna. | 91.1 |
| De Canusio hoc dicitur, non de Aeco Tutico, cuius supra | |
| meminimus. | |
| Flentibvs hinc Varivs d<i>scedit ma<e>stvs amicis. | 93.1 |
| Non ob aliam causam 'flentibus' [s]e<t> 'maestu<s>' dictum | |
| est <nisi> ob mutuum desiderium. | |
| Dehinc Gnatia lymphis iratis extrvcta. Per haec | 97-98.1 |
| <hoc> quoque oppidulum significat penuria[e] aquae laborare. | |
| Risvsqve iocosqve, dvm flamma sine tvra liqv[i]escere | 98-100.1 |
| lim<i>ne sacro persvadere. | |
| Significat Gnatiae aram esse, in qua lignis exti[ncti]s- | |
| que positis ignem sua sponte gliscere opinio sit; quod tamen | |
| se coram non euenisse nosset. | 5 |
| Ideo deridendam esse hanc opinionem adfirmat. | |
| Credat Ivdaevs Apella, non ego. | 100-101.1 |
| Vrbanissimum nomen Iudaeo inposuit 'Apellan' dicens, | |
| quasi quod pellem in parte genitali Iudaei non habeant. | |
| Namqve deos didici secvrvm agere aevvm. Hoc de | 101.1 |
| opinione Epicureorum uenit, qui deos aiunt non aliter posse | |
| inmortales esse, nisi quieti et ab omni cura separati sint. | |
| Nec, siqvid miri faciat natvra, <deos> id tristes ex | 102-103.1 |
| alto caeli demittere tecto. Verissima opinione hoc dicitur. Constat | |
| enim omnia miracula, quae in toto mundo fiant, certa ratione | |
| fieri; de quibus idem Epicurei prudentissime disputant. | |
| Brvndesivm longae finis chartaeqve viaeqvest. | 104.1 |
| Iucunde satis ita tunc finem uiae Brundesium sibi fuisse | |
| significat, ut nunc relationis. |