<EGLOGA VII>
  Non qvia, Maecenas, Lydorvm qvidqvid Etrvscos incolvit finis, 1.6.pr.1
et reliqua. Maecenatem adloquitur, candorem eius animi
commemorans, qui generosos atque humiles sine discrimine
accipiat.
  Lydorvm qvidqvid Etr<v>scos incolvit fines. 1-2.1
  Lydi quondam profecti incoluere Etruriam, quod et
Vergilius testatur, cum dicit:
    Vbi Lydius arua
    Inter opim. f. 5
  Naso svspendis. Quod uulgo dicunt: desanas, id est, 5.1
per fastidium quoddam derides.
  Persvades hoc tibi vere, ante potestatem Tvlli atqve igno- 8-9.1
bile regnvm et reliqua. Li<qu>et tibi, inquit, etiam ante Tullum
regem multos ignobili genere natos probos uiros fuisse usosque
amplis honoribus. Tullum autem nominauit, quia serua cap-
tiua Corniculana fuit natus; et ideo regnum eius ignobile dixit. 5
  Mvltos saepe viros nvllis maioribvs ortos. Nemo est 10.1
utique, qui maiores nullos habeat, sed, cum memoria illorum
apud humilitatem nulla sit, quasi non uidentur fuisse.
  Contra Laevinvm Valeri genvs. 12.1
  Id est: Valerius Laeuinus <a> Valerio Publicola, qui c<um>
Iun<i>o Bruto Tarquinium Superbum ex<p>ulit, genus habens.
Perifrasin autem necessario fecit, sicut Lucilius cum dicit:
    Valeri sententia dia, 5
quia scilicet nomen hoc quattuor breuium syllabarum est,
e<t> ob id non potest in exametrum uersum recipi.
  Vnde Svperbvs Tarqvinivs. Vnde pro a quo. 12-13.1
  Terentius:
    E praedonibus unde emerat se audisse.
  Vnivs assis non [n]vmqvam pr[a]eci[pi]o plvris li- 13-14.1
cvisse. Hic Publius Valerius adeo foedis et proiectis in omnem
turpitudinem moribus uixit, ut prouehi non potuerit ultra
quaestoriam dignitatem.
  Ergo sensus est: Quamuis populus adsueuerit honores 5
dare indignis, dum titulis atque imaginibus mouetur, tamen
ille uilis apud eundem populum fuit, notatusque ab eo est[,
quamuis etiam populus indignis honores tribueret].
  Qvid oportet nos facere a v<vl>go longe longeqve 17-19.1
remotos? Namqve est.
  Quanto nos, inquit, qui non uulgariter sapimus minus
mirari nobilitatem conte<m>t<u> ignobilium debemus!
  Qvoniam in propria non pelle qviessem. Ex prouerbio 22.1
sumptum est. Eos namque, qui mediocritatis suae obliti,
maiora se ipsis adpetunt, solemus dicere non continere <se>
intra pelliculam suam.
  Et hoc scilicet inde sumptum est, quod [d]u<e>t<e>res in 5
pellibus dormirent. Cuius rei et Lucilius testis est, cum dicit:
    Permi<x>i lectum inposui pede[m] pellibus
    labes,
  et Plautus, cum de anu ebria iocaretur, ait:
    [In] pelli<bu>s periculum portenditur. 10
  Sed fvlgente trahit constri<c>tos gloria cvrrv. 23.1
  Sensus est: Rapit omnis cupiditas gloriae. Sed quod
'curru[s] fulgente' dixerit, a triumphis uidetur sumpsisse.
  Qvo tibi, Tilli, svmere depositvm clavvm. Rec<e>pit 24-25.1
post Caesarem occisum. Nam pulsus ante senatu fuerat.
  Fieriqve tribvno. 25.1
  Figurate per datiuum casum di<re>xit ad pronomen
<tibi 'tri>b<u>no'. Ceterum illud simplicius erat: fierique tri-
bunum.
  Vt siqvi aegrotet qvo morbo Varrvs ha. 30.1
  Hic Varrus uilissimae libidin<o>saequ<e> admodum uitae
fuit, adeo ut Aemiliam uirginem Vestae incestasse dictus sit.
Certe adulteras ince<st>issima cupiditate sectabatur.
  Sic qvi promittit cives, vrbem sibi cvrae, [et rei.] 34-35.1
imp. fore.
  Sic, inquit, qui se inserit senatorio ordin<i> et rem publi-
cam administrare cupit, adstringit se ad eam necessitatem,
ut inquiratur in eum a ciuibus, quo genere natus e[s]t in 5
quanto cens<u> sit constitutus.
  Avdes deiecere de saxo cives. 38-39.1
  Vt si diceret: aude<s> tribunatum <plebis administrare.
Nam tribuni> plebis damnatos tum saxo Capitolino praecipi-
tabant.
  Avt tradere Cadmo. 39.1
  Cadmus carnifex illo tempore fuisse dicitur.
  At Novivs collega gradv post me sedet vno. 40.1
  Sed Nouius, inquit, qui non libertinis parentibus natus,
sed ipse libertinus est, proximus a me in equestri ordine
sede[a]t.
  Namqve est ille, pater qvod erat mevs. Hoc tibi Pavlvs. 41.1
  Patre libertino natum esse Horatium et in narratione,
quam de uita illius habui, ostendi.
  Ergo Nou<i>um hunc libertinum esse indignatur atque
eum tamen in quattuordecim ordinibus sedere. 5
  At hic, si plostra dvcenta. Hunc Nou<i>um dicit gar- 42.1
rulum et uulgarem esse in causis agendis, per qu<a>m gloriam
studiorum efficere[t], ut aequo animo sustineatur, quod dis-
simulata[b] humilitate natalium paulo exertius agat.
  Saltem tenet hoc nos. Ad id pertinet, quod dixerit 44.1
eum causidicum esse. Ergo sensus est: Hoc me saltem so-
latur, ut illum sustineam, cum indigner alioquin libertinum
equestrem dignitatem consecutum esse.
  Nvnc, qvia sim tibi, Maecenas, convictor, ad olim, 47-48.1
qvod mi pareret legio Romana tribvno.
  Dicit sibi inuideri nunc, quod c<on>uiuat cum Maecenate,
ante quod tribunus militibus praefuerat, quasi utrumque
supra humilitatem generis eius sit. 5
  qvia non, vt forsit honorem ivre mihi [esse] invideat 49-50.1
qvivis, ita te qvoqve amicvm. Prudentissime dictum. Forsitam
enim merito inuideri debeat e<i>, qui beneficia fortunae habeat,
quae plerumque temere et sine iudicio ullius pr<o>uenia[n]t,
ad amicitiam Maecenatis consequi nisi uirtute[m] in se pro- 5
uocatam non potuit. Porro autem quod uirtute[m] ac uero
iudicio quis adsequitur, inuider<i> ei non debet, cum magno
labore hoc ei constet.
  Vt veni coram, singvltim pavca locvtvs (infans namqve 56-57.1
pvdor prohibebat plvra profari). Manifestum est infantem a
non fando nunc dixisse. Nec enim ad aetatem relatum est.
Porro h<ae>c re uera natura nobis est, ut, ad sublimioris di-
gnitatis uiros cum adhuc ignoti accedimus, uerecundia nos 5
elingues faciat.
  Satvreiano vectari rvra caballo. Satureiani nomine 59.1
fundi in Apulia illis temporibus fuisse dicuntur satis ampli
ac nobiles. Per quod Apulum equum significat. Apulum
autem equum pro optimo utique accipere debemus.
  Respondes, vt tvvs est mos, pavca: abeo, et revocas 60-62.1
non<o> post mense ivbesqve esse in amicorvm nvmero.
  Plerique grauis iudicii uiri ideo non temere in amicitiam
recipiunt, ne facile d<i>mittant.
  Ostendit ergo Maecenatem per nouem <m>enses de se iu- 5
dicasse ac sic in amicitiam recepisse.
  Atqvi si vitiis mediocribvs ac mea pavcis mendosa 65-66.1
est natvra, alioqvin vera. Verecunde confitetur esse <in se>
nonnulla uitia, uerum tamen mediocria.
  Et uidetur hoc uerum esse, ut nemo non in aliquo uitio
sit constitutus, sed iam dudum bene est, si illud uitium sit 5
par<u>um et cui ignosci possit.
  Avt mala lvstra obiciet qvisqvam vere mihi. Lustra 68-69.1
non ferarum cubilia tantum, sed et popinae dicuntur. Nam
et Plautus in Casina ait:
    Vbi in lustra iacuisti.
  Mala lustra autem perpetuo epitheto dixit; nec enim 5
sunt bona, ut ad discretionem eorum mala dixerit. Sic dici-
t<ur> Plauto:
    Athenis Atticis
  et Lucilio:
    Campana Capua. 10
  Obiciet qvisqvam vere mihi. 69.1
  Bene additum est uere. Illud enim nobis curandum
est, ne probra, quae in nos dicuntur, uere dicantur; alioqui
n<e> dicantur, in nostra non es<t> potestate.
  In Flavi lvdvm me mittere. 72.1
  Videlicet hunc Flauium cateruarum doctorem fuisse.
  Servavit ab omni non solvm facto, vervm obprobrio 83-84.1
qvoqve tvrpi.
  Eleganter. Forsitam enim parum sit ita uiuere, ne pro-
brose in te aliquid admittas, nisi etiam suspicionem omnem
amoueas. 5
  Nec timvit, sibi [si] ne vitio qvis verteret, olim si 85-87.1
praeco parvas avt, <vt> fvit ipse, coactor mercedes seqverer[er].
Quid quod, inquit, non uerebatur meus pater, ne in malam
existimationem apud ciues et cognatos reccideret, si mihi
liberalia studia non praestitisset, cum humilis fuerit et praeco 5
et satis <f>i<l>i<o> potuerit esse, si paternam uitam imitaretur.
  Ergo hoc ipso multo maiorem gratiam se patri suo de-
bere dicit, quod supra uires status sui filium sit prosecutus.
  Vt fvit ipse, coactor. Argentarius scilicet coactor, quod 86.1
humile ac turpissimum genus quaestus habe[ba]tur.
  Eoqve non, vt magn<a> dolo factvm negat esse svo pars, 89-92.1
qvod non ingenvos habea<t> clarosqve parentes, sic me defendam.
  Ordo est: Eoque non sic me defendam.
  Et est sensus: Plerumque, cum humilitas generis obpro-
batur alicui, sic se solet defendere, ut non suam culpam dicat 5
esse, quod de talibus parentibus natus sit; ego autem, inquit
Horatius, non tantum non dicam hoc, uerum etiam e con-
trario talibus parentibus me natum gloriabor.
  Nam si natura permitteret renasci et eligere parentes
ex quibus renascere<m>ur, non ego mallem e nobilibus et ho- 10
noribus functis nasci quam e quibus natus sum.
  Atqve alios legere ad fastv<m> qvoscvmqve parentes. 95.1
  Ad fastum hoc est: ad fastidium ac per hoc superbe.
  Demens ivdicio vvlgi. Vulgus enim magni facit 97-98.1
nobilitatem generis et eos, qui gesserint magistratus.
  Sanvs fortasse tvo. Hoc ad Maecenatem recte dicitur, 98.1
qui abhorrens senatoriam dignitatem in equestri<s> honori<s>
gradu se continuit.
  Ne solvs rvsve peregre <avt>. Ordo est: Rusue aut 102.1
peregre exirem.
  Dvcenda petorrita. Petorritum genus uehiculi est, 104.1
quod uulgo carrum dicitur.
  Mantica cvi lvmbos onere vlceret. Mantica pera est. 106.1
  Sed hoc ex Luciliano illo sumptum est:
    Mantica canth<e>ri costas grauitate pr[a]e-
    mebat.
  Obiciet nemo sordes mihi, qvas tibi, Tilli. Tillium hunc 107.1
et supra increpuerat, quod senatoriam dignitatem recepisset,
non sufficiens ei nec censu nec moribus.
  Fallacem circvm vespertinvmqve pererro saepe forvm. 113-114.1
  Fallacem uespertinumque forum mihi uidetur Suburam
dicere, quod fere sera hora furtiuas res solent eo uenum deferre.
  Non autem utique sic hoc dicit Horatius, quasi ipse
res furetur et eo deferat, sed potius quod inde occasiones 5
emendi captet.
  Adsisto divinis. Diuinos sortil<e>gos <ci>r<cu>latores dicit. 114.1
Porro autem altioris dignitatis homines erubescunt fere in
his uulgi circulis stare, quod tamen sibi licere facere Hora-
tius dicit per uitae libertatem, in qua non esset, si in sena-
toria dignitate constitutus esset. 5
  A<d> porri et ciceris refero laganiqve catinvm. Hanc 115.1
escam uulgarem esse nemo est qui nesciat.
  Et lapis albvs pocvla cvm cyatho dvo svstinet. 116-117.1
Marmoream Del[i]phicam significat, quae scilicet pr[a]etii
non magni est.
  Adstat echinvs vilis cvm p. 117-118.1
  [Praeter] Echinum Lucilius sic dixit, quasi scorte<a>
ampulla sit, ut cum ait:
    Echinus c[h]innaba<ri> infect<u>s. Hic tamen ui-
tream ampullam intellegere debemus. 5
  Campana svpellex. Campanam supellectilem <uilem> 118.1
intellegi uult, quia Capu<a>e hodie aerea uasa studiosius fa-
bricari dicuntur.
  Qvi se vvltvm ferre negat Noviorvm posse minor<i>s. 120-121.1
  Duo Nouii fratres illo tempore fuerunt, quorum minor
tumultuosus faenerator fuisse traditur. Satyrice autem et
eleganter hoc dictum, quasi ideo manum leuet Marsyas, quod
sustinere in foro non possit hic Nou<i>um. 5
  Obeundus autem Marsya, quia in foro uadimonium
sistendum apud signum Marsyae sit.
  Avt ego lecto[, cum me delectet]. 122.1
  Lecto pr<o>ducta priore syllaba enuntiare debemus, quia
frequentatiuum est ab eo, quod est: lego.
  <Me tacit>vm <ivvet>. Me delectet. 123.1
  Non qvo fravdatis inmvndvs Natta lvcernis. 124.1
  Natta pro uulgari ac sordido homine posuit.
  Fvgio rabiosi tempora signi. Caniculares dies dicit, 126.1
qui sunt caloratissimi.
  Pransvs non avide, qvantvm interpellet inani. Inter- 127.1
pellet pro eo, quod est 'prohibeat' posuit.
  Dicit autem paululum se prandere ac tantum, ne ieiu-
nus sit.
  Solent enim ieiunio uires fatigatae deficere. 5
  Domesticvs otior. Verbum finxit, quod significat: 128.1
[otior] otium ago.
  Ac si qvaestor avvs pater atqve mevs patrvvsqve 130-131.1
fvissent.
  Ordo est: ac si quaestor auus atque pater meus patru-
usque fuissent. Sensus est autem: suauius humilitate generis
et dignitatis meae uicturus, quam si ex senatoria familia 5
atque ipse senator essem.