| Proscripti Regis Rvpili pvs atqve venenvm. [Hoc in Ru- | 1.7.pr.1 |
| <p>ilium Regem Praenestinum, cuius contentionem cum Persio | |
| commemorat, cuius Persi iocum refert, qui [quam] quamuis Grae- | |
| cus fuit [hic Persius] ciuitatem tamen Romanam sumpserat; | |
| unde hybridam appellat.] Publius Ru<p>ilius cognomine Rex | 5 |
| Praenestinus post exilium, in quod damnatus profugerat, | |
| militauit in A<fr>ica sub Attio Varo. | |
| Deinde cum praeturam gereret, proscriptus a triumuiris | |
| confugit ad Brutum et inter comites habitus est. Ibi militan- | |
| tem Horatium Flaccum iurgio lacessiuit, propter quod ama- | 10 |
| ritudinem stili poeta in eum strinxit. | |
| Hybrida qvo pacto sit Persiv[v]s vltvs. | 2.1 |
| Persius Clazomenius fuit. | |
| Hybridae autem proprie dicuntur canes, qu<i> ex inpari- | |
| bus parentibus nati sunt, hoc est ex uenatico et gr[a]egario. | |
| Ad hanc similitudinem uidelicet hunc Persium parentes | 5 |
| habuisse, id est Graecum et Romanam, aut Romanum et | |
| Graecam, et ideo hybridam appellatum. | |
| Opinor omnibvs et lippis <notvm> et tonsoribvs esse. | 2-3.1 |
| Adeo ait [et] diuulgatum es<se>, quibus modis insectatus sit | |
| Persius Ru<p>ilium, ut et in tonstrinis haec et in medicinis | |
| narrata sint; fere autem in his officinis otiosi solent consi- | |
| der[ar]e ac res rumoribus frequentatas fabulis celebrare. | 5 |
| Permagna negotia dives habebat Clazomenis. <Clazo- | 4-5.1 |
| menae> Asiae ciuitas; ergo 'Clazomenis' ut 'Athenis'. | |
| Adeo sermonis amari, Sisennas, Varros vt eqvis prae- | 7-8.1 |
| cvrreret albis. | |
| Adeo fuit, inquit, in rabie orationis amarus Persius, ut | |
| Sisennam atque Varrum longe anteiret; sed hoc ipso ita | |
| gloriabatur, quasi quadrigis triumphalibus incederet. | 5 |
| Videlicet autem Sisennam et Varrum maledicos fuisse | |
| [dicit]. | |
| Hoc etenim svnt omnes ivre molesti, qvo fortes, qvibvs | 10-11.1 |
| adversvm. Eadem pertinacia, inquit, mali homines inter se | |
| contendunt qua bellant uiri fortes. | |
| Dvo si discordia vexet inhertes. Id est: si discordia in | 15.1 |
| se incitet inpare<s> ut Diomeden et Glaucum, cito contentio fi- | |
| nietur cedente inferiore et ultro dante aduersario munera. | |
| Vt Diomedi cvm Lycio Glavco. | 16-17.1 |
| Lycius natione fuit Glaucus, qui cessit Diomedi armis | |
| suis aureis, acceptis a Diomede aereis, quod apud Homerum | |
| in Zeta <I>liados legitur. | |
| Rvpili et Persi par pvgna<t>. | 19.1 |
| Ioculariter contentionem horum sic refert, quasi gladia- | |
| toriam pugnam. | |
| Vti non compositvm melivs cvm Bytho Bacch<i>vs. By- | 19-20.1 |
| thus et Bacch<i>us gladiatores optimi illis temporibus fuerunt. | |
| Qui cum multos interemissent commissi inter se mutuis | |
| uulneribus conciderunt. Et cum eodem tempore mulier quae | |
| VII extulerat nubere<t> ei qui uxores VII amiserat, compo- | 5 |
| situm est epigramma tale * *. | |
| Lavdat Brvtvm lavdatqve cohortem. Cohortem comites | 23.1 |
| dicit Bruti, qui in consilio eius erant. Sic et Lucilius ait: | |
| Vt praetor<i>s cohors et Nostius dixit aruspex. | |
| Canem illvm, invisvm agricolis sidvs, venisse; rvebat. | 25-26.1 |
| Oportune, quoniam laudans Brutum et comites eius soli et | |
| stellis salubribus eos comparauerat, Regem, quem accusat, | |
| Caniculae, hoc est pestilenti sideri[s] comparat. | |
| Rvebat flvmen vt hibernvm, fertvr qvo rara secvris. | 26-27.1 |
| Tanto impetu, inquit, eloquium ore effundebat, quanta ui | |
| flumen ex montibus altissimis ruit. Hoc enim significat: | |
| fertur quo rara securis. | |
| Nam utique non facile itur in ea loca ad caedendum | 5 |
| lignum, quae sint nimis alta atque abrupta. | |
| Tvm Praenestinvs salso mvltoqve flventi expressa ar- | 28-30.1 |
| bvst<o> regerit convicia, dvrvs vindemiator et invictvs. | |
| Vrbane ac copiose, inquit, locuto Persio inuicem Rupilius | |
| conuicia regerit non minus ridiculus, quam rustici uindemia- | |
| tores solent esse in eos uiatores, a quibus per derisum cuculli | 5 |
| appellantur. Nam solent <d>e uia rustici circum uiam arbusta | |
| uindemiantes a uiatoribus cuculli appellari. | |
| <T>um illi prouocati tantam uerborum amaritudinem in | |
| eos effundunt, ut uiatores illis cedant, contenti tantum eos | |
| cucullos iterum atque iterum appellare. | 10 |
| Salso ergo multoque fluenti arbusto ad uinde- | |
| miatores arbusti relatione facta dictum esse intellegere de- | |
| bemus, qui scilicet sals<e> lo<qu>a<c>iterque uiatores insectantur | |
| in sui ultionem. | |
| At Graecvs, postqvam est Italo perfvsvs aceto. Allegoricos, | 32.1 |
| postquam est, inquit, Persius acri<b>us conuiciis Rupili Re<g>is | |
| percussus. | |
| Persivs exclamat: 'per magnos, Brvte, deos <te> | 33-35.1 |
| oro, qvi reges consveveris tollere, cvr non hvnc Regem ivgvlas?' | |
| Vrbanissimus iocus. Nam quia Tarquinius Superbus rex | |
| Romanorum per Iunium Brutum in exilium actus est et | |
| Gaius Caesar, qui regnum uidetur adfectasse, per Brutos in | 5 |
| senatu est occisus, quasi infestum Brutorum nomen uidetur | |
| esse iam regibus. Ergo iocans in nomen Regis Rupili, ait: | |
| o Brute, sequere generis tui gloriam et hunc Rupilium Regem | |
| extingue. |