| EGLOGA VIIII | |
| Olim trvncvs eram ficvlnvs. | 1.8.pr.1 |
| Priapum positum in hortis, qui erant extra portam Ex- | |
| quili<n>am, antequam aedificiis quoque locus occuparetur, | |
| inducit referentem non tam magnum negotium sibi esse | |
| custodiendis hortis a furibus atque auibus quae semina con- | 5 |
| sumunt, quam a ueneficis qu<ae> se in [h]isdem locis inquietent. | |
| Invtile lignvm. | 1.1 |
| Merito. Nam haec materia nullis fabricis idonea est. | |
| Attende nomen a fico deriuatum 'ficulnus', non ut uulgo | |
| 'ficu<lneu>s'. | |
| Vetatqve novis insidere in hortis. | 7.1 |
| <Nouis hortis> ideo dixit, quod, cum Esquilina regio | |
| prius sepulchris et bustis uacaret, primus Maecenas salubri- | |
| tatem aeris ibi e<x>p<ert>us hortos constituit. | |
| Potest <et> nouis hortis accipi pro 'recens satis'. | 5 |
| Maxime enim aues tum prohibendae ex hortis sunt, ne semina | |
| in terra missa colligant. | |
| Pantolabo scvrrae Nomentanoqve nepoti. Mille pedes | 11-12.1 |
| in fronte, et reliqua. | |
| <Commune sepulchrum> urbanissime dicitur haec regio, | |
| namque publicas ustrinas habebat. Quare eleganter Panto- | |
| labo et Nomentano, qui bona sua comederant, lata moni- | 5 |
| menta praestare n<u>n<c> dicitur, scilicet quia priuata habere | |
| non poterant. Solet autem priuatis monimentis inscribi, quod | |
| pedes in fronte, quod in agris habeant; item singularibus | |
| plerumque litteris notari solet Hoc monimentum here- | |
| des non seque[n]tur, uidelicet nequi ius habeat inferendis | 10 |
| ibi reliquiis aliorum mortuorum. | |
| Fuit autem Mallius Verna trans Tiberim ingenuis pa- | |
| rentibus natus, qui quia a multis pecuniam mutuam erogabat, | |
| Pantolabos est cognominatus, sed quamuis aliquot uitiis | |
| teneretur, tamen propter scurrulitatem c<o>mpluribus erat | 15 |
| domestic<e> notus. Cassi autem Nomentani huius, que<m> | |
| nepotem propter prodigam uitam appellauit, saepe meminit. | |
| Nvnc licet Esqviliis habitare[s] salvbribvs. Scilicet, quia | 14.1 |
| promotae longius ustrinae, salubres factae sunt Esquiliae. | |
| Albis informem spectabant ossibvs agrvm. Manifestis- | 16.1 |
| sima ἔνλ<ε>ιψ[ε]ις. 'Spectabant' enim non utique alii quam | |
| 'homines' intellegendum. | |
| Simvl ac va<g>a lvna decorvm protvlit os, qvin ossa. | 21-22.1 |
| Bene 'uaga', sicut Vergilius: | |
| Errantemque lunam. | |
| Vidi egomet nigra svccinctam vadere palla Canidiam. | 23-24.1 |
| Et alibi dictum est Gratidiam nomine fuisse Neapolita- | |
| nam unguentariam, quam Canidiam hic appellat, et ut uene- | |
| ficam carpit, ut maxime in epodo carmine. | |
| Cvm Sagana maiore vlvlantem. | 25.1 |
| Memini me legere apud Helen<i>um <A>cronem | |
| Saganam nomine fuisse Horati temporibus Pompei saga<m> | |
| senatoris, qui a triumuiris pr<o>scriptus est. Sed cum dicat | |
| maiorem, apparet aut sororem hanc habuisse minorem se, | 5 |
| aut <f>uisse et aliam Saganam illis temporibus minorem ha[n]c | |
| uel aetate uel natalibus uel censu. | |
| Et pvllam divellere mordicvs agnam coepervnt. Haec | 27-28.1 |
| uidelicet iam ad maleficia uenefic[i]arum [haec] pertinent. | |
| Pullam autem nigram accipere debemus, ut et Vergilius | |
| ait: | |
| Ne maculis infuscet uellera pullis | 5 |
| Nascentum. | |
| Vt inde man<e>s elicerent animas responsa datvras. | 28-29.1 |
| Mire dictum est 'man<e>s animas', hoc est: quae animae manes | |
| sunt, ut si diceret: manes mortuorum. | |
| Lanea et effigies erat altera cerea. Ordo est: lanea | 30.1 |
| effigies erat <et> altera cerea. | |
| Maior lanea, qvae poenis conpesceret inferiorem. Sic | 30-31.1 |
| figurata<s> dicit fuisse has duas effigies, ut lanea supplicium | |
| de cerea sumere uideretur. | |
| Serpentes atqve videres infernas errare canes. Sic | 34-35.1 |
| fere instruit Horatius, ut coniunctiones non suo loco ponat. | |
| Et est ordo: serpentes uideres errare atque infernas canes. | |
| Sic et paulo supra dictum est: | |
| Lanea et effigies erat altera cerea. | 5 |
| Ivlivs et fragilis Pediatia, fvrqve Voranvs. Pediatius | 39.1 |
| eques Romanus honesto patrimonio consumpto etiam casti- | |
| tatem oris amiserat, et indulgentia parentum mollis eua- | |
| serat, ut omnem libidinem cum uoluptate pateretur. | |
| Propter quod eum Horatius feminino nomine 'Pedia- | 5 |
| tiam', non 'Pediatium' appellauit; ob eandem causam et fra- | |
| gilem dixit, id est, mollem. Voranus autem Quinti Lutati | |
| Catuli libertus omni loco, omni tempore furacissimus fuisse | |
| dicitur. De quo etiam illud traditur: cum deprehensus a num- | |
| mulario esset, cuius de mensa nummos subtractos in calceos | 10 |
| sibi infarciuerat, quidam iocans in eum 'belle' inquit 'si<c> | |
| te nummularius ille exchalciauerat' cum adspiratione secun- | |
| dae syllabae, ut simul et chalcon, id est aes, ei ablatum | |
| excalciato obiceret. | |
| Et imagine cerea largior arserit. | 43-44.1 |
| Ὑπέρμετρος uersus, ut est ille Homericus: | |
| Κύκλωψ τῆι πίε οἶνον, ἐπεὶ φάγες ἀνδρόμεα | |
| κρέα. | |
| et Vergilius: | 5 |
| Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo | |
| et alibi: | |
| Iamque iter emensi turres ac tecta Latino- | |
| rum. | |
| Canidiae dentes, altvm Saganae cal<i>andrvm excidere. | 48-49.1 |
| Iocatur in has, quasi altera dentibus adpositis uti solita | |
| sit, altera quod g<l>ab<r>a fuerit caliandrum, id est galeri- | |
| cum habere consuesset. Caliandri meminit et Varro in eo | |
| libro, qui inscribitur Virgula diuina, dicens: | 5 |
| Ego nunc postulem, Agamemno[na], meum? | |
| Tantis coturnis accipit critonia caliandrum. | |
| Atqve incantata lacertis vincvla cvm magno risvqve io- | 49.1 |
| coqve videres. | |
| 'Videres' uerb<um> reuocandum ad id, quod dixerat ex- | |
| cidere. Sic enim coniungendum: excidere uideres. |