| EGLOGA X | |
| Ibam forte via sacra, sicvt mevs est mos. Refert hac satura | 1.9.pr.1 |
| descendentem se uia sacra incidisse in hominem molestum et | |
| garrulum neque se ab eo auellere potuisse, nisi aduersarius | |
| superuenisset, a quo uadimonium sibi dictum sit. Et totum | |
| hunc sermonem dramatico charactere alterno sermone uariat. | 5 |
| Nescio qvid meditans <nvgarvm>. Sic uerecunde poetae | 2.1 |
| nugas et <lu>sus solent appellare uersiculos suos. | |
| Occvrrit qvidam notvs <m>i<hi> nomine tantvm, hoc est: cuius | 3.1 |
| nihil aliud noueram, quam nomen. | |
| 'O te, Bolane, cerebri felicem' aiebam tacitvs. Bolanum | 11-12.1 |
| nomine nescio quem fuisse dicit <adeo liberum>, ut nullius | |
| ineptias ferret, quin, quod de eo sentiret, statim in eum diceret. | |
| Nihil opvs est <te> circvmagi. Hoc ex Horati per- | 16-17.1 |
| sona intellegendum. | |
| Te circvmagi: 'mecum' utique intellegendum. | |
| Nihil habeo qvod agam, et non svm piger. Hoc ille mo- | 19.1 |
| lestus dicit. | |
| Si bene me novi, et reliqua. | 22.1 |
| Et Viscum et Varium Horatius amicos habuit. De Visco | |
| infra dicetur, Varius tamen de doctissimis fuit et magnus his | |
| temporibus habitus est. Nam et tragoedias fecit. | |
| Nam qvis me scribere plvres et reliqua. Eleganter dicit | 23.1 |
| eum his rebus sibi placere, quae ad doctrinam non attinent. | |
| Ideo ostendit imperitum satis et inportunum hominem | |
| fuisse. | |
| Est tibi mater, cognati? Hoc Horatius interrogans | 26-27.1 |
| illum dicit. | |
| Havt mihi qvisqvam; omnes composvi. [Felices]. | 27-28.1 |
| Ille molestus hoc dicit. | |
| Nvnc ego resto. Hoc Horatius tacitus apud se dicit. | 28.1 |
| Ait autem se superesse, quem ille occidat per inportunam | |
| garrulitatem. | |
| Confice! Namqve instat fatvm mihi triste, Sabella qvod | 29-30.1 |
| pvero cecini<t>. Sibi dicit Horatius: 'confice, <namque in- | |
| stat> fatum.' Significat autem Sabellam natione nutricem se | |
| habuisse sortilegam, quae urna sortes d<u>cere solita esset. | |
| Hvnc neqve dira venena neqve hosticvs avfer[r]et ensis. | 31.1 |
| Haec uerba sunt sortis ipsius ductae. | |
| Garrvlvs hvnc qvando consvmet cvmqve. | 33.1 |
| Ordo est: quando cumque. | |
| Ventvm erat ad Vestae. Subaudiendum: 'aedem', aut | 35.1 |
| quid tale. <Conu>e<niu>nt nescio quomodo τῆ<ι> ἐλλ<ε>ίψει [rei | |
| latione sui] loca sacra. Sic denique et Terentius ait: | |
| Vbi ad Dianae ueneris. | |
| Sic denique nos hodie 'in Claudi' uel 'in Telluris' dici- | 5 |
| mus, nec addimus 'aedem' aut 'templum'. | |
| Qvod ni fecisset, perdere litem. | 37.1 |
| Et hic audiendum per zeugma: 'debebat', ut sit 'perdere | |
| litem debebat'. | |
| Inteream, si avt valeo stare. Hoc Horatius dicens | 38-39.1 |
| negat se posse eum expectare. | |
| 'Tene relinqvam an rem?' 'Me, sodes.' Rem pro lite dixit. | 41.1 |
| Sic denique et in legibus scriptum inueniri solet: | |
| Rem siue litem. | |
| Ego, vt contendere dvrvm cvm victore, seqvor. Ordo | 42-43.1 |
| est et sensus: Ego sequor, ut est durum contendere cum | |
| uictore, id est pertinace. | |
| 'Maecenas qvo modo tecvm?' Hinc repetit. <Repetit>, | 43-44.1 |
| inquit, mecum sermonem molestus ille. [Maecenas quomodo | |
| tecum]. Et subaudiendum: agit. | |
| 'Pavcorvm hominvm et mentis bene sanae'. <Hoc> Hora- | 44.1 |
| tius dicit. | |
| 'Magnvm narras'. Ne necesse sit frequenter ostendere, | 52.1 |
| quis quae uerba habeat aut unde incipiat loqui, hoc obser- | |
| uandum est: deinceps <u>t supra, <u>t, ubi duo puncta interpo- | |
| sita sunt, alteram personam loqui intellegas. Certe iam sensus | |
| ipse docet, quid Horatius, quid ille molestus dicat. | 5 |
| Ecce Fvscvs Aristivs occvrrit, mihi carvs. Aristius | 60-61.1 |
| Fuscus praestantissimus grammaticus illo tempore et amicus | |
| Horatii fuit. | |
| 'Vnde venis?' et 'qvo tendis?' rogat et respondit. | 62-63.1 |
| Vellere coepi. Eleganter mixtum inter se et confusum ser- | |
| monem interrogandi ac respondendi expressit. | |
| Et pressare manv lentissima bracchia. [Sed] lentis- | 64.1 |
| sima nomen positum est pro aduerbio. Non enim 'lentissima | |
| bra<c>chia', sed 'lentissime pressare bracchia' intellegendum. | |
| Male salsvs ridens dissimvlare: mevm. 'Male salsus' | 65-66.1 |
| stolidus ac derisor hic intellegendum. | |
| 'Certe nescio qvid secreto velle loqvi te aiebas mecvm.' | 67-68.1 |
| Hoc Horatius ad Fuscum dicit, quaerens cum eo sece- | |
| dere, ut eum moneret tollere aliqu<id> causae, quae <c>it[i]o se ab | |
| inportuno illo auelleret. | |
| Hodie tricesima sabbata. | 69.1 |
| Sabbata lunaria significat, qu<ae> uulgares homines ferias | |
| sibi adsumunt. | |
| Vin tv cvrtis Ivdaeis oppedere? Curtos Iudaeos | 69-70.1 |
| dixit, quia uirile membrum uelut decurtatum habeant recisa | |
| inde pellicula. Oppedere Iudaeis autem, quasi conte- | |
| mnere eos ac religiones eorum deridere significat. | |
| At mihi: svm pavlo infirmior, vnvs mvltorvm. Hoc | 71-72.1 |
| Fuscus dicit, stupore scilicet adhibito, ne Horatium cupientem | |
| auelli ab illo molesto liberaret. | |
| Hvnccine solem tam nigrvm svrrexe mihi. Horatius | 72-73.1 |
| dicit nigrum ac per hoc tristem diem sibi inluxisse, qui<a> | |
| in istum molestissimum inciderit. | |
| Fvgit <i. F>uscus scilicet. | 73.1 |
| Et 'qvo tv tvrpissime?' Aduersarius <c>um occurrisse<t> | 75.1 |
| illi inportuno hoc ei dicit. | |
| Et 'licet antestari?' Aduersarius molest<i> illius Hora- | 76.1 |
| tium consulit, an permittat se antestari, iniecta manu extrac- | |
| turus ad praetorem, quod uadimonio non paruerit. | |
| De hoc autem lege Duodecim tabularum his uerbis | |
| cautum est: | 5 |
| Si in ius uocat, i<t>o n<i> it, antestamin<o>; | |
| igitur en capito. | |
| 'Antestari' est [an] ergo 'an<te> testar<i>' scilicet 'ante- | |
| quam manum in<i>ci[t]at'. | |
| Ego vero oppono avricvlam. | 10 |
| Hoc Horatius dicit. Porro autem qui antestabatur quem, | |
| auriculam ei tangebat atque dicebat: Licet te antestari? | |
| Si ille responderat Licet, [et] tu<nc> iniecta manu aduer- | |
| sarium <s>uum extraheba<t>; nisi autem antestatus esset, qui inicere | |
| manum aduersario uolebat, iniuriarum reus constitui poterat. | 15 |
| Sic me servavit Apollo. [De] hoc <de> illo sensu | 78.1 |
| Homerico sumpsit, quem et Lucilius in sext<o> satyrarum | |
| repraesentauit sic dicens: | |
| Vt disc<e>r[e]pe<re>t hac; τόνδ’ [ε]ἐξήρπαξεν Ἀπόλλων | |
| [quem rapuit Apollo] | 5 |
| [fi]A tergo. | |
| Significat Horatius <se> sic liberatum ac recreatum, dum | |
| illum molestum aduersarius suus rapit Ap[p]ollinem imitatus. |