| EGLOGA XI | |
| Nempe incomposito dixi pede cvrrere versvs. Respondet | 1.10.pr.1 |
| hi<s>, a quibus inculpatus erat, quod Lucilii uersus damnasset | |
| in ea satyra, quam supra habuit, quae sic incipit: | |
| Eupolis atque <C>ratinus Aristofanesque poetae. | |
| Nam dixerat ibi: | 5 |
| Dur<u>s componere uersus. | |
| Nam fuit hoc uitios[i]us. | |
| Nunc autem dicit non se poetam inprobasse, sed uersus | |
| eius, quos non suo uitio duros, sed saeculi fecit. | |
| At idem, qvod sale mvlto vrbem defricvit, charta lavdatvr. | 3-4.1 |
| Salem pro urbanitate posuit. Sed sales in hac significatione plu- | |
| raliter solent dici, uerum quia defricuit dicturus erat, ne- | |
| cesse habuit qua<s>i de ue<r>o loqui, et ideo singulari numero dixit. | |
| Scimus autem Lucili[an]um urbanis salibus multos Ro- | 5 |
| manorum carpsisse. | |
| Nam sic et Laberi mimos. <Laberi mimos> negat ma- | 5-6.1 |
| gnopere mirandos esse, quamuis iocis et amaritudine abun- | |
| dantes sint, re uera humiles et in uerbis et in conceptionibus | |
| materia<e>. | |
| Ergo non satis est risv didvcere rictvm avditoris. Non | 7-8.1 |
| satis est, inquit, tantum modo loqui, ut qui audiat rideat, | |
| quamuis non negauerim esse et in hoc non nullam uirtutem. | |
| Est brevitate opvs, vt cvrrat sententia nev se. Breuitate | 9.1 |
| orationis utendum esse ait, ut cito sententia finiatur, ne de- | |
| fatigetur auditor. | |
| Eloquentiae enim uirtus non tantum in eo est, ut pauca | |
| copiose, sed etiam ut breuiter multa dicantur. Sic et Marcus | 5 |
| Cato <a> Sallusti<o> laudatur paucis absoluisse. | |
| Interdvm vrbani, parcentis viribvs. Qui alioqui parcit | 13.1 |
| uiribus, id est laborare non uult, atque, etiam siquid roboris | |
| in corpore habet, uult data opera delicatus uideri. | |
| Ridicvlvm acri fortivs et melivs magnas plervmqve | 14-15.1 |
| secat res. | |
| Interdum, inquit, uel uenuste magis mordent dicta, quam | |
| quae acriter et turbulenta oratione prom<p>ta sunt. | |
| Illi, scripta qvibvs comoedia prisca viris est. <'Hoc'> | 16.1 |
| absolute, hoc est: hac re, et stabant 'constabant ac uale- | |
| bant' significat. Ad id autem pertinet hoc stabant, quod | |
| dixerit ridiculum acri fortius, ac melius magnas | |
| plerumque secat res. | 5 |
| Neqve simivs iste. Adnotandum, <quod,> cum uulgo | 18.1 |
| receptum sit 'simiam' tantum dici debere, 'simium' dixit. | |
| Demetrium autem modulatorem propter maciem ac parui- | |
| tatem corporis hoc nomine appellat. Hos autem duos, Her- | |
| mogenen et Demetrium negat antiquas comoedias legere, | 5 |
| neque alios quam Licini Calui, et Valeri Catul<l>i uersus | |
| modulari. Itaque fastidiens eorum iudicium, et infra | |
| Demetri[i] <teque> Tigilli, | |
| ait, | |
| Discipularum inter iubeo plorare cathedras. | 10 |
| At magnvm fecit qvod verbis Graeca Latinis miscvit. | 20-21.1 |
| Castigat eos, qui mirantur Luci[l]lium, quod inseruerat uerba | |
| Graeca orationi Latinae, cum id facere quiuis possit, sicut | |
| Pitholeo Rhodius, qui huius mod<i> epigrammata effutiuit ma- | |
| gis quam scripsit. | 5 |
| Etenim infirmitatis putatur esse orationem Latinam | |
| uerbis Graecis fulcire. | |
| O seri stvdiorvm: ὀψιμαθεῖς [id est qui uultu docti sint]. | 21.1 |
| Qvine pvtetis. [Qui:] 'Ne' adiectum, ut egone, tune; | |
| abundat 'ne' syllaba. Est sensus: o seri studiorum, qui putetis | |
| difficile et mi[se]rum esse Rhodio quod P<itho>leonti contigit. | |
| Hic autem perquam ridicul<e> Graeca Latinis admiscuit. | 5 |
| Vt Chio nota si commixta Falerni est. Hironiam dicit. | 24.1 |
| Nam licet Chium uinum, quod est dulce, austerissimo Falerno | |
| mixtum suauem saporem faciat, non tamen intellegi uult, | |
| uerba Graeca ac Latina mixta eadem ratione concinnam red- | |
| dere orationem. | 5 |
| Cvm versvs facias, te ipsvm percontor. Eum, qui uersus | 25.1 |
| Lucilianos laudauerat, quod Graeca Latinis admixta habeant, | |
| reprehendens interrogat, utrum hoc ipse tunc tantum facturus | |
| sit, cum poema scribat, an etiam <cum> reum defendat. | |
| An et cvm dvra tibi peragenda rei sit cavsa Petilli? | 25-26.1 |
| Maligne Petillium Capitolinum duram causam habere dixit, | |
| quamuis absolutus sit. | |
| Hunc autem et supra rettulimus reum fuisse furtorum | |
| <in Capitolio>, cuius custos fuerat. | 5 |
| Cvm Pedivs cavsas exsvdet, Pvblicola. | 28.1 |
| Pedius Publicola et Messala adeo curasse dicuntur, ne | |
| Graeca Latinis uerbis inmiscerent, ut Messala primus funam- | |
| bulu<m> dixerit, ne οχυνοβάτην diceret. | |
| Post hunc Terentius dixit: | 5 |
| Funambul<i> eodem accessit exspectatio. | |
| Canvsini more <bilingvis>. | 30.1 |
| Bilinguis dixit, quoniam utraque lingua usi sunt, | |
| sicut per omnem illum tractum Italiae, quoniam ex maiore | |
| parte Graeci ibi incoluerunt, ex quo Magn<ae> Graeciae nomen | |
| accepit. | 5 |
| Ideo ergo et Ennius et Lucilius 'Brutta<t>e bi- | |
| lingui' dixerunt. | |
| Vetvit me tali voce Qvirinvs, post mediam noctem visvs, | 32-33.1 |
| cvm somnia vera. Eleganter a Quirino se prohibitum ait Graeca | |
| Latinae linguae admiscere, quoniam utique Romulus ut no- | |
| minis, ita etiam linguae Romanae auctor uidetur esse. Ferunt | |
| autem post mediam noctem <s>omnia ueriora esse, quia tunc | 5 |
| iam mens et a potu et a cibo purior est. | |
| Tvrgidvs Alpinvs ivgvlat dvm Memnona. Cornelius Al- | 36.1 |
| pinus Memnona exametris uersibus nimi<r>um descripsit. Et | |
| belle 'iugulat Memnona' dilogos ait. | |
| Nam sub ea specie quasi dicat 'dum describit, quem ad | |
| modum Memnon iuguletur', intellegi uult ab ipso potius | 5 |
| iugulari, dum male scripsit. | |
| Dvmqve diffinget Rheni lvtevm capvt. Et hoc dilogos. | 36-37.1 |
| Nam in describendo Rheno, qui recte luteus dicitur, quod | |
| et turbida semper aqua et limosis ripis sit, quasi ab ipso poeta | |
| luteum fieri mala descriptione ostendit. Diffingat autem | |
| 'figurat' ac per hoc 'describit' significat. | 5 |
| Haec ego lvdo[, qvae neqve in aede sonent]. | 37-38.1 |
| Et supra diximus, uerecund<e> fere poetas uersus suos | |
| lus<u>s dicere. | |
| Qvae neqve in aede sonent. In aede Musarum, ubi poe- | 38.1 |
| ta<e> carmina sua recitabant. | |
| Ait se id genus carminis scribere, quod Meci Tarpae ar- | |
| bitrio non subiciatur. Nam hi fere, qui scaenae scribebant, | |
| ad Tarpam hunc uelut emendatorem ea adferebant. | 5 |
| Argvta meretrice pote[n]s Davoqve Chremeta. | 40.1 |
| Solum illis temporibus Gaium Fundanium dicit comoe- | |
| dia[ru]m bene scribere, at Pollionem tragoediam, quae tri- | |
| metris uersibus fere texitur, epicum autem carmen ualidissime | |
| Varium, molle uero ait et elegans Vergilium. Sed apparet, | 5 |
| cum hoc Horatius scriberet, sola adhuc Bucolica et Georgica | |
| Vergilii in notitia fuisse. | |
| Hoc erat experto frvstra et reliqua. | 46.1 |
| Quoniam alii <alia> carminum genera consummate scri- | |
| berent, quorum mentionem habuit, sermonum autem frustra | |
| temptasse<t> Terentius Varro Narbonensis, qui Atacinus | |
| ab Atace fluuio dictus est, item Ennius, qui quattuor libros | 5 |
| saturarum reliquit, et Pacuuius huic generi uersificationis | |
| non suff<e>cissent, <s>e ide<m> scribere ait ita, ut aliis maior | |
| sit, Lucilio minor. Quem inuentorem huius operis merito | |
| dixit, quia primus Lucilius huius modi carmina scripsit. | |
| At dixi flvere hvnc lvtvlentvm. | 50.1 |
| Supra dixerat: | |
| Saepe ducentos, | |
| Vt magnum. uersus dictabat stans pede <in> | |
| uno. | 5 |
| Cum [a]flueret lutulentus. | |
| Plvra qvidem tollenda relinqvendis. Age, qvaero **. | 51.1 |
| <Nil comis tragici et reliqua. Ordo est:> Tragici Acci | 53.1 |
| nihil mutat Lucilius? Et hoc interrogatiua figura cum hi- | |
| ronia quadam pronuntiandum, quia ex contrario intellegen- | |
| dum est. Comis autem Lucilius propter urbanitatem dicitur, | |
| et 'mutat' pro eo, quod est 'emendat', positum est. Facit | 5 |
| autem haec Lucilius cum alias, tum uel maxime in tertio | |
| libro; meminit VIIII. et X. | |
| Non ridet versvs Enni gravitate minores. Eadem, qua | 54.1 |
| supra, figura et hoc dicitur. | |
| Sensus autem est: Non ergo etiam Enni uersus ridet, | |
| qui minores sunt, quamquam dignitatem eius <agn>os<c>it? | |
| Cvm de se loqvitvr non vt maiore reprehensis. Hoc est: | 55.1 |
| cum ita sua ostentat scripta et Enniana reprehendit, ut non | |
| tamen se Ennio praeponat. | |
| Per quae uult intellegi Horatius et sese ita Lucili uersus | |
| reprehendisse, ut non tamen se ei anteponat. | 5 |
| Nvm illivs, nvm rervm dvra negarit et reliqua. Sensus | 57.1 |
| est: Num illius natura, aut numquid magis rerum earum, | |
| qua<s> scripsit, negarit ei uersus molliores? | |
| Etrvsci qvale fvit Cassi rapido ferventivs amni. | 61-62.1 |
| [Cassi Etrusci Parme<n>si<s> dicit, cuius tragoedia [haec est] | |
| Thyestes exstat]. | |
| Capsis qvem fama est esse librisqve ambvstvm propriis. | 63-64.1 |
| Aspere, quasi tam uerbosa aut tam multa scripserit, ut, | |
| cum non uidere<n>tur legi digna, illis ipsis mortuus exu- | |
| stus sit. | |
| Et Graecis intacti carminis avctor. Hoc ideo dictum, | 66.1 |
| quia nulli Graecorum exametris uersibus hoc genus operis | |
| scripserunt. | |
| Saepe capvt sca<b>eret, vivos et roderet vngves. Hinc | 71.1 |
| Persius Flaccus illud sumpsit: | |
| Nec pluteum caedit nec demorsos sapit un- | |
| guis. | |
| Non cessat autem Lucilium tangere, quasi incuriose | 5 |
| scripserit. | |
| Vilibvs in lvdis dictari carmina malis? Ludis litterariis | 75.1 |
| dicit, in quibus carmina uulgata pueris adhuc rudibus dictari | |
| solent. | |
| Vt avdax, contemptis aliis, explosa Arbvscvla dixit. | 76-77.1 |
| Arbuscula mima fuisse traditur, quae cum ab irato populo ex- | |
| ploderetur, [id est, strepitu plausus eiceretur,] ab [a]equitat<u> | |
| autem laudaretur, ait se content<a>m esse honestorum testimo- | |
| nio. Quid autem per haec de se intellegi uelit Horatius, ma- | 5 |
| nifestum est. | |
| Ambitione relegata. Id est 'remota ambitione' ac per | 84.1 |
| hoc 'non tumide nec <i>a<c>t<a>nter loquens'. | |
| Demetri <te>qve, Tigilli. De Demetrio et paulo supra | 90.1 |
| dictum est, de Tigillio autem Hermogene saepe. | |
| Discipvlarvm inter ivbeo plorare cathedras. | 91.1 |
| Eleganter haec in modulatores dicuntur, quia puellae | |
| maxime docentur huius modi delicias. | |
| I[i], pver, atqve meo citvs haec svbscribe libello. Ele- | 92.1 |
| ganter, quasi hoc ex tempore dixerit, praecipit puero, <in> | |
| librum suum illu<d> conferat, ne pereat tam oportunum et con- | |
| gruens in modulatores dictum. | |
| HORATI FLACCI SERMONVM LIBER I | |
| EXPLICIT |