| Vt Nasidieni. [Hanc ad Fundanium scribit.] | 2.8.pr.1 |
| Leni fvit Avstro. | 6.1 |
| Hoc ideo, quia adfirmant lassam carnem apri, id est, | |
| requietam meliorem esse. | |
| Rapvla, lactvcae. Neutro genere dixit, pro rapa. | 8.1 |
| Vt Attica virgo. Illas dicit, quas Tullius in Ver- | 13.1 |
| rinis Canoeforas ait. | |
| Fvscvs Hydaspes. | 14.1 |
| Fuscus colore. | |
| Alcon Chivm maris expers. Quia in Chium uinum ma- | 15.1 |
| rina [non] additur. | |
| Inde institutum tradit Varro, ut delfini circa Liberum | |
| pingerentur. | |
| Nosse laboro. Nosse pro: scire. | 19.1 |
| Vibidivs, qvos Maecenas addvxerat. Qu<o>s potest referri | 22.1 |
| ad superiora, potest et ad Seruilium et Vibidium. | |
| Absorbere placentas, pro: a<b>sorbend<o>. | 24.1 |
| Indice monstraret digito. | 26.1 |
| Hoc ideo, quia certis nominibus singuli digiti appellantur. | |
| Et sunt haec nomina: pollex, index, famosus, medicus, | |
| minimus. | |
| Invertvnt Al<l>ifanis. Genus poculi. | 39.1 |
| Vervm citra mare nato. Italicum uinum dicit. | 47.1 |
| Interea svspensa gravis. Quia consuetudo apud anti- | 54.1 |
| quos fuit, ut aulaea sub cameras tenderent, ut siquid pulueris | |
| caderet, ab ipsis exciperetur. | |
| Nos maivs veriti. Veram ruinam timentes. | 57.1 |
| <Sapiens> tolleret. Peri<t>e tolleret. | 61.1 |
| Si patinam pede lapsvs frangat agaso. | 72.1 |
| Serui nomen. Ceterum proprie agasones dicuntur, qui | |
| equos agunt. | |
| Mazonomo. | 86.1 |
| Genus lancis est nunc. | |
| HORATI FLACCI SERMONVM LIBER II EXPLICIT |