| Iam dvdvm avscvlto. Haec περὶ ἰδίων λόγον habet. Loquitur | 2.7.pr.1 |
| enim cum seruo Horatius. | |
| Vt vitale pvtes. | 4.1 |
| Ideo hoc ait, quia ferme citius moriuntur serui, qui frugi | |
| sunt. | |
| Mitteret in fimvm. Fimum: quod nos fritillum dicimus, | 17.1 |
| in quo coniectae tesserae agitataeque mittuntur. | |
| Qvod clamas rectivs esse. Duas causas inscitiae pro- | 25.1 |
| posuit, uel quia rectum uides et non intellegis, uel quia in | |
| defendendo rectum non es firmus. | |
| Romae rvs optas. Et in epistularum primo: | 28.1 |
| Romae Tibur <a>m<em> uenturus Tibure Ro- | |
| mam. | |
| Magno blateras clamore fvrisqve. | 35.1 |
| Blateras: latras uel furiose clamas. | |
| Dixerit ille. Hoc seruus dicit, sed ex Horati persona. | 37.1 |
| Dvci ventre levem, nasvm. | 38.1 |
| Nasum pro derisore posuit, nidorem pro risu, a quo | |
| uerb<um> fit 'renideo'. | |
| Supino. Fastidio. | |
| Qvid refert vr<i> virgis. Hoc ius in gladiatorem est | 58.1 |
| constitutum. | |
| Peccatne svperne. Quasi superior peccat. | 64.1 |
| 'Non svm moechvs' ait. Hic sensus est: non es moechus, | 72.1 |
| non magis quam ego fur, quia ut fur non sim, metu, non | |
| uoluntate cogor. | |
| Vel cvm Pavsiaca. Pausi<a>s pictor nobilis fuit. | 95.1 |
| <Fvlvi Rvtvbaeqve> avt Pacideiani contento. Optimi | 96.1 |
| gladiatores fuerunt. | |
| Nihil ego, s<i> dvcor. | 102.1 |
| Sensus: ego nihil d<i>cor, id est nullius pr[a]etii, si libum | |
| adpeto. | |
| <Responsat.> Vt supra: | 103.1 |
| Responsare cupidinibus. | |
| Obseqvivm ventris mihi. Percontatiue legendum. | 104.1 |