| Laudat rus et securitatem eius exponit. Per quod signi- | 2.6.pr.1 |
| ficat rus se habere et amare. | |
| Ivgis aqvae fons. Qui cum sit iugis, domui sit proximus. | 2.1 |
| Nisi vt propria mihi. Propria: firma, ut Vergil.: | 5.1 |
| Propria haec si dona fuissent. | |
| Denormat agellvm. Extra modum procedens denormem | 9.1 |
| facit, uel: illu<m> designat, et uelut norma posita definit. | |
| Dives amic<o> Hercvle. Ideo, quia thensauris praeest. | 12-13.1 |
| Et sunt qui eundem incubonem quoque esse uelint. | |
| Vnde putant et quod res rustica in tutela sit eius. Nam | |
| illi sacrificia reddunt rustici, cum iuuencos domauerint. Prae- | |
| terea etiam traditur fabula fuisse quendam mercennarium, | 5 |
| qui semper Herculem deprecatus sit, ut sibi boni aliquid prae- | |
| staret. Quem Hercules ad Mercurium duxit et obsecratu<s> | |
| thensaurum fecit ostendi. | |
| Quo effosso ille eundem agrum, <in> quo operam mer- | |
| cennariam faciebat, comparauit et labori solito operam dedit; | 10 |
| sicque probauit Mercurius, quod d<e> eo praedixerat Herculi, | |
| nulla re illum posse beatum uiuere, cum in eadem opera etiam | |
| post inuentionem thensauri perseuerauit. Persius: | |
| Dextro | |
| Hercule. Pupillumue utinam, quem proxi- | 15 |
| mus heres | |
| Inpello, expunga<m>. [Quia lucri deus est, thensauri | |
| dicitur.] | |
| Et in arcem ex vrbe removi. Belle dixit, uel ut rex in | 16.1 |
| uillula mea uelut in arce positus eram, uel ide<o>, quia in monte | |
| posita est. | |
| Nec plvmbevs Avster, id est: grauis. | 18.1 |
| Tv pvlses omne, qvod obstat. Pollo ualeas, caue ualeas | 30.1 |
| et similia dictu. | |
| Et melivs est, non mentiar. Pro: iucundum est. | 32.1 |
| De re commvni scrib<a>e magna. Hoc loco significat | 36.1 |
| se Horatius decuriam habuisse. | |
| Et qvae rimosa bene deponvntvr in avre. Id est: ea | 46.1 |
| diceba[n]t, quae bene committuntur auribus rimosis, hoc est, | |
| quae facile proferantur in medium, nihil scilicet de secreto | |
| habendis. | |
| Et hoc de Terentiano illo dicto sumptum est: | 5 |
| Plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo. | |
| Qvid? militibvs promissa Triqvetra. | 55.1 |
| Triquetra praedia: Sicula, quod in tres partes <uel | |
| quadras> id est promunturia diducta si[n]t et separata[s] | |
| [uel quadras]. | |
| Dvcer<e> sollicitae ivcvnda oblivia vitae. Id est: potare, | 62.1 |
| quia uina sepeliunt omnem sollicitudinem. | |
| Pythagorae cognata simvlqve. | 63.1 |
| Ideo ait Pythagorae cognata, quia traditur inflare | |
| praecordia. | |
| Quo argumento Pythagoras spiritalem adseuerans uelut | |
| a cognata abstinebat. Pythagorei enim nullo animali aluntur; | 5 |
| quos inridet hic. | |
| Nec, male necne Lepos saltet. Lepos nomen archimimi, | 72.1 |
| qui eo, quod iucunde et molliter et saltaret et eloqueretur, sic | |
| appellatus est. |