| Hoc qvoqve, Teresia. In hac introduxit Vlixem quaeren- | 2.5.pr.1 |
| tem apud inferos a Teresia, quem ad modum possit rem fa- | |
| miliarem reparare. Hoc fuit apud ueter<e>s moris, ne prae- | |
| sentes suggillarent, aut saeculi praesentis lacerarent mores. | |
| Et genvs et virtvs. Dicit: tametsi qui sit generosus et | 8.1 |
| fortis, tamen, si rem non habet, uilior est alga. | |
| Sive alivd privvm. | 11.1 |
| Priuum: priuatum. | |
| Ante larem gvstet. Prius diuiti quam lari po<n>as primitias. | 14.1 |
| [Consuetudo fuit, ut rerum primitias laribus ponerent.] | |
| Sine gente crventvs. Sine gente: ignobilis aut per- | 15.1 |
| egrinus. | |
| Divitias aerisqv[a]e rvam. | 22.1 |
| Ruam: eruam. | |
| Contemptvm qvassa nvce. Hoc ex consuetudine. | 36.1 |
| <Neqvid tv perdas>. 'Nequis tibi minimum quid auferat | 37.1 |
| aut te contemnat.' | |
| Canicvla findet. Pro sole ardenti. | 39.1 |
| Infantis statvas. | 40.1 |
| Quae fari non possint. | |
| Fvrivs hibernas cana nive. | 41.1 |
| Hic uersus Furi Bibaculi est. | |
| Ille enim cum uellet Alpes n<iu>ibus plenas describere, ait: | |
| Iuppiter hibernas cana niue cons<p>uit | |
| Alpes. | 5 |
| Ergo tumidum est et κακόζιλον. | |
| Qvid prima secvndo. Bene hoc et iuxta ordinem, quia | 53.1 |
| prius testatoris nomen, sic heredis. | |
| Plervmqve recoctvs. | 55.1 |
| Recoctus: iterum scriba factus. | |
| Corvvm delvdet hiantem, captatorqve dabit. Hoc | 56-57.1 |
| allegorice posuit ex fabola Aesopi, in qua scriptum est, ut | |
| uulpis coruum inluserit, cum eum uidisset cas<e>um feren- | |
| tem, dicens se esse ab illo meliore uoce, et prouoca<r>it, ut | |
| clamaret. Quod cum facere uoluisset, caseum demisit ac per- | 5 |
| didit. | |
| Partita lvcellvm. Ὑποκοριστικῶς lucrum. | 82.1 |
| Vt canis a corio nvmqvam absterrebitvr vncto. | 83.1 |
| Prouerbialiter. 'Numquam deerit hoc facere.' | |
| Stes capite obstipo. Tristi ac seuero. Scaurus 'in- | 92.1 |
| clinato' dicit. | |
| Avrem svbstringe loqvac<i>. Loquac<i> aurem intende, cum | 95.1 |
| loquitur. | |
| Sermonibvs vtrem. Velut utrem. | 98.1 |
| Cvm te servitio longo, hoc est: cum decesserit. | 99.1 |
| Sive dom[in]vs sit emptor. Quia lege cautum | 108-109.1 |
| erat, nequis agrum uel domum alicuius in testamento dona- | |
| tum donaret, ut uiderentur emisse, nummum dabant, sicui | |
| donabantur. |