| [Catium interrogat cenarum auctorem cenae praecepta.] | 2.4.pr.1 |
| Vnde et qvo Cativs? Catius Epicur<e>us fuit, qui scripsit | |
| quattuor libros de rerum natura, et de summo bono. Sub | |
| eius nomine quo modo in proxima Stoicos, ita in hac Epi- | |
| cureos inrisurus est, qui dicunt summum bonum ἡδονήν, sed | 5 |
| rerum honestarum; unde Stoici hanc gu[i]lae et corporis | |
| libidinem criminantur τὴν ἀταραξίαν τῆς ψυχῆς, hoc est nihil | |
| timere nec cupere summum bonum esse. Vnde <V>arro dicit | |
| λογομαχίαν inter illos esse. [Ergo Catium interrogat philo- | |
| sophum Epicur<e>um de cenarum ordinatione et uoluptate, | 10 |
| quia Epicur<e>i summum bonum uoluptatem dicunt.] | |
| Ponere signa novis. Ponere: conscribere, consignare | 2.1 |
| noua praecepta. | |
| Anyti revm. Socratem significat, quem Anytus accusauit | 3.1 |
| et Melet<u>s, quod iuraret μὰ τὸν κύνα καὶ μὰ τὸν χῆνα, quo | |
| ostendebat deum omnibus animalibus iunctum. Huic quoque | |
| obiecerant et stupra puerorum, et quod noua prodigia pro | |
| diis haberet, quae nulla maiorum religio meminisset. | 5 |
| Qvodsi interciderit tibi nvnc aliqvid. | 6.1 |
| Interciderit, pro: exciderit. | |
| Sive est natvrae hoc sive artis. Siue morali[s] siue na- | 7.1 |
| turali[s] philosophia descendit, uel siue doctrina siue ingenio. | |
| Ἰρωνία. | |
| Ede hominis nomen. Praeceptoris tui. | 10.1 |
| Longa qvibvs facies ovis erit. Bene ab <ouis coepit. i. | 12.1 |
| ab> initio cenae. | |
| Alibi ideo ait: | |
| Ab ouo | |
| Vsque ad mala. | 5 |
| Ponere, namqve m<a>rem: apponere [aut existimare]. | 14.1 |
| Cohibent callosa vitellvm. [a] Vitellus oui pars media. | |
| Et nota, quod, cum hic masculino genere dicat, alibi | |
| feminino sic: | |
| Quatenus ima pet<i>t uoluens aliena uitellus | 5 |
| Et <est> anafora ad pullum. | |
| Pratensibvs optima fvngis <natvra est; aliis male | 20-21.1 |
| creditvr>. Propter uenenum. Dulces sunt enim de prato. | |
| Mitvlvs et viles pellent. | 28.1 |
| Mitulus piscis, uel concha ma<r>is. | |
| Non sine Coo. Vinum a Coo insula. | 29.1 |
| Brevis [svpra]. Significat 'non diu uigens', ut [Ver- | |
| gilius] <supra>: Breue lilium. | |
| Implent conchilia lvnae. | 30.1 |
| Dicuntur enim crescente luna inpleri, minui decrescente. | |
| Lvcrina peloris. Non dicit: 'melior est Lucrina pe- | 32.1 |
| loris, quam murex Baianus', sed dicit: 'quam murex Baianus | |
| melior peloris', [s]e<t> ita Lucrina peloris est melior muricibus. | |
| Pectinibvs patvlis. | 34.1 |
| Natura patulis, ut Vergilius: | |
| Patulae sub tegmine fagi. | |
| Piscis averrere mensa. | 37.1 |
| Mensam piscatoriam dicit. | |
| Auerrere: abstrahere, auferre. | |
| Langvidvs in cvbitvm iam se conviva reponit. Id est: | 39.1 |
| qui iam ebrius, iterum eorum sapore inductus cenare uelit. | |
| Vt alibi: | |
| Et cubito remane[n]te presso. | |
| Carnem vitantes inertem. | 41.1 |
| Pinguem. | |
| Non semper edvlis. | 43.1 |
| Edulis: quas edere uelis. | |
| Capreas. | |
| Pro aedis. Et est amphibolia: aut 'non semper sum- | |
| mittit' aut 'non semper edulis'. | 5 |
| Fecvndi leporis sapiens. | 44.1 |
| Fecundum leporem ait, ideo, quia semper pr<a>egnans | |
| dicitur. Sapiens hic a sapore, non a sapientia. | |
| Crvstvla prom<i>t. Opus dulciarii. | 47.1 |
| Massica si celo svppones. | 51.1 |
| Quae cras poturus es. | |
| Et ostendit a<pri>c<a>tionis genus. | |
| Odor nervis inimicvs. Quia si inmaturum fuerit, neru<i>s | 53.1 |
| nocet. | |
| Lino vitiata saporem. | 54.1 |
| Per saccum colata. | |
| Lactvca innatat a<c>ri. Hinc apparet apud ueteres ulti- | 59.1 |
| mis mensis lactucam dari solitam. | |
| Pingvi miscer<e> mero, mvr<i>aqve. | 65.1 |
| Pingui mero: musto. Miscer<e>: temperar<e>. | |
| Corycioqve croco sparsvm stetit. Aut proprie 'croco', | 68.1 |
| aut pro uino crocum posuit, ut Vergilius: | |
| Croce<o>s ut Molos odores. | |
| Et allec. Nota, <quod> allec neutro genere dixit. | 73.1 |
| Faecem. Condimenti genus sic appellatur. | |
| Incretvm. Non cretum. | 75.1 |
| Vilibvs in scopis, in mappis. | |
| Mappas antiqui dicebant, quae nunc mantelia. Lucilius: | |
| Et uelli mappas. | |
| Et ait: quanto in his exiguus est sumptus, tanto cul- | 5 |
| pandi facilis offensus. | |
| Lapides varios. Marmora dicit. | 83.1 |
| Qv<e>am vitae praecepta. Hironicos totum. | 95.1 |