| Si raro scribes, vt toto non qvater anno. | 2.3.pr.1 |
| In hac introducit Damasippum corripientem se tamquam | |
| desidiosum. | |
| Iratvs tibi, qvod vini somniqve benignvs. Ipse sibi iratus, | 3.1 |
| quod uino somnoque indulgeat. | |
| Cvlpantvr frvstra. Frustra, quia non mereantur. | 7.1 |
| Irat<i>s natvs paries. Incerare parietes soliti erant poetae | 8.1 |
| et ibi scribere, siquid noctu in mente<m> uenisset. | |
| Invidiam placare paras? Sensus: si uirtutem reliqueris | 13.1 |
| propter inuidiam, incipies contemni. | |
| Nam ita est natura hominum, ut potentioribus inuideant, | |
| humiliores spernant. | |
| Vervm ob consilivm donent tonsore s. Iocatur in bar- | 17.1 |
| batum. | |
| Postqvam omnis res mea Ianvm. | 18.1 |
| Hoc ideo, quia omnes ad Ianum in basilica consistebant | |
| faeneratores. | |
| Ad medivm fracta est. | 19.1 |
| Fracta est: minuta est. | |
| Qvo vafer ille. Vafer: astutus. | 21.1 |
| Lavisset Sisyphvs aere. | |
| Per hoc significat Corinthiorum uasorum se amatorem | |
| fuisse. | |
| Vnde freqventia Mercvriale inposvere mihi. Mercu- | 25-26.1 |
| riale[m] quasi lucrosum, quia Cocio appellabatur. Omnes | |
| enim cociones lucro student. Item compita sunt loca, in quae | |
| multae uiae competunt. | |
| Traiecto lateris. Proprie. Ita enim medici dicunt | 29.1 |
| μεταλαμβάνει θώρακα. | |
| Hic cvm fit pvgil. | 30.1 |
| Pugilem posuit pro frenetico. | |
| Dvm neqvid simile hvic. Sensus: Dum ne et tu tun- | 31.1 |
| dere me incipias. | |
| F<r>vstrere: insanis. Quia Stoici omnes homines in- | 32.1 |
| sanos et stultos esse dicunt excepto sapiente. Stertinius autem | |
| unus e Stoicis fuit. | |
| Ivssit sapientem pascere barbam. Sapientem non quasi | 35.1 |
| ipsum sapientem, sed barbam sapientem iussit me pascere, | |
| id est nutrire. | |
| Atqve a Fabricio n. t. p. r. | 36.1 |
| Pons dicitur, qui est insula<e> illius, quae in medi<o> | |
| Tiberi[m] posita est, ideo Fabricius, quia a Fabricio factus. | |
| In flvmen, dexter stetit. | 38.1 |
| Dexter, aut dextera parte aut bono [h]omine. Et | |
| Vergilius sic: | |
| Et sidera caelo | |
| Dextra feras. | 5 |
| Et Persius: | |
| Dextro | |
| Hercule | |
| pro: bono. | |
| Primvm nam inqviram. | 41.1 |
| Ostendit, quid sit furor, ut Lucilius * * | |
| Qvi te deridet, cavdam trahat. Vt pecus, id est stultus; | 53.1 |
| aut ex consuetudine puerorum sumptum est pro: deride<a>- | |
| tur. Solent enim pueri deridentes nescientibus <stuppas> | |
| suspendere, ut uelut pecus caudam traha<n>t. | |
| Altervm et hvic varvm. | 56.1 |
| Varum [diuersum ac] distortum, ac per hoc a re di- | |
| uersum. | |
| Amica mater, honesta soror. | 57-58.1 |
| Melius est sic accipi: 'amica mater', ut sit ex Graeco | |
| tractum: | |
| Φίλη μήτηρ, | |
| quam per se 'amica', per se deinde 'mater', quia mentionem | 5 |
| uxoris facit in sequentibus. | |
| Non magis avdierit, qvam Fvfivs ebrivs olim. Hic Fu- | 60.1 |
| fius Focaeus tragoediarum actor fuit. Qui cum uellet Ilionam | |
| dormientem exprimere, ut ad filii Polydori exsurgeret uocem, | |
| in scaena[m] obdormiit. | |
| Et edormit pro praeterito accipi, non praesenti debet. | 5 |
| Non magis avdierit < . . . 'Mater, te appello'>. Hoc | 60-62.1 |
| uersu clamitabant, qui est Pacuuii: | |
| Mater, te appello; tu, quae curam somno sus- | |
| pensam leuas. | |
| Catienis mille dvcentis. Catienis: cantoribus a Ca- | 61.1 |
| tieno nobili cantatore dictis. | |
| Scribe decem a Nerio. Quidam 'Anerio' ὑφ’ ἓν legunt | 69.1 |
| Verum et hic et Cicuta iuris studiosi fuerunt, quos quasi | |
| auaros tangit. Sensus: pecunia[m] a faeneratore accepta[m] | |
| lege decem tabularum, quas Nerio instituit, et aliis centum, | |
| quas Perellius Cicuta auarissimus, consignatores frustrabitur. | 5 |
| Scribe decem a Nerio. Iuris uerbo 'scribere' est mu- | |
| tuum sumere, 'rescribere' restituere. | |
| Cvm rapies in ivs malis ridentem alienis. Graecus est, | 72.1 |
| sensus | |
| Ο<ἱ> δ’ ἤ<δη> γνάθοισι γελ<ώ>ων ἀλλοτρίοισ<ι> | |
| quod significat: si in ius rapere coeperis, non ex animo | |
| ridebit. | 5 |
| Fi<e>t aper, modo avis, modo saxvm. Et Vergilius: | 73.1 |
| Fi<e>t enim subito sus horridus. | |
| Mihi crede, Parelli. Parellius faenerator fuit et iuris | 75.1 |
| peritus. Et [ait] putidius, magis, inquit, insanus est. Et | |
| dictantis pro: dantis; est enim sensus: id credentis, quod | |
| recepturus non est. | |
| Rescribere. Reddere. | 76.1 |
| Atqve togam ivbeo componere, qvisqvis ambitione. | 77-78.1 |
| Sensus: Iubeo audire et ad praecepta nostra auaros intentos | |
| esse bene tectos. [Nam qui dissoluto pallio audiunt, negle- | |
| gentes iudicantur, et minime ad uirtutis honorem accensi.] | |
| Ideo ait togam iubeo componere, quia hii diligentius | 5 |
| audiunt, qui cultu concinni sunt. Allegoricos totum. | |
| Nescio an Anticyram. Anticyra oppidum et insula hoc | 83.1 |
| nomine, sicut Claranus testatur, in qua elleborum pluri- | |
| mum nascitur. Et alibi | |
| Nauiget Anticyram. | |
| Et est Propontidis insula. | 5 |
| Heredes Staberi svmmam incidere. Staberius homo | 84.1 |
| auarissimus fuit <et> eo usque magnitudine pecuniae dele- | |
| ctatus est, ut, cum finem uitae intellexisset, [et] testamento | |
| ita inscriberet, ut heredes sui sepulchro eius insculperent, | |
| quis quantum in pa<rt>em sumpserit. | 5 |
| Quod si in aliquo mentiti essent, damnationis nomine | |
| paria centum gladiatorum populo exhiberent, et epulum ad | |
| Arri uoluntatem, qui luxuriosus fuit. | |
| Damnati pro addicti. | 86.1 |
| Ipse videretvr sibi neqvior. Pro luxuriosior, ut et | 94.1 |
| supra: | |
| Illu<m> aut nequities. | |
| Clarvs erit, ivstvs, fortis, sapiens. | 97.1 |
| Haec hironicos dixit. | |
| Graecvs Aristippvs. Vult et hunc Aristippum insa- | 100.1 |
| num uideri, qui pecuniam, cu[m]ius <u>sus esset necessarius, | |
| abiecerit. | |
| Nihil agit exemplvm, litem qvod lite resolvit. Sensus | 103.1 |
| est: id exemplum, quod in se quaestionem et litem habet, | |
| non est uerum. Intellego, inquit, me contraria exempla po- | |
| suisse. Quoniam argumentatus non erat, uter ex his insanus | |
| esset, nunc ait se probaturum. | 5 |
| Qvod splendida vilis. Κατὰ ἀντίφρασιν 'atra' uel 'flaua'. | 141.1 |
| Pavper Opimivs. Sic dicitur: | 142.1 |
| Magnas inter opes inops. | |
| Et hac figura dictum est qu[i]a diues opum pro | |
| 'opibus'. | |
| Qvi Veientanvm. Pessimum uinum <in> Veiento | 143.1 |
| nascitur. Et Persius: | |
| Veientanumque rubellum. | |
| Deficient inopem. | 153.1 |
| Sic ait, ut inopia aliquem defecisse dicimus. Et Ver- | |
| gilius: | |
| Tuque o dubiis ne defice rebus. | |
| Qvisnam igitvr sanvs? Incipit de Stoicis disputare. | 158.1 |
| Cratervm dixisse pvtato. | 161.1 |
| Craterus nobilis medicus Augusti temporibus fuit. | |
| De hoc Persius: | |
| Quid opus Cratero magnos promittere montes? | |
| Morbo temptentvr acvto. Graece ὀξὺ πάθος. | 163.1 |
| Qvid enim differt Barathron<i>. | 166.1 |
| Barathro luxuriosus. | |
| Verum quidam legunt barathro, ut ueniat a nomi- | |
| natiuo barathrus. | |
| Servivs Oppidivs Canvsi dvo praedia dives <an- | 168-169.1 |
| tiqvo censv>. H<o>c est: paruo censu diues. | |
| Tv ne seqverere Cicvtam. | 175.1 |
| Ne aut luxuriosus aut auarus euaderes. Nomentanus | |
| enim luxuriosus, Cicuta auarus. | |
| Is intestabilis et sacer esto. | 181.1 |
| Antiqui eos, quos in testamento nolebant <ad>mitti inte- | |
| stabiles uocabant, scilicet quorum testimonium malum et | |
| exsecrandum esset. | |
| In cicer<e> atqve faba. Antiqui aediles huius modi res | 182.1 |
| populo Floralibus spargebant. | |
| Inde et Persius: | |
| Vigila et cicer ingere <lar>g<e> | |
| Rixanti populo. | 5 |
| [Pauperes enim fuerunt.] | |
| Neqvis hvmasse vel<i>t. Adnotandum, quod dialogicon | 187.1 |
| fecit. Introduxit enim quendam altercantem cum Agame- | |
| mnon<e>, ut doceret saniores esse eos, qui insani uidentur, | |
| his, quos sanos putamus. | |
| Dogma autem Stoicorum quoddam πραγματικόν, quo con- | 5 |
| tine[n]tur omnes homines insanos esse. | |
| 'Rex svm.' 'Nihil vltra.' Per hoc illud prouerbium | 188.1 |
| uult interpretari μωρῶ<ι> καὶ βασιλεῖ νόμος ἄγραφος. | |
| Di tibi dent capta classem dedvcere Troia. Homeri- | 191.1 |
| cum est: | |
| Ὑμεῖν μὲν θεοὶ δοῖεν Ὀλύμπια δώματ’ ἔχοντες | |
| ἐκπέρσαι Πριάμοιο πόλιν, εὖ δ’ οἴκαδ’ ἱκέσθαι. | |
| Per qvem tot ivvenes patrio. Troiani scilicet. | 196.1 |
| Mille ovivm <in>sanvs. Vt duo milia hominum di- | 197.1 |
| cimus. | |
| Qvorvm insanvs, qvid enim. Inter quos, inquit, in- | 201.1 |
| sanus est? | |
| Vtrum inter luxuriosos et auaros, an inter ambitiosos? | |
| Avt ipsvm violavit Vlixen. Ipsum subaudimus: ini- | 204.1 |
| micum suum. | |
| Qvi species alias veri sceleri<s>qve. | 208.1 |
| Qui concipit animo suspiciones falsas et uera non uidet, | |
| is demens est. | |
| Ob titvlos committit inanis. | 212.1 |
| Subaudiendum: non est insanus? | |
| Interdicto hvic omne adimat ivs. Insani solent acci- | 217.1 |
| pere a praetore curatores bonorum suorum, ita ut illis uti | |
| non liceat nisi ad arbitrium alienum, scilicet ne perdant. | |
| Qvem cepit vitrea fama. Aut fragilis, aut splendida. | 222.1 |
| Nvnc age, lvxvriam et Nomentanvm. Nunc luxuriosos | 224.1 |
| insanos probat, supra auaros et ambitiosos. | |
| Ac Tvsci tvrba inpia vici. Lenones dicit. Ibi enim | 228.1 |
| commanent. [Tuscus dicitur uicus, qua itur ad Velabrum, | |
| ubi harum rerum mercatores, id est unguentarii consistunt. | |
| Turba impia, quia in patriam Tusci redire nolue- | |
| runt.] | 5 |
| Cvm scvrris fartor. Nunc auium, alias nomen- | 229.1 |
| clator. | |
| Responderit aeqvos. Hironicos. | 233.1 |
| Nocte citata. Legitur et uocata. | 238.1 |
| Filivs Aesopi detractam ex avre Metellae. Aesopus | 239.1 |
| tragicus magnas opes M. Aesopo filio luxurioso reliquit. | |
| Hic cum uellet patrimonium animo euincere, dicitur de- | |
| cies sestertium concupisse una hora absumere atque ita bacas | |
| detractas uxori Metellae in aceto deluisse. De hoc Maeuius | 5 |
| poeta scribit * *[, de quo Vergilius: | |
| Amet tua carmina Maeui]. | |
| Scilicet vt deciens solidvm absor<b>eret, aceto. Solidum: | 240.1 |
| integrum. | |
| Et amore gemellvm, pro: gemellorum. | 244.1 |
| Inpenso prandere coemptas. Inpenso pro magno | 245.1 |
| posuit. [De amatoribus.] | |
| Qvorsvm abeant, [in]sani. Quorsum: in quam par- | 246.1 |
| tem discedant. | |
| Aedificare casas. Haec omnia infantes faciunt. | 247.1 |
| Lvdere par inpar. Vni dui. | 248.1 |
| Amentia verset. Alio nomine amentiam suam ap- | 249.1 |
| pellet. | |
| Si pverilivs his ratio esse[t]. Si optinere potuerit | 250.1 |
| puerilius esse amare quam ludere puerili ratione, <n>e<c> ita | |
| <c>esset, id est amentiam suam tum excuset. | |
| Mvtatvs Polemon. Polemon fuit Atheniensis iuuenis | 254.1 |
| luxuriosus et perditus. Qui cum comisabundus incederet per | |
| urbem, audisse fertur e proximo Xenocratis uocem dispu- | |
| tantis. Deinde introisse ad deridendum, ut erat coronatus | |
| unguentatus<que>. Quo uiso senex perseuerauit, et inuectus | 5 |
| in luxuri<a>m coegit Polemonem paenitere sui et coronas abi- | |
| cere sumptoque philosophi habitu tantus uir postea fuit, ut | |
| dignus existimatus sit, qui <Xeno>crati succederet. | |
| Fasciolas, cvbital, focalia. Aut allegoricos tamquam | 255.1 |
| de aegro haec, aut quia solent amantes talia insignia gestare, | |
| ut mulierculis placeant. | |
| Nec nvnc, cvm me vocet vltro. Totus hic locus de | 262.1 |
| Eunocho Terentii est. | |
| Qvi cvm Picenis ex<c>erpe<ns>. Solent amantes semina | 272.1 |
| ex malis [s]orbiculatis duobus primis compressa[re] digitis | |
| mittere in cameram, uelut augurantes, si cameram contigerint, | |
| posse sperari ad effectum duci, quod animo conceperunt. | |
| Qvid? cvm balba feris annoso verba palato. Qui, cum | 274.1 |
| per delicias balbuttire adfectas senex et puerilia imitaris? | |
| Atqve ignem gladio. Πυθαγορικὸν est Πῦρ μαχέρη<ι> | 276.1 |
| μὴ σκαλεύειν. | |
| Cvm praecipitat se, cerritvs fvit. Cerritus. | 277-278.1 |
| Furiosus. | |
| Commotae mentis, id est insanus. | 278.1 |
| Lib<e>rtinvs erat, qvi circvm compita. Hic incipit de | 281.1 |
| superstitiosis et religiosis loqui. | |
| Qvi circvm compita siccvs. Ab Augusto enim lares | |
| [id est dii domestici] in compitis positi sunt, et libertini sa- | |
| cerdotes dati qui Augustales appellati. | 5 |
| Sanvs vtrisqve avribvs atqve ocvlis: mentem, | 284-285.1 |
| nisi litigiosvs. Quia hi, qui uendunt mancipia, solent hoc | |
| adicere: sanum corpore et animo <putes>. Hunc | |
| superstitiosum negat sanae mentis fuisse, et dicit allegorice | |
| sanum esse omni corpore [putes]. | 5 |
| Nisi litigiosvs, dominvs exciperet. Id est: inter- | 285-286.1 |
| posita fide adseueraret. | |
| Chrysippvs ponit. Hoc ait: eius mod<i> stultorum co- | 287.1 |
| piam et multitudinem Chrysippus philosophus, inter M[a]ene- | |
| nios haberi dicit. M[a]enenius autem fuit illis temporibus in- | |
| sanus. Vel certe plebei<o>s uult uideri a Men<en>io, qui senatum | |
| et populum in gratiam reduxit. Sed Menenium melius furio- | 5 |
| sum accipimus, uel potius stultum, unde Men<en>iae stul- | |
| titiae uel ineptiae. Et mire fecundam <g>entem stultorum ait, | |
| id est multiplicem. Chrysippus Stoicus fuit. | |
| Illo mane die, qvo tv indicis. Die Iouis. | 290-291.1 |
| Sapientvm octavos, amico, quia Graeci septem sa- | 296.1 |
| pientes dicunt, quibus hunc addit: | |
| Ἑπτὰ σοφοὶ χαίροιτε, τὸν ὄγδοον ὥστε Κόρυβον | |
| Οὐ συναριθμέομεν. | |
| Discet pendentia tergo. | 299.1 |
| Hoc ideo, quia Aesopus tradit homines duas manticas | |
| habere, unam ante se, aliam retro. | |
| In priore<m> aliena uitia mittimus, ideo et uidemus fa- | |
| cile; in posteriorem nostra, quae abscondimus et uidere no- | 5 |
| lumus. Hoc <Ca>tull[i]us meminit: | |
| Videmus manticae quod in tergo est. | |
| Ait et Persius: | |
| Spectatur mantica tergo. | |
| Post damnvm sic vendas omnia plvris. Bene, quia ille | 300.1 |
| bonis suis uenditis philosophari coepit; et dicit hoc Dama- | |
| sippo. | |
| Insanire pvtas? Interrogatiue dicit. | 302.1 |
| Hoc est, longos imitaris. | 308.1 |
| Longos diuites significat. | |
| Rides Tvrbonis in armis. Turbo gladiator fuit paruo | 310.1 |
| corpore, sed animosus in pugna[t]. Quid rides, si Turb<o> cum | |
| longioribus certat, cum tu te diuitibus compar[ar]es? Et fuit | |
| Threx Turbo. | |
| Te qvoqve vervm est. Verum est pro: aequum est. | 312.1 |
| Et Vergilius: | |
| Me uerius unum | |
| Pro uobis foedus l. e. <d.> f. | |
| Bel<v>a cognatos [d]eliserit. Adnotandum, quod hoc | 316.1 |
| loco cognatos pro f<ratribu>s posuit[, id est, secum natos, id est | |
| congeneratos]. | |
| Nvm tan<tv>m, svfflans. Adnotandum tan<tu>m pro | 317.1 |
| 'tam' positum, id est: tam magna. | |
| Adde poemata nvnc. Sensus: adde illud, quod poeta | 321.1 |
| es, id est: praeter reliquum errorem poeta<ru>m <mo>re insanis. | |
| Et <est> usus uulgari prouerbio: | |
| Oleum in incendium. | |
| San<v>s facis et tv. [Non dico inquit sanus.] | 322-323.1 |
| Non dico horrendam rabiem. Vt tibi parcam, non dico | |
| poeticam rabiem esse. | |
| O maior tandem parcas, insane, minori. Vehementer | 326.1 |
| furiose <ne> te tuis uitiis redde, quibus te liberatum dicis. | |
| Cum superior insanus sis, parce minori insano. |