| Qvae virtvs et qvanta, boni[s], sit. In hac egloga sub per- | 2.2.pr.1 |
| sona Ofelli luxuriosos carpit. | |
| Discite non inter lances: haec omnia discite, sed alio | 4.1 |
| tempore, non cum fulgore argenti auocati fueritis. | |
| Corrvptvs ivdex. Sicut iudex pr[a]etio corruptus falsum | 9.1 |
| iudicat, ita animus corruptus uera non p<er>uidet. | |
| Milita adsvetvm [e]grae<c>ari. | 11.1 |
| Aut luxuriari <a>ut Graeco more ludere. | |
| Molliter. Ait studium ipsum effic<ere>, ne labor sen- | 12.1 |
| tiatur. | |
| Sperne cibvm vilem. Volo uidere, si potes spernere. | 15.1 |
| Latrantem stomachvm. Mire latrantem pro 'esu- | 18.1 |
| rientem', ut in sequentibus iratum uentrem. | |
| Tv pvlmentaria qvaere svdando. Per labore<m> | 20-21.1 |
| cibum exquire. Hoc autem Socrates primus ait, qui, cum in | |
| nocte<m> usque spatiaretur, interrogatus a quodam, cur hoc | |
| faceret, respondit Ὄψον συνάγω significans se ideo deambu- | |
| lare, ut cibum libenti animo adpeteret. | 5 |
| Albvmqve neqve ostrea. | 21.1 |
| Album: pa<ll>idum, ut Persius: | |
| Albus | |
| Sede legens <celsa>, liquido cum plasmate. | |
| Peregrina ivvare lago[n]is. | 22.1 |
| Auis leporini coloris. | |
| Vanis rervm, qvia veneat. | 25.1 |
| Pro: ua<n>is rebus. | |
| Qvia veneat avro, id est pro magno pr[a]etio. | |
| Cocto nvm adest honor idem? | 28.1 |
| Plumarum scilicet. | |
| Carne tamen qvamvis τὸ ἑξῆς. Carne tamen hanc | 29.1 |
| magis illam petere deceptum inparibus formis, quamuis nihil | |
| distet, esto. | |
| Inparibvs formis. Inpari[a] magnitudine. | 30.1 |
| Pontisne inter iactatvs. | 32.1 |
| Quidam pro 'Pontias insulas' acceperunt, male. Pontes | |
| enim Tiberini dicti. | |
| Vide<o>, qvo pertinet ergo. Si magnitudinem laudas, | 35.1 |
| cur inmensos lupos non adpetis? | |
| Maiorem natvra[m] modvm in tantum adpetis mul<l>um, | 37.1 |
| ut lupos prolixos in conparationem eius oderi<s>, qu<i>a pro- | |
| misce grandes nascuntur. | |
| His. Mullis scilicet. | |
| Ieivnvs raris stomachvs. Sensus: rare <ie>i<un>us inuenitur, | 38.1 |
| qui contemnat res uulgares. | |
| At vos, praesentes Avstri. | 40-41.1 |
| Bene 'praesentes', sicut deos praesentes qui inuocare | |
| dicitur. | |
| Atqve acidas mavvlt invlas. Inula dicitur herba, quae | 44.1 |
| incocta aceto c<ru>dit<atis> fastidium decutit. | |
| Galloni praeconis erat acipensere mensa. Galloni<u>s | 47.1 |
| hic est, qui primus accipiensem conuiuis adposuit. | |
| Infamis. Qvid? Tvm. Figura nota apud Horatium trans- | 48.1 |
| eundi ad aliam rem ita tamen, ut intellegatur ab accipiense | |
| <i>re ad rombum. Vt: | |
| Caecubum et pr[o]elo domita<m> Caleno | |
| Tu<m> bibes uua<m>: mea nec Falern<ae> | 5 |
| Temperant uites. | |
| Donec vos victor docvit. Plotius Plancus praetorius | 50.1 |
| Victor: legitur et auctor. | |
| <Donec vos a. d. p.>. Ergo siqvis <nvnc> mergos | 50-51.1 |
| svavis edixerit assos. <Sempronius> Rufus praetorius instituisse | |
| traditur, ut ciconiarum pulli manducarentur. I<s>que cum re- | |
| pulsam praetur<ae> tulisset, tale epigramma meruit: | |
| Ciconiarum Rufus iste conditor, | 5 |
| <L>ice<t> duobus elegantior Plancis | |
| Suffragiorum puncta non tulit septem. | |
| Ciconiarum populus ultus est mortem. | |
| [Sordidvs a tenvi. In sordidos incipit haec egloga]. | 53.1 |
| Avidienvs. | 55.1 |
| Hic nimium parcus, sed diues fuit. | |
| Et est sensus: * * [uano luxuriam, ex altera auaritiam | |
| inminere.] | |
| Ille repotia. Repo[r]tia dicebatur dies post nuptias. | 60.1 |
| Non parcvs aceti. Παρὰ προσδοκίαν. | 62.1 |
| * * Hac canis, aivnt, hac lvpvs vrget. | 64.1 |
| Per lupum et canem significat ex una parte luxuriam, | |
| ex alia auaritiam inminere. | |
| Qva non offendat sordibvs. | 65.1 |
| Sensus: uita beata erit, quae sordes excesserit. | |
| In nevtram partem cvltvs miser. Cultus τῶν μέσων est, | 66.1 |
| unde et alibi: | |
| Qui feros cultus hominum. | |
| Vergilius: | |
| Cultus, <agricolae, fructusque> feros mol- | 5 |
| lite colendo; | |
| G. Sallustius: | |
| Atque ipse cultu rei. | |
| Albvci senis. | 67.1 |
| Hic est Albucius, qui et auarus et elegans conuiuiorum | |
| apparator est habitus in seruos saeuos, qui ob cupiditatem | |
| nimiam habendi alienam uxorem suam ueneno necauit. | |
| Accipe nvnc, victvs tenvis qv<a>e. | 70.1 |
| Dicit, quae bona conferat tenuis uictus, quae mala co- | |
| piosus. | |
| Cena desvrgat dvbia? Lauta, sicut Terentius in | 77.1 |
| Formione: | |
| Cena dubia apponitur. | |
| Divinae particvlam avrae. | 79.1 |
| <Aether>i<s>, e[s]t animum dicit. Sic et Vergilius: | |
| Aetherium sensum atque aurai simplicis | |
| ignem. | |
| Alter, vbi dicto citivs. Ait: is uero, qui citius con- | 80.1 |
| quiescit nec diu uigilat ob longam caenam. | |
| Cvrata sopori membra dedit. | 80-81.1 |
| Cibo modeste fota. | |
| Vegetvs praescripta ad mvnia svrgit. | 81.1 |
| Is, qui dic[i]to citius membra quieti dedit, ualens ad sua | |
| officia surgit. | |
| Hic tamen ad melivs. Melius lautius significat. | 82.1 |
| Qvondam de futuro, ut Vergilius: | |
| Nec Romula quondam | |
| Vllo se tantum tellus iactabit alumno. | |
| [Et alibi: | 5 |
| Ast ubi digressum Siculae te admoue- | |
| rint u.]. | |
| Tibi qvidnam accedet ad istam? Hoc ait: licet uelis ad | 86.1 |
| istas tuas delicias <aliquid> adicere, profecto non possis; | |
| tantae sunt enim, ut addi eis nihil possit. | |
| Rancidvm aprvm a<n>tiqvi lavdabant. Ἀντὶ τοῦ: dum | 89.1 |
| seruatur rancidum factum. | |
| Qvae carmine gratior avrem occvpat. Hoc Anti- | 94-95.1 |
| sthenes dixisse traditur. Is enim cum uidisset adulescentem | |
| luxuriosum acroamatibus deditum, ait: miserum te, adule- | |
| scens, qui numquam audi<sti> summum acroama, id est laudem | |
| tuam. | 5 |
| Te tibi iniqvvm. Ineptum. | 97.1 |
| As, laqvei pretivm. Pla<u>tus in Pseudulo: | 99.1 |
| Sed quid ea drachma facere uis? — Restim | |
| Mi emere. Qui me faciam pendulum. | |
| 'Ivre' inqvit 'Travivs istis'. | |
| Trauius pauper et luxuriosus fuit. Verum in sequenti | 5 |
| uectigalia quod ait, reditus priuatos significat, cum tamen | |
| publicos tantum alii posuerint. | |
| Cvr eget indignvs? Sensus: cur te diuite aliquis | 103.1 |
| pauper est? | |
| Vni nimirvm recte <tibi> semper ervnt [t]res. Sensus: | 106.1 |
| parcendo prospicis, ne umquam tibi desit, quod <nisi> egente | |
| rep(ublica) contingere tibi non possit. | |
| Ad casvs dvbios fidet sibi certivs? Hoc ait: quis magis | 108.1 |
| uidetur tutus aduersum fortunae incommoda, utrum qui lautis | |
| epulis semper usus est, an qui simplici uictu? | |
| Plvribvs adsverit, pro: adsuefec<er>it. | 109.1 |
| Qvo magis hi<s> credas. | 112.1 |
| Bene quasi persuaserit iam. | |
| Ed<i lv>ce profesta. Id est: non sacra. | 116.1 |
| Post hoc lvdvs erat. | 123.1 |
| Si quando libere potare uolebant antiqui, id est sine | |
| archiposia, dicebant se magistram facere culpam. | |
| Ac venerata Ceres. Rogata deinde Ceres, ut perse- | 124.1 |
| ueraret in fructibus ita, ut se ostenderat, tristitiam explicuit | |
| uino. Et uenerata passiua significatione posuit, ut Ver- | |
| gilius: | |
| Cursusque dabit uenerata secundos. | 5 |
| Vos, o pveri, institvistis vt hvc novvs incola. | 127-128.1 |
| Vmbrenus. | |
| Novvs, mora. Deinde incola venit. Non <enim> do- | 128.1 |
| minus talis est. | |
| In superioribus: | |
| Quid tu? | |
| Nullane habes uitia? Immo alia et fortasse | 5 |
| minora. | |
| Avt vafri inscitia ivris. Vafri: astuti iuris. | 131.1 |
| Fortiaqve adversis. | 136.1 |
| Pro: fortes estote aduersum fortunae incommoda. |