| INCIPIT EPISTVLARVM LIBER I[I] | |
| Prima dicte mihi, svmma dicend<e> camena. | 1.1.pr |
| Flacci epistularum libri titulo tantum dissimiles a ser- | |
| monum sunt. Nam et metrum et materia uerborum et com- | |
| munis adsumptio eadem est. Quos operis sui ultimos esse | |
| ipse testatur, Maecenati cum dicit finire se operam uelle et | |
| philosophiae malle inseruire. | 5 |
| Veian<i>vs armis. Veian<i>us nobilis gladiator post | 4.1 |
| multas palmas consecratis Herculi Fundano armis suis in | |
| agellum se contulit. Cuius exemplo dicit aetatem suam et | |
| propositum inpedire, ne in scribendis carminibus perseueret. | |
| Et cetera lvdicra pono. Ait se depositis leuibus fo- | 10.1 |
| mentis animi, id est iocis ac uersibus, transisse ad studium | |
| philosophiae et praecepta animo sapientium condere, quae | |
| postea in usum rectae uitae proferre possit. | |
| Qvo me dvce, qvo lare tvter. | 13.1 |
| Nulli se sectae addictum ait, sed ex omnibus quidquid | |
| optimum sit electurum esse promittit. | |
| Et mersor civilibvs vndis. | 16.1 |
| Inter Stoicam et Epicuream iactari se ait, et ideo se | |
| undis ciuilibus mergi dixit, quia Stoici administrationem rei | |
| p. probant, Epicurei uoluptatem, unde furtim relabi se ad | |
| eam ait. | 5 |
| Rigidvsqve satelles. Bene rigidus secundum Stoicen. | 17.1 |
| Nvnc in Aristippi. Quia Aristippus Epicureae princeps. | 18.1 |
| Nox longa qvib<v>s mentitvr amica. Sicut longa nox est | 20.1 |
| his, qui amicae aduentum falsi expectant, uel qui per diem | |
| operantur, ut illis dies longus est. | |
| Non possis ocvlo qvantvm contendere. | 28.1 |
| His respondet, qui a studio sapientiae deterrentes negant | |
| perfectam sapientiam quemquam adsecutum, dicens con- | |
| tentos nos esse debere quantulocumque adfectu, quo carentes | |
| utique deteriores erimus. | 5 |
| Lavdis amore tvmes. | 36.1 |
| Ait inanis gloriae cupiditatem ut perniciosum uitium | |
| ex[s]p<i>ationibus quibusdam sanari posse; [ait] itaque decenter | |
| subicit '<ter> p<u>re lecto libello'; uelut ad sacrificandum caste | |
| ac lotis manibus accedendum putat. | 5 |
| Inpiger extremos cvrris mercator ad Indos. Hoc loco | 45.1 |
| Theognidis uersus imitatus est, qui ait: | |
| Χρὴ πενίην φεύγοντα[ς] καὶ ἐς βαθυκήτεα πόντον | |
| Φεύγειν καὶ πετρῶν, Κύρ[η]ν[ι]ε κατ’ ἠλ<ι>βάτων. | |
| Et circvm compita pvgnax. | 49.1 |
| Similitudine admonet, ut a paruis ad maiora bona cupi- | |
| ditates conferamus. | |
| O cives, cives, qvaerenda pecvnia primvm est. Ad ianos | 53.1 |
| eos, qui sunt in regione basilicae Pauli, faeneratores consi- | |
| stunt, a quibus uult tamquam a magistris doceri populum, | |
| nequid pluris pecunia[m] habeant. Vnus enim illic ianus in | |
| summo, alius in imo est, quos haec inducit monere. | 5 |
| Haec recinvnt ivvenes. | 55.1 |
| Recinunt: adsentiuntur, et quasi respondent. | |
| Roscia, dic sodes. Lex Roscia est, qua cauetur, ut pro- | 62.1 |
| ximis ab horchestra XIIII gradibus spectent, quibus census | |
| est #¹¹⁰⁷ <CCCC>. | |
| In hoc ergo ait unum quemque laborare, ut amplius | |
| patrimonium habeat, ut in quattuordecim ordinibus sedens | 5 |
| propius spectet Puppi poemata. Contra pueri lusu cantare | |
| solent: | |
| Rex erit qui recte faciet, qui non faciet non | |
| erit. | |
| Quam <n>eniam meliorem ait, quia non diuitiis, sed uir- | 10 |
| tutibus honor habeatur. [Haec lex Roscia equitibus data est, | |
| ut in primis XIIII gradibus sederent eorum ii, qui #¹¹⁰⁷ CCCC | |
| haberent.] | |
| Et maribvs Cvriis. Mares nunc pro fortissimis posuit. | 64.1 |
| Respondit, referam: 'qvia me vestigia terrent'. | 74.1 |
| Ad paradoxa Stoicorum descensum sibi facit, et ostendit, | |
| quae sibi populus contraria faciat. | |
| Luci<li>ana sunt haec. A fabella ergo Aesopia | |
| arguit inter se repugnantiam hominum dicens beluam mul- | 5 |
| torum capitum esse. | |
| Idem eadem possvnt horam dvrare. | 82.1 |
| Vtraque haec a Stoicis dicuntur in insaniam uulgi, pri- | |
| mum quod inter se dissideant, deinde quod a semet ipsis | |
| mutant subinde proposita. | |
| Si[c] cvratvs inaeqvali tonsore capillos. Hoc ait: rides, | 94.1 |
| cum in me uides culpam aut tonsoris, aut uestiarii, cum ego | |
| mihi ipse contraria facio, non rides. | |
| Insanire pvtas sollemnia <me> neqve rides. | 101.1 |
| Insaniam illam, quam sustineo, cred<i>s mihi sollemnem | |
| fac<tu> et necessariam esse et ideo non rides. | |
| Rervm tvtela mearvm. | 103.1 |
| Maecenati hoc ait. | |
| Praecipve sanvs, nisi cvm pitvita molesta est. In no- | 108.1 |
| uissimo seueritatem Stoicorum <s>ic eludit quasi furtim ad | |
| Aristippum relabens. | |
| Praecipve sanvs, nisi cvm pitvita molesta est. | |
| Nisi cum κενοδοξία inpedit. | 5 |