| Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli. Scribens Lollio | 1.2.pr.1 |
| ait lecto a se poemate Homeri manifestum sibi factum esse, | |
| melius exprimi ab eo philosophiae praecepta, quam optimis | |
| eius professionis auctoribus Chrysippo et C<r>antore. In | |
| Iliade enim ostendit uitia hominum, <in> Odyssia per Vlixis | 5 |
| personam uirtutes demonstrat. | |
| Et mores hominvm inspexit. Homerus: | 20.1 |
| Ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτροπον, ὃς μάλα | |
| πολλά | |
| Πλάνχθη. | |
| Nos nvmervs svmvs et frvges consvmere nati. Eos, qui | 27.1 |
| absint a studio philosophiae, ait numerum tantum<m>odo ex- | |
| plere hominum nec alii ulli rei esse natos, quam ut fruges | |
| et cibos consumerent. | |
| Incipe! qvi recte vivendi prorogat horam. Ait: qui ra- | 41.1 |
| tionem recte uiuendi per ui<t>ae tempus differt, similis est ru- | |
| stico uolenti flumen transire et expectanti, donec totum defluat. | |
| Tabvlae, fomenta podagram. | 52.1 |
| Iuuant, non sanant. | |
| Invidia Sicvli non invenere tyranni. | 58.1 |
| Hoc ait: ne Falaris quidem Agrigentinorum tyrannus | |
| maius inuenit tormentum, quam per se animis hominum in- | |
| uidia infert. | |
| Qvi non moderabitvr <ira>m, infectvm volet esse, dolo<r>. | 59-60.1 |
| Decenter paenitentiam describsit, quae sequitur iracundos. | |
| Fingit ecvm tenera docilem cervice magister. | 64.1 |
| Exemplo adhortatur iuuenem, cui scribit, ad studia. | |
| Nam studiosum ipse ostendit, cum ait: | |
| Dum t<u> declamas Romae. |