| [Ad Iulium hanc Florum scribit, qui saturam scripsit.] | 1.3.pr.1 |
| Ivli Flore, qvibvs terrarvm <mi>lit<et> oris. Hic Florus | |
| scriba fuit <et> saturarum scriptor, cuius sunt electae ex | |
| Ennio Lucilio Varrone saturae. <E> comitibus <d>om[a]esti<ci>s | |
| Claudi<i i>s fuit, cuius frater Drusus, qui subactis Germanis | 5 |
| Germanicus dictus est. Ipse Tiberius doctus et doctos co- | |
| mites habuit. | |
| Conpede vinctvs, quia congelascit. | 3.1 |
| a<n> freta vicinas inter cvrrentia tvrris. Presse <pro> 'inter | 4.1 |
| currentia turres Erus et Leandri'. Inter Seston et Abydon | |
| medium est Ellespont<i> fretum [uel ipsarum urbium turres]. | |
| Qvid stvdiosa cohors opervm strvit? Cohors nunc | 6.1 |
| amici. Nam et Lucilius eos, qui cum praesidibus ad sala- | |
| rium eunt, merced<i>meras legiones ait. | |
| Qvid Titivs, [ar] Romana brevi ventvrvs in [h]ora? Titius | 9.1 |
| poeta hic Pindarum Latino uoluit sermone uertere. Deridet | |
| autem hunc Horatius, quod ausus sit sacrum opus attaminare. | |
| Potes<t> tamen et uere laudare. Nam Tib<er>i comes | |
| et doctissimus fuit et lyrica conscripsit. | 5 |
| Havstv<s>. Num 'haustu'? | 10.1 |
| Thebanos aptare modos. Pindaricos. Ille enim The- | 13.1 |
| banus fuit. | |
| Qvi<d> mihi Celsvs agit? monitvs mvltvmqve. Cels[i]us | 15.1 |
| hic fuit, quem monet, qui solebat libros in bibliotheca<m> | |
| Apollinis receptos exc<er>pere et alienos uersus pro suis recitare. | |
| Cui sub conuenienti[s] cornicis fabell<a> dicit, ut aliena sibi | |
| non uindicet, ne, si unusquisque sua tollat, ille suum nihil | 5 |
| inueniat. | |
| Frigida cvrarvm fomenta. | 26.1 |
| Poeticam significat, qua relicta ipse sapientiae studuit. | |
| Si patriae volvmvs, si nobis vivere cari. Debes | 29-30.1 |
| hoc. Apte ab ipsa laude philosophiae descendit ad inhiben- | |
| dam eius iracundiam aduersus amicum. | |
| Sit tibi cvrae. Deest 'an', ut sit sensus: an sit tibi | 30.1 |
| curae Munatius. | |
| Gratia neqviqvam coit et rescindit(vr). Nequiquam pro | 32.1 |
| 'non'. Vt Vergilius: | |
| Et summo clipei nequiquam umbone pependit, | |
| et | |
| Nunc nequiquam fallis dea. | 5 |