| Ad Albium. | 1.4.pr.1 |
| In regione Pedana. | 2.1 |
| Ped[i]um oppidum haut longe ab Vrbe fuit. Nunc non | |
| est, uerum adhuc regio ipsa Pedana dicitur. | |
| Scribere qvod Cassi Parmensis opvs. Hic est Cassius, qui | 3.1 |
| in partibus Cassi et Bruti cum Horatio tri(bunus) mil(itum) | |
| militauit. Quibus uictis Athenas se contulit. Quintus Varius | |
| ab Augusto missus, ut eum interficeret, studentem repperit | |
| et perempto eo scrinium cum libris tulit. Vnde multi credi- | 5 |
| derunt Thyesten Cassi Parmensis fuisse. Scripserat enim | |
| multas alias tragoedias Cassius. | |
| Silvas inter reptare salvbris. | 4.1 |
| Siluas libros φιλοσοφουμένους significat. |