| Torquatum inuitat ad conuiuium. Si potes Archiacis con- | 1.5.pr.1 |
| viva recvmbere lectis. Archias breues lectos fecit; inde Ar- | |
| chiaci dicti sicut a Boe<o>to [o]Boeotos dicimus. | |
| Nec modica cenare times holvs. | 2.1 |
| Dum dicit modica et times, breuitatem cenae ostendit. | |
| Svpremo te sole domi. Supremo: summo, id est hora sexta. | 3.1 |
| Verum quod ait Tauro iterum [iterum] diffusa, | |
| ostendit Tauro iterum consule lecta. | |
| Sinvessanvmqve Petrinvm. | 5.1 |
| Petrinus uicus olim et locus in agro Falerno, ex quo | |
| intellegitur ad Falernum uinum Torquatum inuitare. | |
| Et Moschi cavsam: c<r>a<s> nato. | 9.1 |
| Moschus hic Pergamenus fuit retor notissimus. Reus ue- | |
| neficii fuit, cuius causam ex primi<s> tunc oratores egerunt, | |
| Torquatus hic, de quo nunc dicit, cuius exstat oratio, et Asi- | |
| nius Polio. | 5 |
| Dat veniam somnvmqve dies; inpvne licebit. Diui Cae- | 10.1 |
| saris natalem significat <a>desse <et> ipse probat dicens 'aesti- | |
| uam noctem', quia <IIII> id[ib]us Iuli<a>s celebrabatur. | |
| Qvid non ebrietas designat? Dissignat: aperit. | 16.1 |
| Idonevs imperor. Imperor sicut i<n>dicor dixit. | 21.1 |
| Corrvget naris, ne non et cantha. Corruget: con- | 23.1 |
| trahat, per quod non tantum sordidam, sed et olentem map- | |
| pam significat. Deinde luxuriose splendidum argentum si- | |
| gnificat quasi speculo ostendere se ipsum conuiuae, id est | |
| imaginem suam. | 5 |
| Sed nimis arta premvnt. Ait arte discumbentium mo- | 29.1 |
| lestum esse odorem alarum eorum, qui hirci dicuntur. | |
| P<o>stico falle clientem. Monet, ut silentio ueniat. | 31.1 |