| Flore. Apparet hunc Florum comitem et familiarem | 2.2.pr.1 |
| Neronis, et efflagitasse ab Horatio carmina, et non mittentem | |
| increpuisse. Cui per allegoriam respondens h<i>c significat, [i]tam | |
| illum iniuste irasci sibi, quem ab initio pigrum ad scribendum | |
| sciat, quam iniustam uenditori litem dat, qui fugitiuum | 5 |
| seruum sciens emerit. Et tota fere haec epistula sub <h>a<c> | |
| sent<ent>ia est, carmina se Romae non fiducia ingenii, sed | |
| penuria <rei> familiari<s> scripsisse[, quae scripserit], prae- | |
| sertim cum <in> turba <et> multis occupationibus poemata | |
| componi non poss<i>nt, qu<a>e ut bona s<i>nt cum magno scri- | 10 |
| ptoris cruciatu sint emenda<nd>a. | |
| Ad postremum dicit philosophandum esse potius quam | |
| carmina facienda. | |
| Siqvis forte velit. Argumentum a comparatione mino- | 2.1 |
| rum ad maiora, hoc est, seruorum ad amicos. | |
| Natvm Tibvre vel <G>abiis. Bene Tibure, ut se | 2-3.1 |
| signif(icet). | |
| Sic agat. Sic loquatur. | 3.1 |
| Hic et candidvs. Verba sunt uenditoris. | 3-4.1 |
| Verna: domi natus. | 6.1 |
| Argilla. Deest 'quasi', ut sit: quasi argilla. | 8.1 |
| [N]vda id est: mollis. | |
| Mvlta fidem promissa l. Hoc Horatius ex sua persona | 10.1 |
| dicit ostendens, multa promittentibus omni<no> non haberi | |
| fidem, et maxime cum promittit, qui pr[a]etio et lucro studet, | |
| id est uenditor. | |
| Lavdat venalis. Deest: seruos. | 11.1 |
| Res vrget me nvlla. Deest 'sed' aut qui<d> tale, ut sit: | 12.1 |
| sed me nulla res urget, ut tibi me<a> laudem. | |
| Meo svm pavper. Pauper quidem sum, inquit, sed tamen | |
| in meo aere non alieno sum constitutus, id est, nulli quic- | |
| quam debeo. | 5 |
| Nemo hoc mangonvm. Neque quisquam mango tibi | 13.1 |
| haec faceret, id est, tam simpliciter loque<re>tur, nec a me ipso | |
| quiuis alius hoc auferret, id est, hoc audire<t>. | |
| Mango autem dicitur, quasi manciago, uel manuago. | |
| Semel hic cessavit. Iam haec uerba sunt, quibus mango | 14.1 |
| utitur, ut <c>onf<ite>atur, cessatorem esse quem uendit, hoc | |
| est, fugitiuum. Et bene <s>em<el>, qu<o>d leuius delictum est. | |
| Ille ferat pretivm. Opinor, inquit, qui emptori ante | 17.1 |
| proposuerit et pretium acc<e>pe<rit>, non <s>u<b>ibit poenam, | |
| si fugierit uenditus. | |
| Prvdens emisti vitiosvm: [cum] non in fraudem in- | 18.1 |
| ductus es[t]. | |
| Dicta tibi est. Illa cum condicione emisti. | |
| Inseqveris tamen. | 19.1 |
| Venditorem scil(icet). Ac per <hunc> se signif(icat). | |
| Dixi[t] me pigrvm p. t. | 20.1 |
| V<t> mango uenalem. | |
| Talibvs officiis p. m. Hoc est: ad scribendum debilem. | 21.1 |
| Et bene mancum, quod uitium manus est. | |
| Qvid tvm profeci? | 23.1 |
| Quid profeci, inquit, praedicendo uitium meum? o iura | |
| mecum facientia, id est: p<ro> me. | |
| Et est quasi exclamatio. | |
| Si tamen adtemptas? Si modo adhuc sollicitas, ut scri- | 24.1 |
| bam tibi. | |
| Lvc<v>lli miles. Huius exempli narratione uult osten- | 26.1 |
| dere ue<m>ente<r> stultum, quem res non doceat, quid sit utile. | |
| Lvc<v>lli miles. Hoc factum est bello, inquit, <quod> p(o- | |
| pulus) R(omanus) duce L. Lucullo cum Mithridate rege Pon- | |
| tico gessit. Et Luculli miles Valerianus et Seruilianus exer- | 5 |
| citus. | |
| Ad assem. Vsque ad assem, hoc est, tota uiatica. | 27.1 |
| Vehemens lvpvs. Bene 'lupus' miles Romanus, quia | 28.1 |
| in tutela[m] Martis est lupus. | |
| Sibi et hosti. <Sibi> quia potuit perdere, hosti quasi | |
| raptori. | |
| Praesidivm regale <l.> d., vt a. | 30.1 |
| Ordo: praesidium regale d<e>iecit loco summe munito. | |
| Et mvltarvm d. r. Hoc est: praesidium a Mithridate | 31.1 |
| super thensauros eius positum. | |
| Donis ornatvr. A Lucul<l>o imperatore. | 32.1 |
| Forte svb h. t. Praetor<e>m Lucullum significat. <Ita> | 34.1 |
| enim olim duces imperatoresque dicti [et praefectus prae- | |
| torio]. | |
| I, bone, qvo virtvs tva. Verba Luc<u>lli militem hortantis. | 37.1 |
| Post haec ille catvs. Post haec ille doctus, inquit, | 39a.1 |
| exemplo, ut s<e> si<gnifice>t stultu<m>, si[b] i<r>et, dicit: ibit | |
| eo, quo uis, qui perdendo zonam didicit, unde sit lucrum. | |
| Eo: illu<c>. | 40a.1 |
| Catvs: expertus et doctus. | 39b.1 |
| Zonam. Sumptus et uiaticum, quod in zona[m] fere | 40b.1 |
| milites portant. | |
| His autem omnibus Horatius uult ostendere, primo dis- | |
| pendio rei familiaris se coactum, post inuitatum donis a<c> | |
| lucro ad scribenda carmina deuenisse. | 5 |
| Romae nvtriri . . . <Achilles>. | 41.1 |
| E<x Iliade> discitur, Achillis iracundia quantum offuerit | |
| Graecis omnibus. Et hic figura<te> saeuitiam Caesaris Au- | |
| gusti in aduersas partes uidetur ostendere. | |
| Adiecere bonae pavlo plvs a. Dicit[i] se[t] etiam Athenis | 43.1 |
| philosopho operam dedisse. | |
| Cvrvo dinoscere rectvm. Id est: per ethicam partem | 44.1 |
| philosophiae discer<ner>e, quid sit uitium, quid sit uirtus. | |
| Atqve inter silvas A. q. v. Bene Acad. s., [uel] quia | 45.1 |
| contra omn<e>m sectam Academici disputant, qui dicunt latere | |
| ueritatem, et ideo semper esse quaerend<a>m. | |
| <C>i<v>il<is>qve <rvdem> bel<li>. | 47.1 |
| Loco m. t. Excusatio, quod contra Augustum pro | 46.1 |
| Bruto militauit. Et bene aestus, non 'uoluntas'. | |
| Non responsv<ra> l.: inparia. | 48.1 |
| Bruti autem arma signif(icat). | |
| Me di[i]misere Philippi. Thessaliae campi, ubi uictus | 49.1 |
| est Brutus. | |
| Decisis h. p. Saepe hac translatione utitur Horatius, ut: | 50.1 |
| Maiores pinnas nido[s]. | |
| Signif(icat) autem proscriptum fuisse. | |
| Pavpertas inp. avdax et cetera. | 51.1 |
| Carmina, inquit, quae ex me expetis, Flore, numquam | |
| scriberem, nisi e<x> egestate conpulsus essem. Nunc itaque, | |
| postquam habeo, quod mihi satis sit, si non praepono somnum | |
| uersibus, insanio et nullo elleboro curari possum. | 5 |
| Qvod non desit. Quod satis sit. | 52.1 |
| Qvae potervnt v. s. e. Quod tandem, inquit, helleborum | 53.1 |
| satis erit, ut expurget insaniam simque iam sanus? Cicutam | |
| autem pro elleboro posuit, ni pro: si non. | |
| Ni melivs dormire. Legunt: <ne> melius. Sed [u]ni | 54.1 |
| uer[s]um[q-] est. | |
| Singvla[e] de nobis a. p. e. a. Vergil(ius): | 55.1 |
| Omnia fert aetas, animum quoque. | |
| Et est alia causa excusationis in aetate, cur iam non | |
| scribat. | |
| Qvid faciam vis? d. Nunc deest: nisi ut non scribam | 57.1 |
| poemata. | |
| Deniqve non omnes e. m. a. q. Alia causa non scribendi, | 58.1 |
| quia, quid scribam potissimum, nescio, propterea quod non | |
| idem omnibus place[n]t. | |
| Ille Bioneis s. Bion Aristofanis comici pater dicitur | 60.1 |
| fuisse magnae dicacitatis, quam uul<t> intellegi de nigro sale. | |
| An 'nigrum' malum intelleg<e>mus, 'salsum' autem facetum et | |
| iocularium? | |
| Renvis tv, qvod ivbe[a]t alter. | 63.1 |
| Mire iam dramatico charactere tamquam ad ipsos con- | |
| uiuas loquitur unum quemque eorum appellans id poscentem, | |
| quod ceteris displicet. | |
| Praeter cetera. Alia causa non scribendi, quod Romae | 65.1 |
| <in> occupationi<bu>s nihil condignum memoria scribi potest. | |
| Inter tot cvras q. l.? | 66.1 |
| Hoc est, quod dixit: Romaene, id est: in qua urbe tot | |
| curae sunt, et tot labores. | |
| Sponsvm vocat. Hoc est: ut pro se spondeam. | 67.1 |
| Cvbat: aegrotat. | 68.1 |
| Intervalla vides h. c. Ἰρωνία, per quam ostendit, quam | 70.1 |
| 'uehementer <sin>t incommoda' <id est 'non> mediocriter | |
| magna'; nam antiqui pro magno commodum dicebant. | |
| Vervm p[l]vrae svnt. Interrogatiue pronuntiandum. | 70-71.1 |
| Festinat calidvs. | 72.1 |
| Festinat, inquit, properus redemptor et mulos agens et | |
| sarcinar<i>um ad redam. | |
| [Gerulisque] redemptorem autem cursus publici signi- | |
| f(icat) et animalium praebendorum. Sal(lustius): | 5 |
| Et Perpennam forte cognoscit mulio redem- | |
| ptoris. | |
| Torqvet nvnc lapidem. Torquet: mouet, trahit, uel | 73.1 |
| sustinet. | |
| Tristi[ti]a[m] robvstis. Hinc plaustrum, hinc fun<u>s | 74.1 |
| uenit, et obuia utraque neutro transeunte luctantur. Funera | |
| autem dicit ipsam pompam et exsequias. | |
| Hac rabiosa fvgit c. | 75.1 |
| Haec sunt, quibus ostendit puras plateas non esse, in | |
| quibus cogitans poeta uelut securus incedat. | |
| I nvnc. Oportune, per epitropen ostendit fieri car- | 76.1 |
| mina Romae non posse. | |
| Scriptorvm c. o. a. Ad superius argumentum hoc per- | 77.1 |
| tinet, quo probat in frequentia urbis poetam scribere non | |
| posse. | |
| Rite cliens Bacchi. | 78.1 |
| Non mirum, inquit, si poeta<e> amant, quo<d> amat Liber | |
| musicus deus, in cuius tutela poetae omnes constituti sunt. | |
| Et contacta s. v. v. Legitur et contracta: caute in- | 80.1 |
| pressa, ut ea sequendo contigerit imitator. | |
| Ingenivm, sibi qvod vacvas d. A. Qui Athen<i>s, inquit, | 81.1 |
| multo tempore studuerunt, et mu[l]ti et ridiculi euadunt; nec | |
| enim, si Romae uelis, aliquid discere<s>, ubi nullum otium est. | |
| Vacvas Athenas. Vtrum 'otiosas', an per ypallagen | |
| 'ipse uacuus', ut Sall(ustius) ait: | 5 |
| At Sertorius uacuus hieme copias augere? | |
| Insenvitqve l. Legitur et insonuit. Sed si inse- | 82.1 |
| nuit, 'inpalluit et inmoratus est' signif(icat), si insonuit, | |
| 'instrepuit atque exercuit uocem' intellegitur. | |
| Cvrii[s] statvat t. [t]exit. Ingen<i>um scil(icet). <Curii> | 83.1 |
| autem statuam pro qualibet dixit. An ideo Cur<ii, ut> duplex sit | |
| plumbeus? Nam Curius ob seueritatem taciturnissimus fuit. | |
| Risv popvlvm q. Ac per hoc: inridetur. | 84.1 |
| Digner: condignum arbitrer, id est, uelim. | 86.1 |
| Frater erat Romae. Hi[n]c fabulam ad ho<c> inducit, | 87.1 |
| ut ostendat poetas se ipsos inuicem laudare non <i>u<di>cio, | |
| sed mutua adsentatione. Fratres mir<a>s eleuationes honor<i>s | |
| pr<o>ferebant, cum alter iuris consultum Mucium Scaeuolam | |
| diceret, alter oratorem Tib(erium) Gracchum nominaret. Nam | 5 |
| apud ueteres tam primus iuris consultus Mucius Scaeuola | |
| extitit, quam orator Tib(erius) Gracchus. | |
| Qvi minvs argvto<s>, id est: qua re minus insani poetae | 90.1 |
| sunt, cum se quoque inuicem laud[ar]ent? Argutos: ca- | |
| nor<o>s. | |
| Hic el<e>gos: ἐνέργια, id est: alter. | 91.1 |
| Caelatvm: uariatum et quasi pictum. | 92.1 |
| Novem Mvsis. Omni genere metrorum. Nam genera me- | |
| trorum principalia nouem sunt. | |
| Qvanto cvm fastv, q. m. c. et <cet>er<a>: nobis pla- | 93.1 |
| ceamus incedentes. | |
| Circvm spectemvs. Vna pars orationis est diuisa | 94-95.1 |
| in duos uersus Luci<l>i more et antiquorum. | |
| Vacvam Romanis. Poetis deditam Latinis, id est, ua- | 94.1 |
| cantem. | |
| Significat autem aedem Musarum, in qua[m] poetae re- | |
| citabant. | |
| Et hoc recte; nam Graeci poetae in Atheneo consueuerant. | 5 |
| Et ideo a<dd>i<t>um uacuam Romanis uatibus. | |
| Si forte vacas, seqvere. Bene additum si forte uacas, | 95.1 |
| tamquam et hoc ipsum facere superuacuum iudicandum sit. | |
| Qvid ferat et qvare. Quid <d>e [s]se prae<f>e<r>at<, uel | 96.1 |
| quid> tol[l]eret, uel quid adferat. | |
| Samnites. Tamquam Samnites, quorum pugna semper | 98.1 |
| stataria est. | |
| Videtur autem haec metafora uel a Samniticis gladia- | |
| toribus, uel a bello acerrimo Samnitum aduersum Romanos | |
| esse translata. | 5 |
| Ad lvm. p. Vsque ad lucernam, id est, ad uesperam. | |
| <Lento> dvello: bello diuturno. | |
| Discedo Alcaevs pvncto illivs. Iudicio illius, inquit, | 99.1 |
| Alcaeo lyrico comparor, et fio alter Alcaeus. | |
| <P>vncto: suffragio humili ac plebeio. | |
| Qvis? qvis. Singillatim pronuntianda sunt haec | 99-100.1 |
| pronomina. | |
| <Illum Callimachum> uoco, ut me ille Alcaeum nominat. | |
| Si plvs adposcere visvs. Si hoc illi parum fuerit et | 100.1 |
| plu<s> a me exegerit laudis. | |
| Et hic ostendit non pro merito poetas, sed pro uolun- | |
| tate laudari. | |
| Optivo. Adoptiuo et adscito. Alcaeus autem lyrici | 101.1 |
| carminis, Callimachus elegiaci auctor est. Mi<m>ner<m>us | |
| duos libros αὐλητικοὺς scripsit. | |
| Mvlta fero. Multa, inquit, patior, ne mihi poetae | 102.1 |
| irascantur, sed tam diu quam ipse scribens laudari me ex- | |
| pecto. | |
| Inritabile. | |
| Iracundum ac litigiosum. | 5 |
| Finitis stvdiis. Finitis, inquit, carminibus. Et bene | 104.1 |
| recepta mente, tamquam ex insania poeticae professionis | |
| ad me rediens. | |
| Obtvrem patvlas. Non solum non laudabo, sed etiam | 105.1 |
| obcludam aures, nequem audiam recitantem. | |
| Ridentvr. Sensus: ridentur quidem, sed tamen de- | 106.1 |
| lectantur uersibus suis. | |
| Ostendit autem, quam laboriosum sit emendatissime | |
| scribere. | |
| Et se venerantvr. Mirantur ac diuinos poetas se | 107.1 |
| uocant. | |
| Lavdant qvidqvid dix<ere> beati. Sub<dis>tingue [re] di- | 108.1 |
| xere et sic infer beati. | |
| 'Stulti' enim dicturus intulit, beati, ad intellegentis | |
| et cum iudicio scribentis tormenta respic<i>ens. | |
| At qvi legitim. | 109.1 |
| Bonus scil(icet) poeta. | |
| Avdebit, qvaecvmqve. Proprie dixit audebit, ut | 111.1 |
| ostendat magnam rem esse hoc facere. Vergil(ius): | |
| Aude hospes contemnere opes. | |
| Movere loco. Tollere atque mutare. | 113.1 |
| Invita reced<a>nt. | |
| Plerumque ita sunt uerba <composita>, quae prima | |
| posuerimus, ut etiam cum praua sint, tamen bene nobis po- | |
| sita uideantur. | 5 |
| Est versentvr <adhvc inter penetralia Vestae>. Id est: | 114.1 |
| domi. | |
| Per quam metaforan ostendit, licet in animo nostro | |
| fixa uersentur, tamen excludenda esse, quod fit, <eti>am <t>emere | |
| admissis hominibus. Alii[s] intellegunt: Cum adhuc <po- | 5 |
| pulo placeant>. | |
| Popvlo b. e. Antiqua et obsoleta senio in consuetu- | 115.1 |
| dinem reuoca<b>it. Et utrum 'populo obscurat<a>', an 'populo | |
| bonus'. | |
| Adsciscet n. Vtetur etiam nouis uerbis de usu na- | 119.1 |
| scentibus. | |
| [Beabit d.] | 121.1 |
| Toll<e>t. Aut 'amputabit' aut 'extollet[ur] et ornabit'. | 123.1 |
| Lvdentis speciem dabit. I(d est), ta<l>e carmen efficiet, | 124.1 |
| <u>t auditori lusisse, non laborasse uideatur, ita tamen torque- | |
| bitur et fatigabitur, ut pantomimus, qui nunc totus <S>atyri, | |
| nunc Polyfemi Cyclopis conatur imitari personam. | |
| Praetvlerim scriptor. Mallem, inquit, stultus esse, | 126.1 |
| ut meis carminibus malis delectarer, <non> legendo <sc>ru<t>an- | |
| doque cruciarer. | |
| Fvit <h>avt ignobilis Arg<v>s. Vetuste pro: Argiu<u>s. | 128.1 |
| Et facete simul adcommodatur exemplum, quo ostenditur, | |
| quam sit secura dementia. | |
| Qvi se credebat. | 129.1 |
| Bene credebat; non enim audiebat. Et pulchre ad- | |
| ditum miros, ut non in eo tantum error esset, quod audire | |
| s<e> credebat, sed etiam quod 'miros'. | |
| Cetera qvi vita<e> servare<t> mvnia. | 131.1 |
| Hoc dicit, in aliis rebus illum non fuisse dementem. | |
| Bonvs sane vicinvs. Commoda occasio<ne> percurrit | 132.1 |
| officia boni patris familias. | |
| Et signo laeso. Satyrice tamquam hoc multi faciant. | 134.1 |
| Posset qvi rvpem et pvtevm. | 135.1 |
| Superius quasi sanum describebat, hic ergo quasi leuiter | |
| insanum. | |
| Ex<p>vlit elleboro < . . . > meraco. Multo et crasso, ut- | 137.1 |
| pote contra tantam dementiam. | |
| Redit ad se. Sanus factus est. | 138.1 |
| 'Pol me occidistis, amici, non servastis' ait. Adeo | 138-139.1 |
| securius est insanire quam sapere. | |
| Qvod sic extorta volvptas. Mire non 'morbus', sed | 139.1 |
| 'uoluptas'. | |
| Mentis gratissimvs error. Ill<e> scil(icet), quo malis | 140.1 |
| suis homines non solum non dolent, sed etiam delectantur. | |
| Vnde illud Graecum est Ἀμαθία θράσος. | |
| Nimirvm sapere est ab. Commemoratis omnibus <in>- | 141.1 |
| commodis in arte poetica constitutis illud concludit, nihil esse | |
| melius studio sapientiae, id est philosophiae. Et est ordo: | |
| nimirum abiectis nugis utile est sapere et concedere pueris | |
| tempestiuum ludum, id est artem poeticam. | 5 |
| Tempestivvm. Oportunum, congruum. | 142.1 |
| Pveris. Puerili aetat<i>. | |
| Ac non verba seqvi fid. | 143.1 |
| Ac non eam partem musicae sequi, qua[e] cantilenae | |
| [uitae] modi numerique concordant; in his est enim altior | |
| quaedam scientia[e] musicae disciplinae. | |
| Si tibi nvlla sit. Haec uerba Horatii sunt secum | 146.1 |
| loquentis quasi cum alio. Si tibi, inquit, grauior sitis bibendo | |
| fieret, referre<s> ad medicos et i<n>dica<re>s. Sic et alibi | |
| Crescit indulgens sibi diru<s> ydrops. | |
| Si vvlnvs tibi monstrata[m]. | 149.1 |
| Siquis, inquit, tibi herbam aut radicem ostendisset tam- | |
| quam utilem uulneri tuo, tuque <se>me<l> expertus <eam> inutilem | |
| conperisses, non <utereris>. Cur igitur diuitias cupi<s>, quas | |
| adquirendo didicisti nihil conferre ad sapienter beateque ui- | 5 |
| uendum, quando quidem diues factus nihilominus stultus es, | |
| quam antea fueras, cum pauper esses? | |
| Avdieras, cvi rem[e] di[a] donarent et cetera. | 151-152.1 |
| Hoc dicit: si ideo diuitias adpetisti, quod audieras te | |
| stultitia cariturum cum diues esses, postquam diues ad sa- | |
| pientiam nihil promouisti, etiamne copias facultatesque se- | |
| ctaris e<t> adh<u>c audies opulentia<e> laudatores, quibus iam | 5 |
| semel credendo deceptus es[t]? | |
| At si divitiae prvd. r. p. | 155.1 |
| [Si a quoquam quaestu uincereris et auariore ull<u>s esset.] | |
| Quippe praesertim et minus cupidos et minus timidos homines | |
| facient, si modo id uerum esset. | |
| Viveret in terris. Erubesceres, ait, si te quisquam | 157.1 |
| esset auarior, et ideo sapientior, siquidem opes sapientiam | |
| daturae essent. | |
| Si proprivm est. Dicit nihil <c>ui[c]quam proprium | 158a.1 |
| es<se> q(uam) q(uod) l(ibra) m(ercatus) e(t) a(ere) e(st), quas<i> | |
| posside[t]a<mus> nihil praeter usum fructum, quem nos capere | |
| debe<mus> nostr<um>que re<r>i. <Ita> inter nos et nihil pos- | |
| sidentes nihil distare, nisi quod illi sine cura aluntur. | 5 |
| Si proprivm est, q. q. <l. m. e. a. e.>, qvaedam, | 158-159.1 |
| si credis et reliqua. Deest <'et'>, ut sit ordo et sensus: si pro- | |
| prium quod quis [ordo] libra mercatus et <a>ere est et quae- | |
| dam mancipat us<us> (si modo credis iure consultis): qui te | |
| pascit ager t<uus est>. | 5 |
| Libra et [h]aere. | 158b.1 |
| Verba sunt iuris, quibus [quibus] omnis emptio confir- | |
| matur, cum per libram expensa pecunia, pe<r a>es ipsum | |
| pretium demonstratur. Vnde et libripe<n>s huius modi testi- | |
| ficationibus adhiberi solet. | 5 |
| Mancipat vs<vs>. Hoc est: usus possessorem facit. | 159.1 |
| Qvi te p. a., t. <est>, et vilicvs [qvis] O. Quamuis non | 160.1 |
| tu, sed Orbius uideatur esse possessor. | |
| Das nvmmos. Vt ille, cuius ager est, pro toto dedit, | 162.1 |
| ita tu pro eius partibus, id es<t> fructu. | |
| Temeti. Vini, quod temptet mentem, unde temulenti | 163.1 |
| dicuntur dict<i> prima syllaba producta. | |
| Pavlatim. Per minimas partes pret<ii>. | 164.1 |
| Fortasse trec. avt etiam. Commodius tu emis, quam illi | |
| emptus es[se]t, qui possidet. Nam ille semel pretium soluit | |
| trecenta m(ilia) uel quadringenta, tu minutatim et pro ar- | |
| bitrio tuo. | 5 |
| Qvid refert, v. n. [Quid est] quid interest, inquit, | 166.1 |
| utrum paulo ante an olim numeraueri<s> pretium, dum uiuas | |
| eodem modo, quo ille, qui olim comparauit? Si emptio facit | |
| dominum, emisti: si usus, <ut>eris: si tempus, nihil in iure di- | |
| stat, olim an nuper coemas, dum emendi potestas sit. | 5 |
| Emptvm cenat h. | 168.1 |
| Licet se putet inemptis holeribus et lignis possessor uti, | |
| emptis utitur, et falsum putat suum uocans usque ad limitem | |
| certum, quasi quicquam semper nostrum sit, quod multis | |
| dominis possessorem commutat. | 5 |
| Qva popvlvs adsit<a>. Vsque ad eam partem, qua | 170.1 |
| populus a<r>bor adsit<a>, id est innata l<i>mita<r>is certaminis in- | |
| dicat fines certos, et uicinorum iurgia [u]ita ref(ugit). Sic | |
| Vergil(ius): | |
| Vsque ad aquam et ueteris iam f. c. f. | 5 |
| Et est ordo et sensus: usque ad eum locum, qua populus | |
| adsit<a certis limitibus> i(urgia) u(icina) r(efugit). | |
| Pvncto qvod m. <h.> Id est: perfacil<e> et cito. | 172.1 |
| Nvnc prece, nvnc p. | 173.1 |
| Colligit, quot modis dominia permutantur. | |
| In altera ivra. | 174.1 |
| In alterius potestatem. | |
| Si qv<i>a perpetv<v>s et cetera. | 175.1 |
| Videtur sententiae tenor iam dudum hic esse, et hoc | |
| signif(icari): si emptio<ne> uel usucapione ad<sequamur> | |
| legitimam possessionem, neminem esse tam pauperem, qui | |
| non hoc iure omnem agrum suum esse possit credere. Si uero | 5 |
| nullus perpetuus possit u<sus ess>e rebus quaesitis, sed tempo- | |
| ralis uicissitudo seruetur inter homines, nihil prodesse uicis | |
| aut horreis aut saltibus pluri<mi>s dominum fieri hominem, | |
| siquidem moriturus sit diues eadem sorte qua pauper. | |
| Velvt vnda s. v. Vt fluctus super <in>uicem ueniunt, | 176.1 |
| cum ex inmenso uoluitur mare. | |
| Calabris. F<r>uctuosis. | 177.1 |
| Est enim Calabria praeter ceteros reditus etiam pecuaria, | |
| et lanarum mollium ferax, item Lucania. | |
| Saltibvs. Latis fundis porrectis per plurimos montes. | 178.1 |
| <Si> me<t>it Orcvs. | |
| Anputat. Et est translatio a segete ac messoribus. | |
| Tyrrhena sigilla. Tusca. Nam apud Tuscos primo | 180.1 |
| Italiae signa de marmore processerunt. | |
| Gaetvlo mvrice. Afro, ac per hoc: Mauro. Signif(icat) | 181.1 |
| enim purpuram Girbitanam. | |
| Sv<nt> qvi non habeant ac per hoc: desiderent. Nam | 182.1 |
| et qui hab<ere non> cura[n]t, non habet. Sed prior ille inops | |
| uidetur, quem cupiditas torquet. | |
| Cvr alter frat. | 183.1 |
| Ordo: cur alter fratrum cessare praeferat Herodis pal- | |
| metis pinguibus, alter siluestrem flammis et ferro mitiget | |
| agrum, scit genius <qui> [natale] c(omes) natale astrum | |
| temperat et est naturae deus humanae. Hoc autem dicit: cur | 5 |
| equidem diuersa sint homines uoluntate, non curo; scit enim | |
| hoc genius, qui sortis nostrae dominus habetur; uerum uta<r> | |
| rebus partis nec me defraudabo, metuens quid de me heres | |
| sentiat, et utrum me mortuum uituperet nec<n>e. Et hic he- | |
| redem captatorem signif(icat), non adgnatum. | 10 |
| Alter fratrvm. Bene fratrum. Haec res enim facit, | |
| ut mirum sit dissimile<s> esse. | |
| Herodis palmetis. Herodes in Syria Phoenice rex | 184.1 |
| Iudaeorum, per cuius palmeta magnas diuitias signif(icat). | |
| Inportvnvs. Sine portu ac requie, hoc est: auarus. | 185.1 |
| Et ipse explicat, quid est 'inportunus', dicendo ad umbram | |
| lucis ab ortu, hoc est: a mane usque ad uesperum. | |
| Silvestrem fl. et f. Officium est a<g>ric<o>lae non quie- | 186.1 |
| scentis, et auara spe in futuro<s> reditus extenti. | |
| Scit genivs natale c. | 187.1 |
| Hoc secundum <id>, qu<o>d propter hoc puta<n>t homines | |
| εὐδαίμονας et κακοδαίμονας dici[t], quia daimon genius intel- | |
| legitur. | |
| Vvltv m<vt>abil[l]is. | 189.1 |
| Aut uultum nunc pro uoluntate posuit, aut deest '<c>um', | |
| <ut sit: cum> uultu mutabil[l]is et tam dispar, quam sunt | |
| inter se hominum uultus. | |
| Albvs et ater. Prouerbialiter. Hoc est: bonus et | 5 |
| malus. Et album ad liberalem et laetum reddidit, atrum ad | |
| sordidum et aerumnosum. Figura ἀπόδοσις prima. | |
| Et ex modico qvantvm res pos<c>it. Caute adiectum | 190.1 |
| quantum res pos<c>it, ut mundum se, non prodigum fuisse | |
| demonstret. | |
| Et ex modico. Deest 'quamuis' et 'tamen', <ut> sit: | |
| quamuis ex modico, tamen tollam. Ἀνακόλουθον tertium. | 5 |
| Heres. Hic heres non legitimus, sed heredipeta. | 191.1 |
| Qvod non plvra d<a>tis inveneri<t>: quod non plus con- | 192.1 |
| secutus fu<er>it ex me[d]is, quam in me <in>pendit. Et con- | |
| grue Horatius de se loquitur, <c>ui des<it> filius. | |
| Et tamen idem scire volam. | 192-193.1 |
| Redit ad mediocritatem Peripateticorum, et dicit ita se | |
| usurum bonis, ut non obliuiscatur medium <s>e<qu>endum esse, | |
| cum intersit inter hilarem et nepotem, parcum et auarum, | |
| quamuis par[u]um considerantibus simile<s> esse uidea<n>tur. | 5 |
| Distat enim spargas. Ostendit, quid distet inter supra | 195.1 |
| dictos. | |
| Ac potivs p. vt festis Qvinqvatribvs olim. Quinquatres | 197.1 |
| a quinqu<e> diebus, qui dies ad ferias Mineruae pertinent, | |
| propterea, quod [est] festa sollemnitas eius deae per hoc | |
| spatium temporis celebratur. Vt igitur pueri ludo intenti | |
| insatiabiliter utuntur his feriis, ita a<ctu>tum, inquit, moriturus | 5 |
| exiguo uitae tempore raptim uoluptatibus plurimis <d>e[s]- | |
| fruaris. Olim autem nunc pro: semper. | |
| Pavperies i. Pauperies: egestas. Nam paupertas | 199.1 |
| etiam honestae parsimoniae nomen est, et usurpatur i<n> | |
| fortuna[e] mediocri. | |
| Non agimvr tvmidis. Adhuc <de> mediocrium fortu- | 201.1 |
| narum bono loquitur. Tumidis uelis Aquilone se- | |
| cundo. Id est: nimia felicitate. | |
| Non tamen adversis. <In>felicitate uehementi. Et | 202.1 |
| bene in allegoria perseuerauit, quia supra nauem dixerat. | |
| Viribvs, ingenio, specie, virtvte, l<o>c<o> et cetera. In- | 203.1 |
| geniose descripsit, qu<i>d sit homo mediocris, dicens mediocrem | |
| esse, qui sit a summis minor, ab infimis maior. | |
| Non es avarvs. [No<me>n est]. Vsurpatur in fortuna | 205.1 |
| mediocri]. <Facit per h>ypoforam respondentem more saty- | |
| ricorum, qui dicat: scimus te non esse auarum. Vade se- | |
| curus de hoc ipso. Sed quid prodest auarum te non esse, si | |
| in ceteris haeres uitiis ac teneris? | 5 |
| Qvid? cetera iam simvl. Sic pronuntiandum est, ut | |
| intellegatur non fugisse alia uitia. | |
| Caret tibi p. i. a.: <qu>a<e> popularibus auris | 206-207.1 |
| dedita est. | |
| Somnia, <t>errores magicos, miracvla, sagas, | 208-209.1 |
| noctvrn<o>s <l>. Haec omnia ad superstitionem referuntur. | |
| Miracula <sagas>. Dicit sagas mulieres magicarum re- | |
| rum et carminum scias, tamquam satisagas et multum agentes. | |
| Vt magos dicimus quasi magnos a magnis rebus, quas agunt. | 5 |
| Noctvrnos[i] lemores. Vmbras uagantes hominum | 209.1 |
| ante diem mortuorum, et ideo metuendas. Et putant lemo- | |
| res esse dictos quasi Remulos a Remo, cuius occisi umbras | |
| frater Romulus cum placare uellet, Lemuria instituit, id est | |
| Parentalia, quae mense Maio per triduum celebrari solent, | 5 |
| ante additum anno mensem Februarium. | |
| Ob quam rem Maio mense religio est nubere, et i<t>e<m> | |
| Martio, in quo de <n>u<p>t<ii>s habito <certamine> a Minerua Mars | |
| uictus est, et obtenta uirginitate Minerua Neriene est appellata. | |
| Portenta Thessala. Thessal[i]o<rum> promission<e>s | 10 |
| incantatorum. De quibus ait Vergil(ius): | |
| Haec se carminibus promittit soluere mentes | |
| Quas uelit et cetera, | |
| et | |
| His ego saepe lupum fieri et se c<o>nd<ere>s. | 15 |
| Moerim | |
| et quod sequitur. | |
| Rides: contemnis. | |
| Natales grate nvmeras, quod non faciunt nimium | 210.1 |
| timidi senectutis et mortis, quam ex natalibus multis iam | |
| iamque proximam perhorrescunt. | |
| Qvid te exempta l. Allegoria. Quid prodest, inquit, | 212.1 |
| uno e[g]o te carere uitio tam multis possessum? | |
| Vivere si recte nescis. Da locum, inquit, melioribus, | 213.1 |
| qui uiuere sciunt, et patere succedi[t] tibi. | |
| Lvsisti satis. Hoc apud philosophos frequentatum | 214.1 |
| est, de uita sapientem abire oportere aequo animo, ut e con- | |
| uiuio pastum saturumque conuiuam. Et moraliter repetitum | |
| satis, quod a[pu]dclamationis est. | |
| Tempvs abire tibi. Vtrum quia deus iam te uocat, | 215.1 |
| an quia diu multumque uixisti? Et mire in fine operis de fine | |
| disputat uitae. | |
| Ne potvm largivs aeqvo. Ne iusto plus uiuentem, et | |
| ob hoc delirum sene<m ui>nos<i> ludificentur habeantque derisui. | 5 |
| Et uide perseueratum esse in allegoria de conuiuio facta[m]. | |
| Nam non minus senes quam poti plerumque decipiuntur. | |
| Rideat et pvlset. Bene adiectum pulset, id quod | 216.1 |
| peius est. | |
| Lasciva decentivs aetas. Quam lasciuam esse magis de- | |
| ceat, quam te, qui es maturus senex. | |
| POMPONI PORFYRIONIS COMMENTARIVS IN HORATIO | |
| EXPLICIT FELICITER | |
| VTERE FELIX |