| INCIPIT II FELICITER | |
| Cvm tot svstineas et tanta negotia solvs. Apparet hunc | 2.1.pr.1 |
| librum, ut supra diximus, hortatu Caesaris scriptum esse. | |
| Cuius rei etiam Suet<on>ius auctor est. Nam apud eum epi- | |
| stula inuenitur Augusti increpantis in Horatium, quod non | |
| ad se quoque plurima scribat. | 5 |
| Ergo hic principium cum laude imperatoris, et ab ex- | |
| cusatione, quod illum nol[u]it occupatum in rep(ublica) suis | |
| inpedire sermonibus. Totaque sententia huius epistulae de | |
| poetis est ad hoc, ut subtiliter in eorum fauorem Caesarem | |
| moueat. Dicit enim Horatius Augusto soli contigisse, ut in- | 10 |
| uidiam uirtute uiuus euinceret, ceterum autem <an>ti[n]qua | |
| <no>uis melioribus anteponi. | |
| Cvm tot svstineas. Totus hic est sensus: Cum tantis | 1.1 |
| rebus detinearis, o Caesar, remp(ublicam) la<e>d<e>re [s]e<s>t tem- | |
| pora tua, quae omnium commodis inpendenda sunt, longo | |
| sermone morari. | |
| In pvblica commoda. Per hoc pulchrior e<st> lau<s>. Et | 3.1 |
| incerta distinctio est: <utrum> 'emendes <in publica com- | |
| moda' an> 'in publica commoda peccem'. | |
| More<r t>va [ni] t<empora>. Occupem teneamque te, cuius | 4.1 |
| omne tempus in publica commoda consumendum est. | |
| Romvlvs et Liber. | 5.1 |
| Laudata uirtute Caesaris laudat etiam felicitatem, qu<a> | |
| dicit huic soli contigisse, ut inter homines etiam nunc posito | |
| iam diuini honores decernantur, quod nulli concessum sit | |
| horum, quos enumerat, hoc est, Romulo Libero Castori et | 5 |
| Polluci, et cum his Herculi. Et est ordo: Romulus et Liber | |
| dum terras hominumque c. g. a. Nam illi, de quibus supra | |
| dixit: | |
| Post ingentia facta deorum in templa re- | |
| cepti, | 10 |
| sunt. | |
| Agros adsign(ant). | 8.1 |
| Hoc est: colonias deducunt conduntque urbibus milites | |
| suos. | |
| Ploravere. Plus dixit quam 'doluerunt'. | 9.1 |
| Di<r>am qvi[s] cont. Hi. Hercules scil(icet). | 10.1 |
| Et bene hoc elegit, quod inter labores eius uel maximum | |
| fuit. | |
| Nota portenta. Qu<a>e sunt in XII Herculis laboribus | 11.1 |
| diffamata. | |
| Fatali l<a>b<o>r<e>. | |
| Vtrum quem ad modum Vergil(ius) dixit: | |
| Vt duros mille labores | 5 |
| Rege sub Eurysteo fatis Iunonis, | |
| <an> fatali, pro capitali ac molesto, ut ipse alibi: | |
| [Pl]I<l>ion | |
| Fatalis ince<s>tusque iudex. | |
| Svpremo fine, id est morte. | 12.1 |
| Et est sensus: expertus est inuidiam tunc finiri, cum | |
| etiam uita finitur. | |
| Vrit enim fvlgore svo. Rationem exponit, propter | 13.1 |
| quam minus coluntur uiui, qui uirtute ceteris antecellunt, | |
| post obitum diliguntur. Grauis est enim, inquit, inferioribus | |
| et infra positis nocet, qui artibus bonis ceteros uincit; is | |
| [sed] requiritur tamen ac desideratur extinctus. | 5 |
| Vrit enim <fvlgore>. Splendore quo fulget, et bene urit | |
| ad fulgorem rettulit. | |
| Praesen<ti>. Viuen<t>i, sed splendidius hoc est qu<ia> | 15.1 |
| glossematicos. | |
| Matvros. Adceleratos uel oportunos meritis tuis atque | |
| maturos <ai>t recte. | |
| Aliis enim non maturi, sed seri honores dati sunt. | 5 |
| Ivrandasqve ac per hoc: diuinos tibi honores decer- | 16.1 |
| nimus. | |
| Nil oritvrvm a. Et hoc splendidius quam si 'nasci | 17.1 |
| habere' uel 'natum esse' dixisset. | |
| Oritur enim sol, et oriri lux dicitur. | |
| Sed tvvs hic popvlvs. In hac sola re sapit, quod <i>n | 18.1 |
| te <recte u>idet, in ceteris autem peccat, qui nil optimum | |
| nisi antiquum putat et sui temporis uniuersa contemnit. | |
| Terris <s>emota s. Vetera ac demortua. | 21.1 |
| Svis temporibvs defvncta. Ea, quae sua tempor<a> con- | |
| pleuerint a<c> finieri<n>t. | |
| Fastidit et odit. | 22.1 |
| Auxesis; plus enim odit quam fastidit. | |
| Sic favtor vetervm. Vs<que> adeo ueteribus fauens, | 23.1 |
| ut etiam legum XII tabulas a decemuiris scriptas et foedera | |
| uel cum Sabinis uel cum <G>abinorum <populo> sub regibus | |
| facta, quae nunc Romani<s> ob au<st>eram et rancidam uetu- | |
| statem, Latin<a> non esse uidea<n>tur ita pulchr<a> ex<istimet, ut | 5 |
| ea Musis> in Alba<no mon>te loquentibus dicat esse prolatiu<a, | |
| e>t non iam disertorum hominum, sed Musarum etiam [in]ui- | |
| deatur oratio. | |
| Pontificvm libros. | 26.1 |
| Vtrum annales, an ius pontificale signif(icat)? | |
| A<nno>sa volvmina va<t>vm. Veter<i>s Marcii uatis Sibil- | |
| laeque et similium. | |
| Albano monte. Cur in Albano monte? Vt<i>que | 27.1 |
| propter uetustatem, quod ante Romam Alba regnauit. | |
| Si qv<i>a Graecorvm svnt. Ha<e>c tota sent<ent>ia | 28.1 |
| usque miratur nihil <n>i<s>i quod Libit<in>a sacrauit | |
| hunc sensum continet: si ideo carmina La<t>i<n>a[nti] antiquis- | |
| sima quaeque laudantur, qui<a> antiquissimi quique [an] | |
| Graecorum optime scripserunt, eo <re>s redit, ut secundum | 5 |
| eandem aestimationem, in qua doctrina, non tempus quaeritur, | |
| [eandem] debeat <e>t Romanus poeta statim placere, qui bonus | |
| est. Quod si non est, qu<i>d multa[ta] men[e]tiam<ur>, ut illi, | |
| qui, qu<a>e manifesta sunt, negant? Non solum enim adsecu<ti> | |
| doctrina<m> sumus, uerum etiam Graecos uicimus. Sin autem | 10 |
| tempus <et> uetustas in carmine tamquam <in> uino sunt | |
| inquirenda, uelim scire, quotus annus prob[r]um carmen ef- | |
| ficiat. Quo ipso facile demonstratur stultitiae esse <t>em<p>o<r>a | |
| [tur] in libris considerare, non meritum. | |
| Eadem trvtina. Eodem examine, eodem iudicio, | 29-30.1 |
| eadem aestimatione. | |
| Nihil. <Quae> sunt, negant. | 31.1 |
| Nam constat intr<a> oleam et ex<tra> nucem esse duritiam. | |
| Venimvs ad svmmvm fort. | 32.1 |
| Vtrum 'imperio' an 'et ceteris rebus, quas enumerat'? | |
| Non habet, inquit, quod nobis amplius fortuna iam praestet. | |
| Ergo et perfecti poetae sumus. | |
| Sed hoc intellegi quam dici se maluit. | 5 |
| Qvi decidit. | 36.1 |
| Qui defunctus est. | |
| Exclvdat ivrgia finis. Tamquam tacentem urguet a<d> | 38.1 |
| numerum annorum significandum. | |
| Pone, inquit, finem et iam nulla contentio est. | |
| Est vetvs atqve probvs. | 39.1 |
| Hoc quasi ex alia persona dicitur. | |
| Qvid qvi deperiit. Hoc Horatius ex persona sua dicit. | 40.1 |
| Veteres: bonos. | 41.1 |
| An qvos et praesens et postera r. ae. | 42.1 |
| Malos. | |
| Ist<e> qvidem veteres. Hoc ex alia persona. | 43.1 |
| Vtor permisso. Ex sua. | 45.1 |
| Cavd<ae> . . vt <e>qvinae: id est: singulos. | |
| Dvm cadat elvsvs. Tam diu singulos annos detraham, | 47.1 |
| donec paulatim subducto aceruo numeri decipiatur elusus, | |
| qui ad summum tempor(um) uocat poetas. Et hoc uincet uel | |
| in <au>gendis uel in minuendis aceruis. | |
| Qvi redit ad fastos. | 48.1 |
| Qui per consules annorum colligit numerum. | |
| Miratvr. Et qui nihil laudat nisi quod [d]elatum fuerit | 49.1 |
| et sepultum. | |
| Mire[r] ergo dictum et facete Libitina et sa<c>rauit, | |
| quasi ab ipso feretro uenerationem acceperit poeta defunctus. | |
| Leviter cvrare videtvr. Securus iam de prouentu suae | 51.1 |
| laudis est Ennius, propter quam ante sollicitus in principio | |
| annalium suorum somnio se scripsit admonitum, quod se- | |
| cundum Pythagorae dogma anima Homeri in suum corpus | |
| uenisset. Facete autem somnia Pythagorea dixit, ut | 5 |
| ipsum etiam Pythagora<m cum> sua sibi[met] metempsychosi | |
| <r>idere uideatur. | |
| Leviter cvrare. | |
| Secur<u>s esse. | |
| Qvo cadant. | 52.1 |
| Quem successum habeant. | |
| Ostendere autem uult sine difficultate poetas ueteres | |
| solere laudari. | |
| Somnia Pythagor<ea. S>u<nt> libri annalium. | 5 |
| Ambigitvr . . . av<f>er<t> Pacvivs docti <f.> s. Cum am- | 55-56.1 |
| bigitur, <uter> utro sit prior, ambo laud<antur>. Nam Pacuius | |
| famam docti[s] aufert atque consequitur Sophoclis, Acci<us> | |
| Aeschyli Euripidis, qui dicend<i> s<u>nt <alti>. Alii sic acci- | |
| piunt, tamquam senilis a doctrina et gloria adscribatur Pacuio, | 5 |
| Accio uero altitudo ingenii sublimitasque uerborum. An ambo | |
| <s>enes <glo>r<i>am consequuntur, alter docti, <alter> alti tra- | |
| goediographi? | |
| Dicitvr A<f>rani toga. Bene; togat<as> enim scripsit Afra- | 57.1 |
| nius, in quibus Menandri stilum uidetur imitatus. | |
| Vincere <C>a<e>cilivs gravitate, <Terentivs> a<rte>. Vtrum | 59.1 |
| alterutrum uincit, an ceteros uniuersos? | |
| Ho<s> edi<s>cit. | 60.1 |
| In scholis. | |
| Et hos ar<t>o[s] stipata: in spectaculis. | |
| Habet. | 61.1 |
| Credit, ducit, existimat. | |
| Ad nostrvm tempvs <L. s. a. a.> Ordo est: ab aeu<o> | 62.1 |
| Li<ui> scriptoris usque ad nostrum tempus [L. s. a. a. Ordo | |
| est ab aeuli scriptoris usque] quaedam rect[a]e, quaedam praue | |
| iudicat populus. | |
| Liuium autem dicit Andronicum, qui primus omnium | 5 |
| Latinas fabulas scripsit. | |
| Si veteres ita miratvr. Hoc peccat. | 64.1 |
| Si qvaedam nimis antiqve. | 66.1 |
| Hoc rec[ep]tum. | |
| Ignave: humiliter. | 67.1 |
| Et Iove ivdicat aeqvo. | 68.1 |
| Propitio [et propitio et] si[bi] quidem Ioue irato fit, ut | |
| errent homines ac delirent. | |
| Non eqvidem insector. Quod uitium est [et] obtrec- | 69.1 |
| ta<nt>is [est] hominis. | |
| Delenda [l. e. f.] | |
| Faceta subtilitas. Non censeo, inquit, dele[ga]nd<u>m | |
| L<i>uium, et hoc illi honoris causa defero propter uetustatem. | 5 |
| Ex libris eius saeuus, inquit, Orbilius quondam librarius ma- | |
| gister mihi dictata praebebat. | |
| Plagosvm. | 70.1 |
| <S>aeuum et saepe plagas inferentem. | |
| Sed emenda<ta>. Non delendum puto L<i>uium, sed | 71.1 |
| indignor illum pro <per>fecto et emendato auctore laudari. | |
| Et exactis m. d. m. Exa<m>i<ne> uel [p]agina[e], quae pars | 72.1 |
| <tr>utin<a>e est. | |
| Indignor qvicqvam re. | 76.1 |
| Deest: in meis carminibus. | |
| Nec veniam < . . . > posci. <De>e<st 'm>o<do'>, ut sit: non modo | 78.1 |
| ueniam, sed etiam honorem antiqui[tu]s posci [uideo posci] | |
| <e>t audiendum iterum est 'indignor', ut sit zeugma a superiore, | |
| aut deest 'uideo', ut sit ἔλλιψις. | |
| Recte necne crocvm floresqve. A<tta> togatarum scriptor | 79.1 |
| es<t>, qu<i> in fabula, quae inscribitur Materterae, ita florum | |
| genera <e>numerat, ut sine dubio reprehendendus sit ob | |
| nimiam loquacitatem. | |
| Si dvbitem. | 80.1 |
| Plus dixit, quam si diceret 'reprehendam'. | |
| Clament peri<i>sse p. Non 'dicant', sed clament. | |
| Et bene patres, quibus sola antiquitas placet. An | |
| patres hoc est: senatus? | 5 |
| Ea cvm reprehendere coner. <Recte reprehendere | 81.1 |
| 'coner'> inquit; non enim 'reprehendam'. | |
| Aesopus autem et Roscius famosissimi comoediarum | |
| <actores> fuerunt. Ac per hoc ostendit stultos homines, qui | |
| non merito ac uirtute <st>i<l>i, sed tantum modo personarum | 5 |
| auctoritate mo<u>eantur. | |
| Vel qvia nihil rectvm. Hoc uitium superbiae est. | 83.1 |
| Vel qvia tvrpe p. p. m. Nobis scil(icet). Et hoc uitium | |
| p<ra>ui pudoris est. <Nisi> essent pueri male d<o>cti, dicerent. | |
| Iam Saliare Nvmae. | 86.1 |
| Quod Saliis Numa ipse conscripsit in templis canendum. | |
| Et illvd, qvod m. i., s. v. s. v. | 86-87.1 |
| Qui me dicit nescire, quod et ipse nescit. | |
| Ingeniis non ille. Hoc sensu uult ostendere huius | 88.1 |
| modi homines, qui non merit<o> ac uirtute stili, sed tantum | |
| modo personarum auctoritate mortuis faueant, [s]e<t>, quod est | |
| peius, inuidos, qui <ui>uos contra meritum oderint. | |
| Qvod si tam Graecis n. i. f. q. n. Quod si ab initio | 90-91.1 |
| idem Graeci facerent, quod nunc Romani, ut odissent nouos | |
| poetas, qui essent, inquit, hodie ueteres, aut qui ad nostra | |
| tempora perueniret, quod legere[t] omnes et manibus habere | |
| possemus? | 5 |
| Vt primvm positis. Hic ostend<it>, quod fuerit initium | 93.1 |
| poeticae professionis, ut probet, quod nunc inueteratum est, | |
| aliquando coepisse. | |
| Nvgari: ludere, [enumerat] scrib<ere>, quia bella non nugae | |
| sunt. | 5 |
| Et in vitivm f. l. Dicit <in> uitium facilitate[m] pro- | 94.1 |
| sperae fortunae <i>sse delicias, in qua<s> lapsa sit Graecia, [si] | |
| postquam bella deposuit. | |
| Nvnc athletarvm. Enumerat, quas artes Graecia per | 95.1 |
| pacem <et> otium sit secuta. | |
| Svb nvtrice pvella. Ita Graecia cupide adpetit<a> | 99.1 |
| studia celeri satietate deseruit, ut [et] si puella infans esset | |
| et sub nutrice agens etiam luderet. | |
| Plena: satiata. | 100.1 |
| Qvi<d> placet avt odio. Sententia est, qua ostendit | 101.1 |
| Horatius nihil nos cupere uel odisse, quod non secuta satie- | |
| tate mutemus. | |
| Hoc paces habvere. Hoc habuit, inquit, pacis <o>tium, | 102.1 |
| ut diuersis delectationibus animi hominum pascerentur. | |
| Ventos autem secundos fortunam prosperam dicit. | |
| Romae dvlce div. <A> Graecorum moribus transit | 103.1 |
| ad consuetudinem ueterum Romanorum, et dicit, quem ad | |
| modum ma<i>orum posteris consuetudo mutata sit in usum | |
| poeticae disciplinae. | |
| Sollemne, | 5 |
| quia legitimum ac debitu<m>. | |
| Clienti promere ivra. Respondere <de> iure aliquid | 104.1 |
| consulenti. | |
| Cavtos < . . . > Pecuniam commodare. Cautos num- | 105.1 |
| mos dicit, uel qui per chirographum et cautionem crede- | |
| rentur, uel cautos nummos, id est legibus, hoc est, non | |
| inlicitis usuris datos. | |
| Nominibvs rectis. Recta n<omina>: legibus facta in defe- | 5 |
| [ne]r<e>ndi<s> debitoribus. | |
| Maiores avdire. I<u>ni<o>r<is> officium. | 106.1 |
| Mvtav<i>t m. p. <l>. Causa, cur mutauit mentem po- | 108.1 |
| pulus: quia leuis. | |
| Et calet vno. | |
| Rebus omnibus positis poeticam solam multitudo delegit. | |
| Ivvenes p. c. Hoc est: omnis aetas. Et bene additum | 109.1 |
| seueri, quod in re ludicra maior reprehensionis causa sit. | |
| Fronde comas vincti. Quod fronde comas uincti: | 110.1 |
| iacta<n>t<is>, quod cenant et carmina dictant [car- | |
| m(ina) di(ctant)]: intemperant<is> es<t>. | |
| Ipse ego q. n. | 111.1 |
| Satyrice ne sibi quidem pepercit. | |
| I<n>venior P. m. Bene 'Part<h>is', qui perfidi sunt, | 112.1 |
| ut qui Roman<o>s fraudibus duces saepe deceperunt. | |
| Privs orto sole. Figurate pro: antequam sol oriatur. | |
| Hinc ergo, [h]in<quit>, mendax sum, quod non solum | |
| scribo, quod <n>ego facere, sed etiam studiosissime scribo. | 5 |
| Scrinia capsas dicit, [inquit] in quibus scripta omnia | 113.1 |
| reponantur. | |
| Navem agere ignarvs. Haec exempla aduersus eos | 114.1 |
| refert, qui ignari artis poetae haberi cupiunt, cum in ceteris | |
| professionibus nullus sit, qui disciplinae titulum non perdo- | |
| ctus inuadat. | |
| Et mire dixit [nauis ut] non 'helleborum', sed 'abrotonum', | 5 |
| quod minore pericul<o> etiam indoctus miscere potest, ac dare. | |
| Promittvnt: profitentur. | 116.1 |
| Fabri<li>a. Absolut<e>; non enim adiecit 'ferramenta' aut | |
| 'opera'. | |
| Scribimvs indoct<i>. Hoc cum pronuntiatione infe- | 117.1 |
| rendum est supra dictis. | |
| Hic error tamen. | 118.1 |
| Ἐπιθεράπευσις est. Nam dicit hunc errorem, quo<d> docti | |
| indoctique scribant. | |
| H<i>c e<rror> t<amen et levis haec insania qvantas | 118-119.1 |
| virtvtes h. Virtutes> modo pro utilitatibus posuit. | |
| Collige: intellige, argumentare, adsequere. | |
| Vatis avarvs. | |
| Non facile, inquit, auarum poetam repperias. Et bono | 5 |
| ordine secundum laudis praecepta ante ostendit, quibus malis | |
| careret, et sic uenit ad ea bona, quae habet. | |
| Vivit siliqvis. | 123.1 |
| Hoc est: paruo uiuit, ideo auarus est. | |
| Siliquas autem aut specialiter dicit eas, quae in ue<pr>ibus | |
| nascuntur, <aut pro> omni legumine, q<uia siliquis>, hoc | |
| est <f>asellis continetur. | 5 |
| Militiae qvamqvam <piger et malvs>. Malum debilem, | 124.1 |
| inbellemque nunc dicit, secundum Graecos, qui huius modi | |
| homines κακόνους nominant. | |
| Vtilis vrbi si das: <si das urbem,> quae magna est, etiam | |
| a paruis rebus adiuuari posse, ut a poetica uel grammatica | 5 |
| professione. | |
| Os tenervm. Recte: os tenerum pueri poeta | 126.1 |
| <fo>rmat. Poeticis enim lectionibus os infantis adhuc debile | |
| balbumque corrigitur. | |
| Torqvet ab obscenis iam nvnc sermonibvs avres. | 127.1 |
| <Delectat aures> carminibus, ut auocet a turpibus dictis. | |
| Mox etiam pectvs. | 128.1 |
| Verum est. Multae enim sunt in poetis utiles βιωφελεῖς- | |
| que sententiae. | |
| Amici<s> praeceptis. | |
| Hoc est: utilibus. | 5 |
| Orientia tempora. Proponens exempla mu<l>ta ef- | 130.1 |
| ficit, ut orientia tempora, hoc est uenientia, cuius modi fu- | |
| tura sint, aestimemus et instruamur ex ante gestis. | |
| Inopem sol[e]atvr uel delectamento sui uel prae- | 131.1 |
| ceptis philosophorum. | |
| Castis cvm pveris. Infert per auxesin, qu<o>d quis per | 132.1 |
| choros a dis impe<t>rat puerorum ac uirginum, poetae ad- | |
| scribendum esse, qui carmina ipsa componit. | |
| Poscit opem chorvs et p. n. s. Ac per hoc: exauditur. | 134.1 |
| Hic autem signif(icat) carmina, quibus dii placantur, hoc est: | |
| paeanas dithyrambos hymnos prosodia. | |
| Caelestis inplorat. Enumerat, quae et quanta dii | 135.1 |
| pueris et puellis, precantibus merito carmin<is> praestent. | |
| Impetrat et pacem. Vtrum deorum pacem an uere | 137.1 |
| pacem, id est, finem belli. | |
| Agricolae pri<s>ci. | 139.1 |
| Dicit usque adeo carmina ubique grata esse, ut etiam | |
| rustici ueteres carminibus se delectarent, cum diuinis rebus | |
| operarentur. | |
| Parvo beati. Ita non auari, ut inter paruas opes beati | 5 |
| uixerint. | |
| Condita post frvmenta. Post messem an post uinde- | 140.1 |
| miam? | |
| Nam et autumni frumenta Sall(ustius) dixit. | |
| Spe finis dvra. Vera sententia est tolerabilem fieri | 141.1 |
| laborem laboris fine proposito. | |
| Tellvrem porco, pro porca. | 143.1 |
| Vt <e> contrario Verg(ilius): | |
| Et caesa iungebant foedera porca. | |
| Floribvs et vino genivm. Recte dictum est, quia, qui | 144.1 |
| indulgent genio suo, memores sunt uitam humanam non esse | |
| diuturnam. | |
| Fescennina. Per hunc, inquit, morem ueterum agri- | 145.1 |
| colarum etiam Fescennina inuenta sunt, in quibus expri- | |
| mebantur iocosa conuicia. Dicta autem Fescennina ab op- | |
| pido Fescennino, unde primum processerunt et A<t>ellanica | |
| nominata sunt. | 5 |
| Libertasqve <re>cvrrentis. E<a> licentia cantandi, | 147.1 |
| libertas qu<a>e dicitur, ioculari<ter> lusit saluo [a]more per | |
| anniuersaria sacrorum; quamquam sunt, qui dicant per <re-> | |
| currentes anno<s> libertatem Saturnalia ann<ua> significari. | |
| Donec iam saevos apertam i. ra. | 148.1 |
| Tam diu io<c>ari per carmina[ina] li<c>ui<t>, donec per iocum | |
| multis inp<u>ne laceratis dedissent omnes operam, ut lege | |
| caueretur, nequis carmen <infame> componeret. Qua re | |
| constituta, silentium est inpositum archea<e> comoedia<e>, | 5 |
| in qua nominatim uita ciuium carpebatur. | |
| Crvento dente: saeuo morsu. | 150.1 |
| Vertere modvm. Ordo: uertere modum poetae ad | 154.1 |
| bene dicendum ideo, quia fu<st>uarium supplicium constitutum | |
| erat in auctorem carminum infamium. | |
| Bene dicendvm autem non 'diserte dicendum', [di. | 155.1 |
| autem non dicendum] sed '<non> male dicendum' significat, | |
| hoc <est> 'non lacerandum ac uituperandum'. Et bene re- | |
| dact<i>, qu<ia> non uoluntate[m] correcti, sed edocti malo. | |
| Graecia capta fervm. Capta uirtute militari cepit | 156.1 |
| munditiis et arte liberalium studiorum. | |
| Agresti Lati<o>: non semper, sed tunc agresti. | 157.1 |
| Sic horridvs ille. Saturnio metro usi sunt Latini ueteres | |
| aurei s(aeculi) sub Saturno, unde nomen est uersus. | |
| 'D<eflv>xit' autem mollitus est et iam cessauit ac de- | 158.1 |
| siit fluere. | |
| Et grave virvs, ac per hoc: cessit grauitas seueritasque | |
| deliciis. | |
| Vestigia <rvris>: rusticitatis. | 160.1 |
| Servs enim Graecis. Ratio <cur> Roman<u>s non ex- | 161.1 |
| poliuerit pristina rudiment<a>. | |
| Et post Pvnica bella qvietvs. | 162.1 |
| Vt <supra: | |
| Positis nugari> Graecia bellis | |
| Coepit. | |
| Quietus, <id est> securus a metu Punico, scilicet Car- | 5 |
| thagine iam deleta, temptauit imitari. | |
| Rem poema dicit. | 164.1 |
| Vertere. | |
| Transferre in Latinum stilum. | |
| Et placvit sibi. Pr<o>: se cognosce<ns> probauit. | 165.1 |
| Natvra svb. e. a. | |
| Ratio, cur sibi placuerit. | |
| Feliciter avdet. Quod adgreditur, conplet. | 166.1 |
| Sed tvrpem. Sed stulte et erubescit et timet emen- | 167.1 |
| dare, quod scripserit. | |
| Et haec causa est, cur ingenia bona Latinorum ad per- | |
| fectum uenire non possint. | |
| Creditvr, ex medio. Creditur, inquit, quia comoedia | 168.1 |
| communia sectatur, atque de medio, minus habere difficul- | |
| tatis. Ex hoc autem grauis, quod non <n>i<mi>s ignoscitur in | |
| <mi>mico charactere peccantibus. | |
| Qvo pacto partis tvt<etvr>. Hoc est: quam indecenter, | 171.1 |
| incongrue[n]. Dosen<n>vs e<d>. i. p.: s<c(ilicet)> grauis habetur | |
| ut Plautus. | |
| Gestit enim nvmmvm in locv<los>. | 175.1 |
| Magis enim lucrum quam laudem adipisci gestit. | |
| <Gestit>: cupit. | |
| Post hoc secvrvs. Non curans, quid postea | 175-176.1 |
| fiat comoediae suae. | |
| Qvem tvlit ad scaenam. | 177.1 |
| Postquam auari poetae uitia ostendit, nunc transit ad | |
| gloriosum poetam, qui, si non laudatur, et animum et artem | |
| abicit, laudari se uide<ns> fit temerarius ac tumescit. | |
| Lentvs spectator. Quem dicta non permouent, sedvlvs: | 178.1 |
| qui amat et laudat. | |
| Sic leve, sic parvvm est, a. q. l. a. s. Id est: | 179-180.1 |
| Leuis res est laus <uel> subtracta <a specta>ntibus uel praebita. | |
| Valeat res lvdicra, si m. <p.> n. m., d. r. | 180-181.1 |
| Hoc est: <habeat sibi> nihilque mihi cum ea sit, <si> | |
| propter palmae folia uel adflictus et macer sum, uel opimus | |
| et crassus. | |
| Res lvdicra. Comoedia a ludis dicta. | 180.1 |
| Saepe etiam avdacem. A glorioso poeta ad audacem | 182.1 |
| perseuerantemque digressus dicit, quas[i] iniurias patiatur, | |
| quibus ad postremum fugatur ex scaena. Fugatur autem sed- | |
| itione, qua saepe [quod inperitam multitudinem et locuple- | |
| tem] in perniciem doctorum uulgus poetam fabulamque con- | 5 |
| tempnit in medio actu comoediae uel ferarum spectaculum | |
| uel pugilum poscens. | |
| Nvmero plvres, ac per hoc: plebei. | 183.1 |
| Indocti stol. e. d. p. | 184.1 |
| Miro characterismo inperitam multitudinem ostendit. | |
| Si discordet eqves. Si equester ordo, hoc est, hone- | 185.1 |
| stiorum aliud quam plebes uelint. | |
| Media < . . . > vrsvm. Re<c>te, quia adhuc am- | 185-186.1 |
| phitheatri usus non erat et in eadem cauea etiam ferarum | |
| gladiatorumque munera spectabantur. | |
| Vervm eqvitis qvoqve. Qui<a> dixerat: | 187.1 |
| His gaudet plebecula, | |
| addidit [per quaerellam] per ἐπιθιόρθωσιν etiam locupletes | |
| et honestos iam ut uulgare<s> musicam spernere. | |
| Incertos ocvlos. Secundum A<ca>d<e>micos, qui con- | 188.1 |
| tendunt oculos nostros in multis falli, et ideo uisibus non | |
| esse credendum, cum sit in pluribus rebus certi<us>, quod au- | |
| diatur. | |
| Avlea. Per aulea[m] comoediam signif(icat). | 189.1 |
| Tropos metonymia. | |
| Premvntvr: cessant, inpediuntur. | |
| Dvm fvgivnt eqvitvm. <Queritur> impedir<i> fabulam, | 190.1 |
| ne agatur, dum spectantur † inuidia, hoc est dum populo bel- | |
| lorum simulacrum monstratur, et ad postremum pompa du- | |
| citur triumphalis. | |
| Dvm fvgivnt. Hic pugna ostenditur. | 5 |
| Mox trahitvr. H<i>c triumphus. | 191.1 |
| Esseda s(unt) Gallorum uehicula, quibus tamquam | 192.1 |
| uicti reges uehuntur; pilenta, quibus regina capta; <pe>tor- | |
| rita, qu<ibus> familiae regum; naves, quibus hi, qui nauali bello | |
| uicti. | |
| Captiva Corinthos. | 193.1 |
| Aut metonymicos Corinthu<s> pro uasis Corinthiis, <aut> | |
| quia imagin[i]e[iu]s oppidorum fabricabantur, ut in pompa | |
| triumphali transire poss<e>nt. | |
| Si foret in terris. Cum processissent in publicum, | 194.1 |
| Democritus et Heraclitus diuersa faciebant. Democritus ** | |
| quod rideret. Nam quod stupere populum uidisset aspectu | |
| panther<o>camel<i> [siue elefas albus], non tam ludis scaenicis | |
| delectaretur, quam ipsius populi uanitate[m], in qua omni | 5 |
| mimo et suauius et maius sibi spectaculum repperiret. | |
| Scriptores avtem. Magis, inquit, ridere<t> Demo- | 199.1 |
| critus, <si> a uultu populi uana mirantis oculos ad p<o>etas | |
| [os] scaenicos uertisset pronuntiantis comoediam <ante> spe- | |
| ctator<e>s, quorum nullus adtendat, ut audiat. | |
| Narrare pvta<re>t. | 5 |
| * * multa dixit 'fabellam' et 'asello' et 'surd<o'>, | |
| * *, u<t> | |
| Vincentem strepitus de iambico tragico. | |
| Garganvm mvgire. Tant<u>s popul<i> fragor est in de- | 202.1 |
| poscendis <u>an[u]arum rerum spectaculis, ut Apuliae mont<i>s | |
| Gargani siluas mugire uel <u>ndas fremere <put>e<s> Tusci maris, | |
| non auram uel <suf>fragia <s>pec<t>at<o>rum. | |
| Et artes divitiaeqve. Non igitur comoediae. | 203.1 |
| Oblitvs. | 204.1 |
| Id est undique perfusus, per<so>natus. | |
| Laev<ae>. Populus in ipsum <prorumpit> proscaenium, | 205.1 |
| ut paene occurrente sibi dextra laeuaque populo histrioni | |
| <loc>us auferatur. | |
| Dixit adhvc aliqvid? Bono stomacho, quasi dixit: | 206.1 |
| h<u>c enim processit, ut [si] diceret, non ut uideretur tantum. | |
| Nihil sane. Respondentis est, et iterum quid Horatius dicit. | |
| Lana Tarentino. Non ergo, inquit, in scaenico ars | 207.1 |
| sola, sed uestis placet. | |
| Ac ne forte pvtes. <Ne putes> aliis recte facientibus | 208.1 |
| id, quod ego non faciam, l<a>udem <me> uelle[s] <d>etrahere, | |
| ego et miror et praefero poetam tragicum uel comicum, etsi | |
| haec poemata ipse non facio. | |
| Ille per extentvm. Mihi uidetur rem difficillimam | 210.1 |
| facere. Et est ordo<: poeta ille mihi uidetur ire posse per | |
| funem>. | |
| Poeta mevm qvi pectvs. Qui potestate carminis mo- | 211.1 |
| deratur adfectibus meis. | |
| Vt magvs. Recte magus, quia faciunt poetae boni, | 213.1 |
| quod mag[n]i promittunt, ut carmine conuertant sensus ani- | |
| m<o>sque cunctorum. | |
| Modo me Thebis. In tragoedia. | |
| Modo ponit Athenis. In com<o>edia. | 5 |
| Vervm age et his. Transit ad poetas, ex quibus Ho- | 214.1 |
| ratius quoque est, qui non dramata [hoc est fabulas] scribunt, | |
| sed eius modi, quae legantur, et hortatur Augustum, ut dili- | |
| gentius aestimet poetas dignos bibliothe<c>a, quam in templo | |
| Apollinis faciat. | 5 |
| Vt stvdio maiore. Poetae scil(icet). Et <est> allegoria | 218.1 |
| pro eo, quod est: ut studios<e> carmina scribant. | |
| Mvlta qvidem nobis. Accusat<o> populo et auditori- | 219.1 |
| bus dicit non numquam in poetis culpam esse, propter quam | |
| carmina ipsorum patiantur iniuriam. | |
| Vt vinet<a> egomet caedam mea. | 220.1 |
| Hoc est: ut ipse me laedam, et ipse me detraham. | |
| Cvm <t.> librvm s. d. Incipit enumerare, qu<am> | 220-221.1 |
| multa mala faciant poetae. | |
| Sed tamen est oper<a>e pr[a]etivm cognoscere, qvales. | 229.1 |
| Bene, <postquam> subtiliter tetigit Caesarem quasi negle- | |
| <ge>ntem poetarum, proximis uersibus addidit, sed tamen | |
| non usque quaque poetis fauen<dum, sed s>p[i]e<c>tatis adsi- | |
| <du>isque solis permittendum, ut res gestas Caesaris scribant. | 5 |
| Aeditvos habeat. Enarratores atque indices; aeditui | 230.1 |
| enim templorum ac numinum, quibus inseruiunt, sacra e<t> | |
| originem aduenis et ignorantibus narrant. Alii aedituos pro | |
| clientibus ac familiaribus [a]dici putant, ac per hoc lauda- | |
| tores poetasque signif(icari). | 5 |
| Virtvs indigno, hoc est: ingens atque praeclara. | 231.1 |
| Signif(icat) autem Augusti res gestas. | |
| Gratvs Alexandro. [Praeclara signif.] <Sensus: quanto | 232.1 |
| magis fauebit> Caesar poeti[ci]s bonis, quando qui<dem> | |
| Alexander Macedo C<h>oeril[l]um magni fecit malum poetam. | |
| Incvltis qvi versibvs. | 233.1 |
| Neque arte neque natura facientis orna[s]ti<s>. Et deest | |
| 'pro', ut sit: pro incultis uersibus. | |
| Rettvlit acceptos < . . . > Philippos. | 234.1 |
| <Aureos.> | |
| [Quid? Philippos.] Regale nomisma. <Ἐφ>εξήγησις. | |
| [Aureos.] Et mire rettulit acceptos, tamquam diceret: | |
| legitime uendidit. | 5 |
| Acceperat autem pro singulis uersibus singulos Philippos. | |
| Sed velvti tractata n. Contacta. | 235.1 |
| Et est sensus: Quem ad modum atramenta polluunt, | |
| quodcumque contigerint, ita mali poetae res splendidissimas | |
| obscurant sordibus ingenii sui. | |
| Notam labemqve. Conmaculant, quidquid attigerint. | 5 |
| Idem rex ille poema q. t. r. et cetera. | 237.1 |
| Ordo est: idem ille edicto uetuit. Dicit autem in poetis | |
| tantum modo errasse regem, cum in pictoribus et pla[u]stis | |
| diligentissimus fuerit. | |
| Tam ridicvlvm. <C>h<o>e<ril>i scil(icet). | 238.1 |
| Tam care: ut pote nummis aureis. | |
| Apelles pictor inclytus fuit, Lysippus aerarius si- | 239.1 |
| gnifex [in solos status admirabatur]. | |
| Qvod si ivdicivm svbtile videndis. | 241.1 |
| Quod si, inquit, hunc regem, subtilis iudicii, <ut> ips<i> | |
| uidebatur, ad examinanda poetarum carmina uoca<u>iss<e>s, in- | |
| uenisses hominem ita stultum, <u>t eum diceres in Boeotia | |
| <natum esse>, id est, crassos et hebetes faciente[s]. Hoc | 5 |
| autem dicit ad Caesaris laudem, de cuius iudicio singulari | |
| circa <r>ecipiendos poetas statim dicturus sit. | |
| At neqve dedecorant tva. | 245.1 |
| Vt C<h>oeril[l]us Alexandri. | |
| Et est sensus, <non> eius modi poetas esse Varium et | |
| Vergil(ium), et quo<d> de illis bene iudicat Caesar, quod his | |
| largitur plurima, non stulte uidetur hoc facere. | 5 |
| Nec magis expressi vvltvs. Nec magis uultus expri- | 248.1 |
| muntur in statuis clarorum uirorum, quam in poema<te>, | |
| mores eorum atque animi. | |
| Nec sermones ego mallem. | 250.1 |
| Nunc Horatius, tamquam sibi aliqui dixisset: 'Cur igitur | |
| non res gestas Caesaris scribi<s>?' dicit se <u>o<l>uisse, <si> posset; | |
| non enim malle[t] sermones, hoc est satyram, scribere, si | |
| her<o>o coturno par habuisset ingenium. | 5 |
| Repentis per hvmvm, et per hoc: humiles. | 251.1 |
| Qvam res componere <g.> Hoc est: <co>nscribere poemat<a> | |
| rerum sublime gestarum. | |
| Arces montibvs impo<s>it<as>. Conditas a Cae- | 252-253.1 |
| sare ciuitates dicit. | |
| Clavstraqve cvstod[i]e<m> < . . . I>a<n>v<m>. | 255.1 |
| Iani gemini templum ac portas belli pacato orbe terra- | |
| rum solus clauserat Caesar Augustus. De qua re Verg<i>- | |
| l(ius): | |
| Dirae ferro et c. a. | 5 |
| C. b. p. | |
| et | |
| Mos erat Hesp. | |
| Si qvantvm petere<m>. Dicit se iudicio magis quam | 257.1 |
| ingenio paratum. | |
| Et hoc uetus esse dictum Aristarchi ferunt, qui cum | |
| multa reprehenderit et in Homero, aiebat neque se posse scribere | |
| quem ad modum uellet, neque uelle quem ad modum posset. | 5 |
| Sedv[ti]litas avtem stvlte, qvem diligit, vr. Haec sen- | 260.1 |
| tentia generalis eos te<net>, qui prauo obsequio laedunt, quos | |
| amant, ut si te amet medicus inperitus, et nolit tibi alte- | |
| rius inponi medicamina, nisi sua. | |
| Sed translatio ab his facta est, qui conplexu nimio quem | 5 |
| amant praefocant, ut satius <si>t stulto minus diligi. Vrguet | |
| autem '<p>rem<it>' signif(icat). | |
| Praecipve cvm se nvmeris c. | 261.1 |
| Omnium quidem, inquit, aestuatio odiosa est, | |
| sed maxime poetarum malorum. | |
| Et subicit causam. | |
| Di[s]cit enim citius <et> maiore studio ridiculos uersus | 5 |
| disci[t] et teneri, quam admirabiles. Ergo in aeternam me- | |
| moriam foedatus est, quem tale carmen polluerit. | |
| Nihil moror officivm. | 264.1 |
| Quantum ad me, inquit, pertinet, nolo mihi fieri obse- | |
| quium, quo graue<r>, hoc est: in dedecus premar. | |
| Ac neqve f<i>cto in peivs vvltv. <E>t nolo ab im- | 264-265.1 |
| perito de cera fieri turpior. | |
| Ne rvbeam pingvi. Ne erubescam mu<n>eris accepta | 267.1 |
| foeditate. Et pingui 'non subtili' scilicet. | |
| Et vna cvm scriptore meo. Ideo quia in eodem | 267-268.1 |
| libro et scriptoris nom<e>n <in>est et eius, de quo scribitur, ut | |
| Vergil(i) Aeneis, Homeri Odyssia. | |
| Capsa <p>orre<c>tvs. Bene <p>orre<c>tus, et 'in capsa | 268.1 |
| opert<a>', quasi mortuus in feretro. | |
| Deferar in vicvm: turarium pro charta s[c]ola. | 269.1 |
| Amicitvr: inuoluitur. | 270.1 |