| Vortvmn<vm> Ianvmqv<e> liber. | 1.20.pr.1 |
| Mirum est [ad] hanc <ad>locutionem inter epistulas | |
| poni, cum neque ad absentem neque ad hominem scripta sit, | |
| nisi quia [et] receptum est et principia et fines in omnibus | |
| libris nullius legis formula contineri. Vnde si<c> Lucre- | 5 |
| tius incipit primum Epicureae sectae librum, sic Vergi- | |
| l(ius) finit in Georgicis quartum. | |
| Haec itaque cum libro suo uidetur loqui, quem inposi- | |
| tum a<n>te fine<m> cupidum esse dicit in publicum prode- | |
| un<d>i, cum domi continendus sit, ne in ma<li>gnos lectores | 10 |
| incidens uituperetur. Vortumnus autem deus <dicitur> es<se> praese[n]s | |
| uert<u>ndarum rerum, hoc est, emendarum ac uendendarum, | |
| qui in uico Turario sacellum habuit; Ianus quoque similiter | |
| uicus est ab Iano gemino sic appellatus, qui in eo arcum | |
| habet sibi consecratum; per quos deos loca signi(ficat), in qui- | 15 |
| bus cum ceteris rebus etiam libri ue<n>ale<s> erant. | |
| Sane et ex his uersibus et in principio sequen<ti>s | |
| libri apparet Horat(ium) hoc uolumen quasi nouissimum | |
| totius operis habuisse. Nam secundum epistularum coactus | |
| adiecit. | 20 |
| Ilicet. Ἐν ὑποκρίσει, quasi magnae temeritatis sit hoc | 2.1 |
| librum uoluisse. | |
| Prostes. | |
| Proponaris uenalisque sis. | |
| Sosiorvm pv<m>ice mvndvs. | 5 |
| Sosi<i> illo tempore fratres erant bibliopolae celeberrimi. | |
| Odisti claves. Odisti includi et sub sigillo esse, quod | 3.1 |
| pudicis, inquit, gratum esse consueuit. | |
| Pavcis ostendi gemis. | 4.1 |
| Doles, inquit, quod paucis recitem. | |
| Commvnia. Conuentus publicos. | |
| Et scis in breve te cogi. Hoc est: nec totum nec | 7-8.1 |
| per ordinem recitari fastidio poscent<u>m: | |
| Qvod si non odio peccant. | 9.1 |
| Sensus: quod si ego, <qui> quasi augur tibi nunc pec- | |
| canti futura praedico, non odio tui loquor, tam diu Romae | |
| carus eris, quam diu retinueris pulchritudinem noui libri, | |
| tempore uero <si> sordidior factus fueris, nemo te <am>abit | 5 |
| atque describ<e>t, sed aut c[h]ar<i>[a]e consumeris aut fient ex | |
| te opistographae epistulae. | |
| Avt fvgies Vticam. Vtica Africae, Hilerda Hispaniae | 13.1 |
| est ciuitas. Ac per hoc propter <m>e<tum> bellorum ciuilium | |
| adhuc illic Romanum exercitum detineri <significat>. | |
| Ridebit monitor. | 14.1 |
| Id est: ridebo. | |
| Hoc qvoqve te manet. Satyrice omnia, quae detestatur | 17.1 |
| dicitque inminere libro suo. | |
| Pveros elementa docentem. Quasi ipse liber pueros ele- | |
| menta docturus sit. | |
| Extremis in vi<c>is. | 18.1 |
| In ultima uicorum parte, ut Terent(ius): | |
| In ultima platea | |
| dicit. | |
| Balba senectvs. | 5 |
| Balbus senex. | |
| Cvm tibi sol tepidvs. Secundum <mor>e<m> librariorum | 19.1 |
| locutus est, qui circum quartam uel quintam horam dictata | |
| pueris praebere consueuerint, quo tempore tractabiliores sunt. | |
| Me libertino natvm patre. Ipse enarrat uitam suam | 20.1 |
| cynice non dissimulans humilitate[m] generis se esse pro- | |
| uectum. | |
| Vt qvantvm generi demas. | 22.1 |
| Causa, <c>ur sibi non tacen<d>i sint parentes. | |
| Primis vrbis belli p. d. Augusto Maecenati Pollioni | 23.1 |
| et ceteris. | |
| Belli domiqve. Haec modo aduerbia sunt accipienda, non | |
| nomina. | |
| Corporis exigvi. Haec descriptio characterismus di- | 24.1 |
| citur. | |
| Praecanvm. Propera canitie[m] et ante annos albo ca- | |
| pillo. | |
| Solibvs aptvm. Solitum <i>a<c>ere sub sole et chroma facere. | 5 |
| Tamen vt placabilis essem. | 25.1 |
| Ἐπιθεράπευσις, qua purgauit, quod se confessus est ira- | |
| cundum. | |
| Forte mevm siqvis te. Facete, quasi dicat: non omnes | 26.1 |
| sciant, sed ille solus quicumque quaesiuerit. | |
| Qvater vndenos. Annos quattuor et quadraginta dicit, | 27.1 |
| et simul ostendit, et quo mense natus, et quo anno aetatis | |
| suae hunc p<er>scripserit librum. | |
| Collegam Lepidvm qvo dvxit Lollivs. Figurate p<ro eo>, | 28.1 |
| quod est: quem annum Lollius duxit cum collega Lepido. | |
| Et duxit 'sortitus est' accipiamus, quia sortem duci dicimus. | |
| Etenim tam diu quis collegam dicit, quam diu ipse collega | |
| est, propter quod hoc 'nomen ad aliquid' dicitur. | 5 |
| EPISTVLARVM LIBER I EXPLICIT |