| Prisco si credis, Maecenas. | 1.19.pr.1 |
| Ha[e]c epistula ad Maecenat<e>m scripta pragmatiam suam | |
| uult in carminibus demonstrare. | |
| Sed prius uituperat imitatores omnes et in primis poetas, | |
| qui uirtutes eorum, quos admirati sunt, non adsecuti continuo, | 5 |
| <s>e his ipsis similes fore existiman<t, si> ipsi sola illorum uitia | |
| consectentur, ueluti faciunt, <qui,> quod fama est Homerum | |
| ui<n>osum fuisse, putant se bonos poetas reddi posse uinulen- | |
| ti<a>. Ergo hoc totum ἰρωνικῶς dicitur, non quod Horatius | |
| id ipsum uerum existimet uel de Cratini opinione uel de | 10 |
| Homero temulento aut Enni opinione. | |
| Vt male sanos adscrib<s>it. Vt temporis aduerbium | 3-4.1 |
| est, quasi dicat 'exinde ut'. <Ad>scripsit bene, tam<quam> | |
| in legionem suam. | |
| Nam hoc uerbum militare <est>. | |
| Et est ordo: Vt male s. a. L. S. F. q. p. | 5 |
| Vina fere dvlces o<lv>. m. C. | 5.1 |
| Et haec ἰρωνία est, ipsas quoque Musas etiam mane so- | |
| brias non fuisse. | |
| [Lavdibvs argvitvr vini] facete addito Homero tamquam | 6.1 |
| <uinoso, quoniam> uin<um> et in Iliade et in Odyssia saepe | |
| laudauit. | |
| Ennivs ipse pater. | 7.1 |
| H<o>c totum cum imitatione quadam dicitur stultae per- | |
| suasionis. Pater autem Ennius ideo, quod ipse primus | |
| Latinorum ad heroici uersus imitationem adspirauerit. | |
| Ad arma: ad libros Annalium, quos Ennius scripsit. | 5 |
| Forvm. Per forum causidic<o>s et iuris consulto<s> si- | 8.1 |
| gnif(icat). | |
| Pvteal<qve> Libonis. Per puteal praetorem ac iudicem | |
| signif(icat). Puteal autem Libonis sedis praetoris fuit prope | |
| arcum Fabianum <inde> dictum, quod a Libone illic primum | 5 |
| tribunal et subsellia collocata sunt. | |
| [A]ma<n>dabo siccis: sobriis tradam. | 9.1 |
| <Ad>imam cantare severis. | |
| Vt ineptum est, inquit, <a>ctionem non a sobriis geri, sic | |
| absurdum est cantare <ie>iunos. | |
| Hoc simvl edixi, non cessavere poetae. Statim ut hoc, | 10.1 |
| inquit, omnibus dixi, [s]e<c>uti stulti sunt <i>ro<ni>am. | |
| Noctvrno certare mero. | 11.1 |
| Hoc est: dies noctesque potare. | |
| Qvid? siqvis vvltv torvo. | 12.1 |
| Quid si aliqui, inquit, uestem uultumque Catonis imite- | |
| tur, numquid continuo etiam uirtutibus Cato sit? | |
| Exigvae<qve> togae sim<vl>et t. C. | 13.1 |
| Metonymia: id, quod fit, pro eo, qui facit. | |
| Rvpit Iarbvthan T. Exemplum stulti imitatoris inter- | 15.1 |
| posuit. Nam hic <I>arbutha Maurus regio <g>e<n>e<re> fuit [C]or<t>us, | |
| qui, d<u>m <T>imaginem imitatur post conuiuium et inter po- | |
| cula declamantem, propter insolentiam faciendi, quod cona- | |
| batur, ipse diruptus est. <Alii Ti>mag<i>n<em f>erunt multos | 5 |
| [conabatur] adhibere solitum et cenae et declamation<i> suae | |
| dumque ab his multum laudatur, a<d> imitatione<m> sui pro- | |
| uocasse <I>arbuthan, qui se e<x> stomacho supp<r>e<sso> rupit, dum | |
| Ti[bi]mag<in>e<m> et dicendo et pascendo amicos conatur | |
| aequare. | 10 |
| Decipit exemplvm vitiis imitabile. Decipiuntur, inquit, | 17.1 |
| stulti, qui, cum proposuerint sibi bonorum exemplar, eosdem | |
| tantum <in> uitiis imitantur, ut ille, qui Catonem imitari se | |
| putat, si semper tristis ac sordidatus incedat. | |
| Qvod si pallere<m> casv, <b.> e. c. Si uitios<e>, inquit, | 17-18.1 |
| pallidus eg<o e>ssem, imitator meus medicaminibus uteretur, | |
| ut, cum <cum>in<um> potaret, sic pallidus factus mei similis | |
| crederetur. Aiunt enim <c>u<m>i<n>[i]um dilutum et potum pal- | |
| lidum facere. Exsangue[m] ergo: pallidum. | 5 |
| O imitatores. | 19.1 |
| <T>am enim seruus ad alienum praescriptum uiuit, quam | |
| ille, qui est imitator alterius. | |
| Libera per vacvvm. Iam de se dicit ostendens et quae | 21.1 |
| et quo modo carmina scripserit. Sic enim incipit, quasi ne- | |
| minem fuerit secutus, sed libero consilio sua inuenta con- | |
| scrips<er>it. | |
| Per vacvvm, quia nemo praecesserit. | 5 |
| Qvi <sibi fidet>. Bene fidet. | 22.1 |
| Praecedere, inquit, solus audet, qui recte sibi confidit, | |
| habetque alios pro e<x>ami<ne> regem ap[p]ium sequenti[bus]. | |
| Pari<o>s. Ideo Pari<o>s, quia Archilochus Parius <pri- | 23.1 |
| mus> est iambici carminis scriptor. | |
| Non res. De Archilocho, inquit, transtuli <nil> praeter | 25.1 |
| metrum. | |
| Ceterum res et argumenta neglexi[t], quibus ille Ly- | |
| cambam persequitur, quo repudiatus est gener. | |
| Ac <n>e <m>e foliis ideo. Timendum a<it>, ne me <c>ar<pa>s, | 26.1 |
| tamquam in metris nihil in<co>are ausum ac proferre pro meo. | |
| Multa, inquit, ex diuersis auctoribus etiam ipse conposui[t] | |
| doce[a]t<que>, quem ad modum ipse conposuerit. | |
| Temperat Archilochi Mvsam. | 28.1 |
| Et Archilochi, inquit, utimur et Safficis uersibus. | |
| Mascvla autem Saffo, uel quia in poetico studio est <in- | |
| clyta>, in quo saepius <ui>ri, uel quia tribas diffamatur fuisse. | |
| Temperat Alcaevs. Miscemus, inquit, et Alcaei metrum, | 29.1 |
| sed <neque isdem rebus> neque eodem ordine utimur uersuum. | |
| <N>e<c> socervm qvaerit. | 30.1 |
| Socerum Lycambam, <s>po<ns>am Νεοβούλην <d>icit. H<o>s | |
| enim ad laqueum dicitur Archilochus conpulisse infami car- | |
| mine. | |
| Hvnc e[r]go: Archilochum scilicet. | 32.1 |
| Non ali<o. I>nde hoc est, quod dicit nullius se imita- | |
| torem esse dum taxat in<ter Latinos> auctores. | |
| Inmemorata: a nullo <La>ti<ni> oris ante me dicta. | 33.1 |
| Ingenvis. | 34.1 |
| Hoc uel ad Archilochum refertur multa obscena dicen- | |
| tem uel ad Lucil[l]ium, qui aeque multa spurc[e]a | |
| conposuit. | |
| Scire velis, mea. De<sunt> 'si' et 'audies', ut si<t>: si | 35.1 |
| uelis scire, audies. | |
| Et hic se excusat, quod cum probetur a plurimis, non | |
| tamen habeat laudatores, uolens hanc causam esse, quod | |
| propter inuidiam, quae a<e>m<ul>a uirtutis est, etiam ips<i | 5 |
| sit> a<mb>iend<u>m grammaticos cum suis auditoribus prome- | |
| rendo. | |
| Grammaticas tribvs, ipsam discipulorum multitudinem | 40.1 |
| dicit, pulpita uero ipsos magistros. | |
| Hinc illae lacrimae. Hinc illa causa est, inquit, propter | 41.1 |
| quam et alii lauda<n>tur <e>t <e>g<o> non. | |
| Spissis indigna theatris scri<pta>. Haec quasi uerba | 41-42.1 |
| sunt Horatii excusantis, cur non quod scripsit in publicum | |
| proferat. | |
| Nvgis addere pondvs. | 42.1 |
| Hoc est: pro re magna sua[s] <c>um pondere pronuntia- | |
| tionis adferre <e>t alioqui nugas peiores facere recitando. | |
| 'Rides' ait. | 43.1 |
| Haec inuidi uerba sunt respondentis Horati<o>, ut si | |
| dicat: inride<s>, cum ai<s> diffidentia[m] te non recitare uulgo, | |
| cum superb<e> fastidie<n>s ceterorum aures Caesari soli legas. | |
| Fidis enim. Adhuc in<u>i<di> uerba sunt exprobrantis, | 44.1 |
| quod Horatius multum sibi adroget de carminum suauitate. | |
| Tibi pvlcher. Iudicio <tu>o[n] conte<mni>s laudes. | 45a.1 |
| Ad haec. Ordo: ad haec ego * * | |
| Displicet iste locvs, in quo palam recitatur. | 47.1 |
| Naribvs: <s>annis uituperantium. | 45b.1 |
| Et lvctanti[bv]s acvto ne secer vngvi. | 46.1 |
| Per hoc signif(icat) multos aemulos omissa arte, de qua | |
| certamen est, aliter laedere non cauentem, ut qui in luctatio- | |
| ne[m] unguem inprimit ad lacerandum aduersarium. | |
| Dilvdia posco. Intermissionem ludorum uel dila- | 47.1 |
| tionem. | |
| Lvdvs enim genvit. Haec causa est, cur diludia po- | 48.1 |
| stulet. |