| Si bene te n<o>vi. Aliud praeceptum, quo monet fu- | 1.18.pr.1 |
| giendam esse uel leuitatem adsentatoris uel e contrario ama- | |
| ritudinem resistentis in omnibus. Et dicit in utroque medio- | |
| critatem esse seruandam. | |
| Scvrrantis. | 2.1 |
| Turpiter adulantis. | |
| Amicvm. Amicum dicit, grauitate ac dignitate beniuolum. | |
| Vt matrona meretrici dispar erit. | 3.1 |
| Id est: dissimilis. | |
| Est hvic diversv<m> vitio. Dicitur quid<e>m uitium fugien- | 5.1 |
| [ti]s adulatoris incidere in peius uitium inconcinni et odiosi | |
| et inhonesti hominis et incommodi. | |
| Inconcinna. | 6.1 |
| Insocialis. | |
| Gravis. Nunc molest<a> e<t> odiosa. | |
| Qvae <se> commendat. Mire stultitiam expressit com- | 7.1 |
| mendat dicendo. Nam ipsa odiosa est, cu<m> commendari | |
| se putat. | |
| Tonsa cvte. Bene non 'coma tonsa', sed 'cute', ut de ca- | |
| pillis i<d> uideatur remanere, quod cutis est. | 5 |
| Dentibvs a. Sordidis scilicet ab incultu. | |
| Tonsa cvte, dentibvs a. Characterismos hominis tristis | |
| et amari. | |
| Dvm vvlt libertas. | 8.1 |
| Facete uult dixit, quia non sufficit, quod cupit. | |
| Virtvs est medivm v<i>ti(orvm). Ἀρετὴ μετριότης. | 9.1 |
| Vtrimqve redvctvm. Virtus, inquit, inter contraria uitia | |
| ita debet in medio sita esse, ut ab utroque crimine tantundem | |
| remota sit. | |
| Alter in obseqvivm plvs. Descriptio adsentatoris | 10.1 |
| <s>cu<r>rae[r]eque. | |
| Et imi derisor[em] lecti. Ordo: et imi lecti <derisor. | 10-11.1 |
| imi lecti> accubitor es<t> semper derisor amici sui. Deri- | |
| s(or) autem dicitur, qui e<x> obsequi<o> laudat, contra quam | |
| sentit. Sic alibi: | |
| Derisor plus laud<at>ore mouetur. | 5 |
| <Sic> ego melius intellego ab his, qui putant metony- | |
| micos dictum imi lecti derisorem pro eorum derisorem, qui | |
| in imo lecto accumbant, id est, dominorum <in> conuiuiis. | |
| Nam in summo et in medio amici, in imo rex ipse dis- | |
| cumbit. | 10 |
| Sic nvtvm divi[di]tis. Hic characterismos adulatorum | 11.1 |
| est. | |
| Iterat voces et verb<a>. Hoc est: etiam quod leue di- | 12.1 |
| ctum est, repetit et omnia uerba colligit, ne sine laude sint | |
| dicta, ac per hoc: dicit eadem, quae ille dixerit, et nullum | |
| uerbum non admira<t>ur, quamuis interdum eius modi sit, u<t | |
| ex>ciderit ore potius quam sit meditate sapienterque prolatum. | 5 |
| Vt pvervm saevo credas. Mirum et face<t>um exem- | 13.1 |
| plum. | |
| Vel partis <m>imvm tract. S. Recte; secundarum enim | 14.1 |
| partium actores omnia summisse agunt; <C>ic(ero): | |
| Vt in actoribus Graecis fieri uidemus, saepe | |
| illum, qui est secundarum ac terti<ar>um par- | |
| tium et cetera. | 5 |
| Alter rixatvr de lana. | 15.1 |
| Descri<ptio> tristis, et duri. | |
| De lana <saepe> caprina. De nihilo, aut, ut quidam di- | |
| cunt, caprorum pilos, non saetam dicens esse, sed lanam. | |
| Propvgnat nvgis. Ordo: pro nugis pugnat. | 16.1 |
| Vt non sit mihi prima f. <rl>q. | 16-17.1 |
| Mimesis[, id est imitatio]. O<r>do[r] <e>s<t>: <u>t <ea, quae> | |
| uer<e> m<ihi> placent, non omni libertate defendam, [non] deseram | |
| alteram uitam, quo signif(icat) non tanti facere inmortalita- | |
| tem, ut, quod senserit, non defendat. | 5 |
| E[t]latrem. Omni rabie uociferer ac defendam. | 18.1 |
| Pretivm. Commutatio pro acri liberalitate scil(icet). | |
| Aetas altera. Instauratio uitae, ut Virbio contigit. | |
| Sordet. | |
| Vilis est. Et sensus: ut ego a<d>sente<r> alicui, pro pretio | 5 |
| mihi, si altera aetas adtribuatur, neglegam ac sordidam ducam. | |
| Ambigitvr qvid enim? [Bono stomacho] saturicos re- | 19.1 |
| spondet ad haec, quae a tristi et amaro dicta sunt. | |
| 'Quid enim agitur', inquit, 'quare tu insanias uel facias | |
| inimicum'. | |
| Castor sciat an Docilis plvs. Hoc s[c]i<c> pronuntiandum | 5 |
| est, ut ostendatur leue ac neglegendum. | |
| Castor autem et Docilis, ut alii dicunt, histriones tunc | |
| temporis, ut alii, gladiatores fuerunt. | |
| Brvndisivm Minvci m. | 20.1 |
| Brundisium et Minucia et Appia uia peruenire potest | |
| qui uoluerit. | |
| Qvem damnosa venvs < . . . > nvdat. | 21.1 |
| Luxuriosum significat. | |
| Qvem praeceps a. nvdat. | |
| Aleatorem significat. | |
| Dives amicvs, saepe decem vitiis. Hoc dicit: ui- | 24-25.1 |
| tiosum amicum, quamuis sit uitiosior, diues tamen se habere | |
| non patitur; credit enim uitia sua ob diuitias debere tolerari, | |
| uitia uero pauperis sustiner<i> non posse, cum inferior faculta- | |
| tibus uirtute debeat conpensare fortunam. | 5 |
| Saepe decem vitiis instrvctior. | 25.1 |
| Hoc est: decem uitiis auctior ad peccandum quam amicu<s> | |
| minor. | |
| Ac velvti pia mater. | 26.1 |
| Mire superbiam diuitis pio mitigauit exemplo. <Id,> | |
| inquit, potior amicus te uult esse quod mater filium, hoc est, | |
| inte<g>riorem a se magisque sapientem. | |
| Et ait prope vera. Bene, quod stulte diues de se co- | 28.1 |
| gitat, <i>d tamen in paupere uerum esse demonstrat; simul per | |
| mimesin loquentem diuitem facit. | |
| Stvltitiam pati<v>ntvr opes. | 29.1 |
| Opibus, inquit, conpenso, cum stultus sum. Simile illud | |
| est Sall(ustii): | |
| Quia secundae res mirae sunt uitiis obtentui. | |
| Arta decet sanvm toga. Arta toga, quae bis <ter> | 30.1 |
| ulnarum non sit, ut in e[x]podis dixit. Pro opibus enim | |
| ueteres magnas uel paruas habuerunt togas. | |
| Cic<ero>: | |
| Velis amictos, non togis. | 5 |
| Evtrapelvs cvicvmqve nocere. | 31.1 |
| Eutrapelus hic, ut apparet, corrumpendorum hominum | |
| callidus fuit adeo, ut sciret cum habitu et cultu solere stultis | |
| animum quoque mutari. | |
| Cvicvmqve nocere volebat. | 5 |
| Quemcumque corrumpere uoluisset. | |
| Beatvs enim iam. Beatus non uere, sed qui sibi bea- | 32.1 |
| tus uidetur ex pulchris uestibus. | |
| Svmet nova consilia, et spes. Perturbabitur scil(icet) | 33.1 |
| et ex habitu mores ducet fietque delicatus. | |
| Dormiet in lvcem. Hoc est: non euigilabit nec elu- | 34.1 |
| cubrabit. | |
| Scorto postp. h. Carius illi erit scortum et dulcius ho- | |
| nestate. | |
| Nvmmos alienos pascet. Faenerabitur et faciet aes alie- | 35.1 |
| num usuris crescere. | |
| Ad imvm. | |
| Ad postremum. | |
| T<h>rax erit. | 36.1 |
| Auctorabitur se in ludum, ut gladiator sit. | |
| Avt holitoris aget. Satyrice inuenit sordidissima fu- | |
| turo mercennario post beatum incessum cultumque <i>a<c>tantem. | |
| Et u<t>rumque tale est, quod sit <s>pec<tac>ulum populo. | 5 |
| Arcanvm neqve tv s. Bene. Mox enim dicet eiusdem | 37.1 |
| esse prodere commissa, cuius et arcana perquirere ac scire | |
| uelle. | |
| Et vino tortvs et ira, quia uinum et ira tormenta sunt, | 38.1 |
| quibus multi e<t>i<a>m inuit<i> secreta fuderunt. | |
| Nec tva qui<a> hoc uitium iac<ta>nt<is> est. | 39.1 |
| Aliena reprehend<e>s. Vi<ti>um obtrectatoris est. | |
| Nec, cvm venari vol. Odiosum enim facit inportunitas | 40.1 |
| uoluntatis, et diuersitas studiorum. | |
| Gratia sic fratrvm. Dum alterutrum sequitur studium. | 41.1 |
| Quod si fratrum et ge<m>i<n>orum gratia sic dissiluit, | |
| quid te futurum es<t>, adsectator? | |
| Donec svspecta severo. <Z>e[a]t<h>um dicit osor[or]em | 42.1 |
| lyrae. <Sensus autem est: si Amphion fratri obsecutus usum | |
| lyrae> studiumque proiecit, tanto magis te conuenit potior<i> | |
| amico consentire [atque]. | |
| <B>elle Lenibvs imperiis quam πιθανάγκην Graeci uocant, | 45.1 |
| cum qui po<te>st imperare blanditur. | |
| Qvoties. Quoties, inquit, parauerit ire uenatum. | |
| Calydonium aprum <Meleager> nobilis uenator ex- | 46.1 |
| cepit; inde ergo epitheton fecit Horatius, ut Aetolis retibus | |
| 'ad apros factis' intellegamus. | |
| Svrge et inhvmanae senivm. | 47.1 |
| Inhumanae Camenae, non est perpetuum epithe- | |
| ton, sed inhumane cum aspicit iam laedit. | |
| Pvlmenta laboribvs empta. Suauiter signif(icat) cibos | 48.1 |
| e<t> praedam ex <u>enatu. | |
| Romanis sollemne. | 49.1 |
| Ab honesto uult persuadere laborem uenaticum non de- | |
| trectandum. | |
| Vitaeqve et membris. | 50.1 |
| Hoc ab utili sumptum est. | |
| Praesertim cvm val. A possibili. | |
| Adde, virilia qvod speciosivs. | 52.1 |
| Hic ostendit turpe esse cessare firmiorem etiam infir- | |
| mioribus laborantibus. Et hoc a persona sumptum est. | |
| Scis, qvo clamore coronae. <Scis, quo> suffragio co- | 53.1 |
| ronae, id est multitudinis spectatricis in campo Martio exer- | |
| ceri soleas; quod argumentum a <m>i<n>o<ri> ad maius dicitur. | |
| Nam si hoc facis ludi causa tantum, quanto magis facies | |
| propter amicitias et utilitatem tuam? | 5 |
| Deniqve saevam mil. Occasio laudis inicienda<e> | 54-55.1 |
| et ipsius, ad quem scribit, et Caesaris Augusti. | |
| Svb dvce, qvi <t>. Sub Caesare, inquit [et Caesaris Au- | 56.1 |
| gusti inquit], olim in Cantabria militasti, qui nunc Parthis | |
| <e>ri<p>it signa[t] Romana quondam capta cum Crasso. | |
| Adivdicat. Adiungit. | 57.1 |
| Ac ne te <r>etrahas et inexcvsabilis ab. | 58.1 |
| Sensus hic est: Noli, inquit, te retrahere ac denegare | |
| ludenti amico. Non enim excusare potes[t], quod ipse num- | |
| quam luseris, praesertim qui <i>n u<i>lla tua cum tuis saepe | |
| nugeris ac l[a]udas. | 5 |
| Qvamvis nihil extra. Quamuis, inquit, sapiens sis, et | 59.1 |
| omnem curam tuam ad numerum hominum mo<d>umque red- | |
| igas, hoc est, ad rationem, ad sapientiam, interdum te tamen | |
| iocis ludoque delectas. Sic alibi ait: | |
| Dulce est desipere in ioco. | 5 |
| Partit<v>r lyntres exercitvs. Vt imaginem pugnae Actia- | 61.1 |
| cae, quae fuit inter Augustum et Antonium, <efficias fratrem | |
| Antonium,> te Caesarem facis, lacus [Hadria] nomina<tur> | |
| Hadria et tamdiu nomina simulata seruantur, <do>nec alter- | |
| utrum uincat. | 5 |
| Hostili more <re>fertvr. | 62.1 |
| Agitur. Translatio <a> fabula[e], quae, cum agitur de- | |
| nuo, referri <dicitur. | |
| Consentire t. s.: qvi crediderit te>. Consentire studio | 65.1 |
| suo, ille non solum studium lauda<b>it, sed etiam <p>laud<e>t. | |
| Vtroqve pollice. Vtraque manu. | 66.1 |
| Tropos synecdoche: a parte totum. | |
| An quia, uehementius <ut p>laudat, manus iungens | |
| iungit pollicem cum proximo? | |
| [Protinus cum moneam.] Protinvs vt moneam. Pro- | 67.1 |
| tinus modo 'subinde' signif(icat). Et est ἐπιδιόρθωσις. | |
| Qvid de qvo<qve> viro. | 68.1 |
| Tria dixit: quid dicas, de quo dicas, cui dica<s>. | |
| Percontatorem fvgito. Vera sententia est. Eadem enim | 69.1 |
| libidine prodit et audit<a>, <qua>, quae audire desiderat, per- | |
| scrutatur. | |
| Patvlae avres. | 70.1 |
| Paratae ad audiendum. | |
| Et semel emissvm v. Ἐν ὑποκρίσι <p>er <ypo>b<o>le<n> pro- | 71.1 |
| nuntiandum est. | |
| Non ancilla tvvm iecvr. Non ames, inquit, seruum aut | 72.1 |
| ancillam [ac] diuitis. | |
| Ne pveri domin<vs>, id est: diu<e>s. | 74.1 |
| Incommodvs angat. | 75.1 |
| Ne, inquit, aut munere accepto laeteris, aut non accepto | |
| contristeris, cum omne munus sapienti res parua sit. Alii | |
| putant hoc dici: <ne s>entie<n>s ami<cus> p<e>tentem pue- | |
| rum puellamue [ne domnus pueri puellae uel] beare te uidea- | 5 |
| tur, ergo obnoxium faciat paruo munere, hoc est, mancipio, | |
| donato, aut incommodu<s> difficil<is>que sit, et te angat amato- | |
| rem. <Sic Vergilio, amorem> suum per allegoriam confesso, | |
| Alexandr<um> puerum Pollio dominus do<n>o dedit. | |
| Qvalem commendes, etiam. Monet, nequem incognitum | 76.1 |
| potiori amico temere commendet, huius periculo peccaturum. | |
| Ne mox: ne postea. | |
| Incvtia<n>t aliena t. p. p. Ne alio, inquit, peccante | 77.1 |
| tu erubescas, qui eum commendaueris diuiti. | |
| Fallimvr et qvondam non. Timet Horat(ius), ne sub | 78.1 |
| hoc praecepto ipse maleuolus uideatur, qui dicat non temere | |
| quemquam diuitibus conciliar<i> oportere, et ideo addidit: fal- | |
| limur tamen et interdum tradi<mus> parum dignum. Quid | |
| igitur fiet, si peccauerit? minime defendendum. Decepit enim | 5 |
| ipsum commendatorem. | |
| Qvem sva cvlpa premet. Qui uere peccauerit, et in | 79.1 |
| offensionem uenerit sua culpa. | |
| Vt penitvs notvm, si t. Ne tu, inquit, in cassum ef- | 80.1 |
| fundas defensionem pro <in>teg[e]r<o>, qui, ut saepe fit, male- | |
| dicorum criminatione[m] cum laeditur, tu quoque labefactaris | |
| laudator commendatorque eius. | |
| Qvi dente Theonino cvm. Hoc est: qui cum mor- | 81-82.1 |
| detur ab inuidis et obtrectatoribus, succurrendum tibi est, ne | |
| tu quoque laedaris. | |
| Theon autem quidam illo tempore rabiosae dicacitatis fuit. | |
| E<c>qvid ad te post pavlo. Ordo: e<c>quid sentis? | 82-83.1 |
| Nam tva res agitvr. Sententia per allegoriam demon- | 84.1 |
| strans uicinorum periculum nostrum esse. | |
| Dvlcis inexperti<s> cvltvra. | 86a.1 |
| Dulcem esse dicit amicitiam diuitis ei, qui non sit <ex- | |
| pertus>. Ceterum re ipsa plenam esse timoris <et> molestiae. | |
| Dvm tva navis in alto est. Cum prosperum cursum | 87.1 |
| amicitiae tenes; et est tropus allegoria. | |
| Dvlcis inexp.: ne ob aliquam offensionem merearis | 86b.1 |
| excludi. | |
| Avra: uel tenuis ac leuis culpa. | 88.1 |
| Odervnt hilarem. Hic ostendit, similem similibus de- | 89.1 |
| lectari. | |
| Odervnt porrecta <n>. Hic ostendit, quid sit leuis | 92.1 |
| aura, hoc est, parua causa, cur quis non ametur. Pocula | |
| re<cu>sa<n>tem non amant; etiam si tu malam ualetudinem | |
| ostendas ad excusationem non bibendi. | |
| <Porrecta> negantem. Etiam <am>m<o>t<a> rec[a]usant<em>. | 5 |
| Deme svpercilio nvbem. Ne te, inquit, tristem praebeas aut | 94.1 |
| nimis seuerum. Nam propter ha<e>c multi odium contraxer<u>nt. | |
| Plervmqve mod. o. Deest 'etiam', ut sit 'etiam modestu<s>'. | |
| <Vtrum> plerumque pendet a superiore [pendet], an per | |
| <s>e intellegendum [est] non esse satis, bonum <esse> nis<i> ita | 5 |
| te compares, ut qualis es[t], talis exi<sti>meris. | |
| Inter cvncta leges. Et doctrinam esse necessariam <ait> | 96.1 |
| ad commendationem amicitiarum. | |
| Qva ratione qveas, id est: quem ad modum possis sua- | 97.1 |
| uiter uiuere. | |
| Inops cvpido: auaritia. | 98.1 |
| Nvm pavor et rervm m. [r. i.] | 99.1 |
| Recte dixit. Vtrumque enim stultitiae: uel pauere ne | |
| amitta<s>, uel sperare cum uoto ingenti res mediocriter utiles. | |
| Virtvtem doctrina paret. | 100.1 |
| Hae omnes quaestiones de hac mora[bi]li philosophia | |
| sumuntur. | |
| Qvid te tibi reddat, id est: uirtus, quae facit sapientem | 101.1 |
| <n>ihi<l> stulte facere, <et> per hoc se ipsum <non> laedere. | |
| An secretvm iter. Videtur hoc probare, quod ultimum | 103.1 |
| posuit. Nam et alibi dixit: | |
| Nec uixit male, qui natus moriensque fe- | |
| fellit. | |
| Me qvotiens ref. | 104.1 |
| Hoc est: quoties in rure meo sum. | |
| Di<g>entia nom<en> riui fluentis per agrum Horat<i>. | |
| Mandela pa<g>us est in Sabinis nimis contrahens at- | 105.1 |
| que algid<a> frigore et rugosa faciens hominum corpora. | |
| <B>i<b>i<t> pagvs. Tropus metonymia. | |
| Hoc est: pa<g>ani bibunt. | |
| Et hic est, de quo ait: | 5 |
| Fons etiam riuo dare nomen idoneus. | |
| Qvid sentire pvtas. | 106.1 |
| Deest: nisi hoc. | |
| Etiam minvs. | 107.1 |
| Paratus sum, inquit, etiam minus habere quam habeo, | |
| dum modo uiuam quem ad modum uolo. | |
| Sit bona librorvm. | 109.1 |
| Studio prius librorum copiam quam frugis uictusqu[a]e | |
| est precatus. | |
| Ne flvitem dvbiae s. <Id est>: <n>e alieni conuiuii sub | 110.1 |
| incerta <in>uit<at>ione tempus exspe<cte>m. | |
| Sed satis est orare Iovem. Haec a Ioue, inquit, petam, | 111.1 |
| quae ipse mihi praestare non possum. Ceterum, ut aequum | |
| animum geram, in mea magis est potestate, quam Iouis. |