| Qvam<vis>, Scaeva, satis. <Ad Scaeuam haec> scribitur, | 1.17.pr.1 |
| in qua dum ar<s> obsequendi amicis maioribus <c>onmonstra- | |
| tur, Horat(ius) satyrico charact<e>re adstruit <n>ihi<l> esse | |
| [se] <a>erumnosius et molestius obseruantia <in> potiorem libero | |
| homini. | 5 |
| Qvamvis Scaeva satis. Προθεράπευσις. | 1.1 |
| Maioribvs vt<i>. Id est: amicis. [S]e<t> in consuetudine | 2.1 |
| maiores dicimus. | |
| Amicvlvs. Ὑποκόρισμα. | 3.1 |
| Vt si caecvs iter. Prouerbialiter, u<t s>i sus Mi- | 3-4.1 |
| neruam doceat. | |
| Qvod cv[pe]res proprivm fecisse. | 5.1 |
| Hoc est: quod eius modi sit, ut uelis hoc ipsum pro tuo | |
| haber<e>. | |
| Si te grata qvies. Bene non ante monet <et> praecipit, | 6.1 |
| quo pacto obseruandi colendique sunt potiores, nisi prius | |
| ostenderi<t> colendos esse. Et primum r<e>q<u>iet<e>m pra<e>- | |
| pon<i>t gratiosorum hominum so<c>i<e>ta<t>i. <Sic> probatur illos | |
| esse laudandos, qui amicitiam consectantur. | 5 |
| <S>i te grata qvies. | |
| Si o<t>io delectaris, inquit, ex urbe proficiscere, a<b>i[n] Fe- | |
| rentiam, hoc est in desertum oppidum, quo dicto e<i> ostendit | |
| Romae <h>aut aliquos amicos <esse>. | |
| Nam neqve divitibvs. Diuites modo pro gratiosis posuit, | 9.1 |
| ut Terent.: | |
| Omnia habeo, nec quicquam habeo. | |
| Nihil enim [m]i<ll>i<s> uidetur deesse per amicos. | |
| Nec vixit male, qvi natvs moriensqve fefellit. | 10.1 |
| Fefellit i<ntelle>gitur 'ignoratus est, latuit'. Hoc autem | |
| Graecum prouerbium est: | |
| Λάθε βιώσας. | |
| Si prodesse tvis. <Or>d<o> es<t>: <si> autem prodesse tuis | 11.1 |
| uoles. | |
| Siccvs ad vnctvm. P(auper) ad opulentum. | 12.1 |
| Si prande<re>t holvs. Hoc dictum Diogenis Cynici | 13.1 |
| significat ad Aristippum Cyrenaicae sectae philosophum. Sen- | |
| sus est autem [sit], si aequo animo paupertate[m] utamur, | |
| numquam nos regibus obsecuturos; si regibus obsequi m<a- | |
| l>uerimus, numquam in paupertat<e> sordes aequo animo tole- | 5 |
| raturos esse. | |
| Si sciret regibvs vti. Astute, ut dignitatem huic sectae | 14.1 |
| colendorum principum daret, inuertit, quod erat reciprocum, | |
| hoc est, 'si patienter regibus uteretur'; sed sic[ut] maluit si | |
| sciret, ut uideretur in o<le>re patiendo labor <e>sse, in re- | |
| gibus ferendis ars <e>t labor. | 5 |
| Vtrivs horvm: Diogenis an Aristippi. | 15.1 |
| Vel ivnior avdi. | 16.1 |
| Quare audi? quia iunior. Et hic ostendit, cu<r> supra | |
| dixerit: Disce docendus adhuc. | |
| Mordacem Cynicvm. Facete mordacem dixit. <Et> | 18.1 |
| hoc uere in Cynicum dicitur. | |
| Elvdebat. Et hoc bene quasi <iam> iamque morsurum. | |
| Scvrror ego ipse mihi: <mihi> propter me. | 19.1 |
| Scvrro<r>. Scur<ri>liter obsequor. | |
| Et haec uerba sunt Aristippi ad Diogenen. | |
| Eqvos <vt> me portet, alat rex. Hinc παροιμία· | 20.1 |
| Ἵππος με φέρει, βασιλεύς με τρέφει. | |
| Officivm facio. Modo honeste dixit, quod supra hu- | 21.1 |
| militer scurror. | |
| Ver[r]vm dante minor. | 21-22.1 |
| Quantumuis, inquit, quod accipis par[t]uum sit, mino- | |
| rem te facis tamen ab eo, qui tibi porrigit. Quod si es<t>, et | |
| non es[t] nullius egens, quod ipse de te iactas. | |
| Omnis Aristippvm. Dicunt Platonem hoc <ad> Ari- | 23.1 |
| stippum dixisse, cum illum naufragum uidisset in pannis, | |
| Ὦ Ἀρίστιππε, πάντα σοι πρέπει. | |
| Praesentibvs. | 24.1 |
| Id est: paruis a<c> qu<a>e praesto esse possunt, τοῖς παροῦσιν. | |
| Aeqvvm: aequa<nimu>m et patientem. | |
| Dvplici panno. Vili ueste, quam d<i>ploidem ueteres | 25.1 |
| dixerunt. | |
| Patientia velat. Ἐνιγματοποι[ε]ία. | |
| Mirabor, vitae via. Mirum est, inquit, <s>i [de]decebit | 26.1 |
| splendor hominem adsuetum sordidis rebus, ac per hoc: non | |
| decebit. | |
| Alter pvrpvrevm non ex. Il<l>e scilicet, qui utrumque | 27.1 |
| habitum consueuerit sumere ut Aristippus. | |
| Alter Mil[lel]eti textam <c.> p. | 30.1 |
| <Qui> panno duplici tegitur, ut Co<e>nicus Diogen<e>s di- | |
| ploide. Mileti <textam> [<f>actam e<x> lan[e]a]. Vestes Milesiae | |
| pr[a]etiosae sunt. | |
| Cane peivs et angve vitabit. | 30-31.1 |
| Facete locutus est in stultitiam hominis, qui pr[a]etiosam | |
| uestem non iam despicere, sed timere uideatur. | |
| Morietvr frigore. M<i>re d<e>eo, [in]qui[t] uestiri nisi | 31.1 |
| mis[c]ere non potest. | |
| Refer et si<ne> vivat in. | 32.1 |
| Ins[t]ul(sus). Totum facete, quamuis dicatur non hoc | |
| fingi ab Horatio, <s>ed uere Aristippum Di<o>geni subducto pallio | |
| chlamidem subposuisse purpuream. | |
| Res gerere. Deest: magnas. [S]e<t> hoc exemplo osten- | 33.1 |
| dit non, si tutum sit quiescere, idcirco et gloriosum uideri, | |
| p<ra>es<er>t<i>m cum sit non ce<rt>a<m> re<m> ne<c> hominem | |
| colere sibi consulentis ac pigri, res uero maximas <g>e<r>ere et | |
| uigilare officium strenui hominis atque laudandi. | 5 |
| Principibvs placvisse. A maiore ad minus [ueri]. Si- | 35.1 |
| mile uideri gerere <res> bellicas et promereri princip<e>s ciui- | |
| tatis. | |
| Non cviv<i>s homini c. a. C. Et hoc exemplum est a | 36.1 |
| similitudine. | |
| Sedit qvi timvit. Bene sedit, quo uerbo signi<f(icat) | 37.1 |
| segni>tiam, unde et sedes: requi<e>tio. Qui timuit. Non | |
| '<qu>i contempsit', <n>e noluisse s<e> laude<t>. | |
| Qvid? qvi[d] pervenit, fecitne viriliter? atqve. Hoc per | 38.1 |
| interrogationem. Quicum agit, uel <tarde> respondet uel | |
| inuertit orationem uel tacet. Hic ergo dicendo atqu<i> hic | |
| est aut nusquam quod quaerimus quasi tergiuer- | |
| santem urguet ad respondendum. | 5 |
| Hic onvs horret. Hic eloquitur, quod sibi in fine uoluit | 39.1 |
| responderi, illum esse timidum, qui officium fugiat, illum | |
| fortem, qui subeat perferatque, ac per hoc, hunc laudandum, | |
| illum uituperandum. | |
| Avt virtvs nomen inane est. | 41.1 |
| Nomen inane uanumque esse uirtutem Epicurus dixit, | |
| <et> ad uoluptatem referri uniuersa, quae facimus. | |
| Avt decvs avt pr[a]etivm. | 42.1 |
| Hoc Stoici dicunt ad honestatem et rectum, hoc est ad | |
| uirtutem omnia reuocan<te>s. | |
| Coram rege svo. Iam praecipit dicens uerecundiam plus | 43.1 |
| prodesse apud maiores amicos, quam procacem inpudentiam, | |
| praesertim cum tacentibus magis quam poscentibus largiantur. | |
| Indotata m. Mime(sis) fig(ura) [hoc est imitatio po- | 46.1 |
| scentis aliquid]. | |
| Clamat 'victvm date', hoc est: mendicat. | 48.1 |
| Svccinit alter. Subsequitur et canit, id est sequitur alter | |
| a<c> petit. Et bene cantilenam mendicorum dixit. | |
| Dividvo findetvr. Tapinosis. Nimi<r>um saturice 'qua- | 49.1 |
| dra panis' inquit 'quae uni tibi dari poterat, frangetur ac | |
| diuidetur duobus', hoc est: diuiti inportunus eris et d<ispli>cebis, | |
| unde fiet, ut, etiam siquid solid<an>dum fuerat, cedat duobus. | |
| Sed tacitvs pasci si posset <corvvs>. N<unc e>um signi- | 50.1 |
| f(icat), qui si se pateretur ali a diui<t>e tacitum, neque sibi | |
| aemulum conpararet, neque minus acciperet. Nam coruus | |
| cum accedit ad cibum, strepitu uocis alias aues arcessit, unde | |
| fit, ut solus pasci non possit. | 5 |
| Et subtili[s] figura <ait> ita diuitem peti ab amicis, ut | |
| a coruis cadauera. Alii putant a coruo et a uulpe hoc trans- | |
| latum, sed male. | |
| Brvndesivm comes. | 52.1 |
| Idem, inquit, quod meretrix facit amatori suo, quem | |
| simulatis damnis plorabunde spoliat, facit etiam reg<i> suo | |
| amicus minor, cum qu[a]eritur s<i>m<ulans> in itinere, quo comes | |
| ducitur, aliquid se perdidisse uel sensisse incommodi. | 5 |
| Nota refer[e]t meretricis [c]acvmina. Hic locus de Tru- | 55.1 |
| culento est Plauti fabula, ubi adulescens dicit: | |
| Aut perit aurum aut conscissa est pallula | |
| et cetera. | |
| Catellam. Catenam diminutiue. Catena autem proprie | 5 |
| dicta est, quod canem teneret. | |
| Periscelidem. Ornamentum pedis circa crura. | 56.1 |
| Flentis mire non 'dicentis', sed 'flentis', ut fidem falsis | |
| lacrim<ae> faciant. | |
| Vti mox nvlla fides. Ita fit, inquit, ut postea | 56-57.1 |
| etiam uera dicenti non habeatur fides. | |
| Nec semel inrisvs triviis. Hoc [est] exemplo signif(icat) | 58.1 |
| numquam postea crediturum que<m> esse etiam uera dicenti | |
| ei, qui falsis rebus omnia fidei argumenta consumpserit. Hinc | |
| etiam prouerbium natum est: | |
| Qui semel scurra, numquam <p>ater familias. | 5 |
| Et est ordo: Nec adtollere curat f. c. p. | |
| Semel inrisvs triviis. Nec <si ue>re, [l]inquit, crus | |
| fregerit planu<s>, crede<t> e<i> ulterius ille, qui ab illo inrisus est | |
| semel, et eum adtollet, quippe cum eadem faciat in uero do- | |
| lore, qua<e> iam pridem f<e>cit in falso. Planum autem scurram | 10 |
| dicit. Sic Cic(ero): | |
| Iste planus inprobissimus. | |
| Osiris Aegyptiorum deus[, ad quem illo tempore iu- | 60.1 |
| ratum homines ducebantur]. | |
| Credite, non lvdo. Mimesis[, hoc est imitatio]. | 61.1 |
| Peregrinvm. Peregrinum pro ignoranti posuit. | 62.1 |
| <C>ic(ero): | |
| <V>e<s>trae peregrinantur aures. | |
| Vicini<a> ravca. Nem<pe>: uicini uociferant<e>s. |