| Ne perconteris, fvndvs mevs. Id est: ne forte percon- | 1.16.pr.1 |
| teris, uel προ[σ]τα[κ]τικῶς pronuntiatur, ut sit: ne perconteris, | |
| scribetur tibi f<or>ma loquaciter et situs agri. | |
| Scribit autem Quintio de aequanimitate ac temperantia | |
| sua, qua <s>e paruo contentum esse demonstrat arguens alios | 5 |
| dissimulatis uitiis magis bonos uideri uelle quam fieri. | |
| Amicta: uestita, maritata. | 3.1 |
| Loqvaciter. Bene loquaciter quasi curiose audi- | 4.1 |
| tur<o> et scire cupienti. | |
| Continvi montes si dissocientvr. Deest 'quidem' et 'sed | 5.1 |
| ita', ut si<t>: continui <qu>idem, <sed ita, ut> dissocientur | |
| opaca ual<l>e, unde intellegitur agrum suum uallemque inter | |
| continuos montes iacere. | |
| Dextrvm latvs uallis scil. | 6.1 |
| Dextrum dicit latus orienti[s] soli obiectum, sinistrum | |
| occidenti. | |
| Temperiem lavdes. Hoc sic ait, quasi diceret, laude | 8.1 |
| dignam esse temperiem regioni[oni]s illius. | |
| Dicas addvctvm propivs. | 11.1 |
| Et hoc facete. Et nota Horatium in Italia nihil magis | |
| laudare quam Tibur et Tarentum. | |
| Fons etiam rivo dare. Fons Blandusiae riuo, qui Di- | 12.1 |
| gentia dicitur. Ergo magnus fons, siquidem ab illo <o>r<t>u<s> | |
| riu<us> non sine nomine est. | |
| Septembribvs horis, quo tempore in urbe facile morbo | 16.1 |
| corpora temptantur, e<x> autumni aestu noxio. | |
| Tv recte vivis, si cvras esse qvod avdis. Hoc est: <s>i | 17.1 |
| tali[ci]s es, qualem te fama testatur, ac per hoc 'bonus'. | |
| Iactamvs iam pridem omnes te. Hic aperte ostendit, | 18.1 |
| qui[d] supra dixerit: | |
| Si curas esse quod audis. | |
| Et est sensus: Iam pridem omnes te iactamus beatum. | |
| Quid est omnis Roma? [Quid est] omnes Roman<i>. Et est | 5 |
| figura per metonymiam. | |
| Sed vereor, necvi de te. Hoc Persius aliter: | 19.1 |
| Nec te quaesiueris extra. | |
| Neve pvtes alivm <s. b. b. In> ha[e]c sententia, qua | 20.1 |
| ostendit neminem beatum nisi solum sapientem [neue | |
| putes alium sapientem], deest 'excepto', ut sit: [me] | |
| neue putes alium beatum excepto sapiente bonoque. | |
| Nev si te popvlvs sanvm. <Tam> stultum est, inquit, | 21.1 |
| alteri credere beatum [excepto sapiente] te dicenti qu[i]a<m> | |
| populo fidem habere sanum te adseuera<n>ti, cum aegrum scias | |
| et tibi debeas temperare ab inportunis cibis. | |
| Siqvis bella tibi terra pvgnata. <Si>quis pro tuis lau- | 25.1 |
| dibus tibi dicat Caesaris laudes et addat hos uersus: | |
| Tene magis saluum populus uelit, an popu- | |
| lum tu, | |
| Seruet in ambiguo, qui consulit et tibi et | 5 |
| urbi, | |
| Iuppiter, | |
| qui sunt notissimo ex panegyrico Augusti, tu, cum possis | |
| adgnoscere et dicere 'istae Caesaris laudes sunt, non meae', | |
| patierisne te emendatum uocari sapientemque, quod ille est? | 10 |
| et hoc ait: | |
| Tene magis salvvm: utrum magis populus uelit te | 27.1 |
| saluum [seruet Iuppiter qui consulit et tibi et urbi] an magis | |
| tu populum uelis saluum, seruet Iuppiter. | |
| Q. c. e. t. <e. v.>, in ambiguo. <Quo> sensu <o>sten- | 28.1 |
| ditur tantum amorem Caesaris esse erga populum, et contra | |
| populi[s] erga Caesarem, ut [in] incertum sit, uter alterum | |
| magis diligat. | |
| Avgvsti lavdes < . . . > cvm. Ordo et sensus: cum possis | 29.1 |
| agnoscere. Et est figura ἀναστροφή. | |
| Respondesne. Ordo et sensus: respondesne tu, dic | 31.1 |
| sodes: nempe uir bonus et sapiens nomine dici ita delector | |
| ego ac tu: hoc est 'nempe tu, qui me reprehendis, in eodem | |
| uitio repperieris quo ego', quod non negat Horatius, sed | |
| ostendit hoc ipsum non minus in se quam in altero stultum | 5 |
| esse. | |
| Nomine < . . . > dici. ’Αρχαϊσμὸς figura. Vergil(ius): | |
| Et te crudelem nomine dicit. | |
| Ego ac tv. Atque tu, hoc est: et tu non minus, quam | 32.1 |
| ego. | |
| Qvi dedit hoc hodie, cras, si v., a. | 33.1 |
| Si ideo <s>um sapiens, quia me dicit populus sapientem, | |
| sequitur, ut, cum non dixeri<nt>, non sim. | |
| Mendosvm: uitiosum. | 40.1 |
| Medicandvm hoc est: non sanum. | |
| Vir bonvs est <qvis>? Qvi consvlta patrvm. | 40-41.1 |
| Responsio est. Totum per hironian. Ostendit enim hoc | |
| ipsum non esse, sed uideri bonum. | |
| Sed videt hvnc omnis domvs, quam non est fallere. Et | 44.1 |
| de<est>: sua. | |
| Nec fvrtvm feci. Hoc contra eos, qui se putant dignos, | 46.1 |
| quia non commiserint, cur damnarentur. | |
| Sabellvs. | 49.1 |
| Hoc est: ego Horat(ius). Sed in hoc nomine est quae- | |
| dam facies integritatis. Vergil(ius): | |
| Curibusque seueris. | |
| Cavtvs enim m. f. | 50.1 |
| Nimirum, inquit, si idem cauent etiam nequam bestiae. | |
| Odervnt peccare. | 52.1 |
| Signate locutus est; primum non 'timent peccare', sed | |
| 'oderunt', deinde non 'metu poenarum', <sed> 'amore uir- | |
| tutis'. | |
| Formidine poenae. Deest 'sed', ut sit: nihil quidem | 53.1 |
| in te admittes, sed formidine poenae. | |
| Damnvm est, non. Minus <si>quid perdidit, cui furatus | 56.1 |
| es, non minus fur es, quam si totum abstulisses. | |
| Et hoc secundum Stoicos, qui dicunt paria esse peccata. | |
| Vir bonvs, omne. Hironia. | 57.1 |
| Laverna. Laruearum dea, quae furibus praeest. | 60.1 |
| Qvi[n] melior servo. Ordo: <qui> melior seruo sit aua- | 63.1 |
| rus, non uideo. | |
| Vendere cvm possis cap. Hac comparatione uult osten- | 69.1 |
| dere ita nos per stultitiam seruire fortunae, ut captiui ser- | |
| uiunt dominis uictoribus, seruati[s] scilicet non ex suo com- | |
| modo, sed ex eorum [h]u<t>ilitate, qui parcunt hominibus ser- | |
| uituri<s> sibi. | 5 |
| Serviet vtiliter. | 70.1 |
| Hoc est: ad omnia tibi dicto audiens erit, ut stultus | |
| cupiditatibus et fortunae obsequens facit et patitur uniuersa, | |
| quae dicit inferius. | |
| Vir bonvs et sapiens avdebit dicere[re]: Pent[e]hev. H<o>c | 73.1 |
| παράδιγμα de tragoedia est Bacchis, in qua inducitur Liber | |
| a rege Pentheo ligari iussus ipse <se> soluere; quod simile | |
| sapienti est, quem car[c]ere[s] facultati<bu>s et mori non | |
| metuentem, nulla uis potest in seruitute retinere. | 5 |
| Linea. Finis uel pars. Terent(ius): | 79.1 |
| Extrema linea [est] | |
| Amare haud nihil est. |