Qvae sit hiemps Veliae, qvod caelvm. 1.15.pr.1
  Scribit saturic[a]e de Ba<iis> luxuriosi<s, et> tangit eos,
qui <in> penuria[m] philosophantur, idem uoluptatibus serui-
turi, si fruendi habeant potestatem.
  Et est in hac epistula ὑπέρβατον longum, quod hoc or- 5
dine soluitur: quae <si>t hiemps Veliae, quod caelum, Va<l>a,
S. q. h. <r.> et q. u., tractus uter plures lepores, uter educet
apros, utra magis pisces et echinos <a>equora celent: scribere
te nobis, tibi nos adcredere par est.
  Nam mihi <Baia>s[t] Mvsa svpervacva<s>. 2-3.1
  Na<m> mihi quidem <ne> Ba<i>is opus sit ad curam corporis
facit Antonius Musa medicus.
  I. m. facit i<nvi>s<vm>. Consuetudo lauationis 3-4.1
meae, quod mediis frigoribus ψυχρολουσία<ι> <utor>.
  Myrteta. Myrteta aquas, quas uulgo myrtarias dicunt. 5.1
  Sane myrt<et>a relinqvvnt. Sane, inquit, aquas
frigid<a>s petunt; propter quam rem gemit et irascitur per in-
uidiam uicus deseri sua<su> Mus<ae>.
  Cessantem morbvm. Aut generaliter quemlibet morbum, 6.1
aut podagram, et a<r>t<h>riti<n>.
  Svlphvra. 7.1
  Sulphureas aquas et Baianos uapores.
  Avdent. Bene audent, ut pote aegri ad aquas frigi- 8.1
das pergentes.
  Mvtandvs locvs est. Deest: ergo. Mutandus locus est 10.1
praesertim homini non tam medicum quam delicias pet<en>t<i>.
  Deversoria nota. Σύνλημψις, id est: mutanda.
  Qvo tendis? non mihi C. Nunc hoc tamquam ad equum 11.1
loquitur consuetudine[m] <de>uertentem.
  Sed eqvi frenato avr. In equi ore frenato est quaedam, 13.1
inquit, auricula, qua captat famam locorum, et, prout cogn<o>-
uerit, iter dirigit, aut deuertit.
  <Et> est suauis allegoria, qua significat magis uolu-
ptatem homines captare quam curam corporis. 5
  Vtrvm popvlvm. Vtr<a>m ciuitatem, ut si diceret: utrum 14.1
Cumas an <B>aias. Sic Vergil.:
    Ac ueluti magno in populo.
  Nihil moror illivs orae: non patior. 16.1
  [Generosvm et lene reqviro.] 18.1
  Qvod me Lvcanae ivv. Inter omnia, quae ex uino ac- 21.1
cidunt, etiam illius est maximum, quod uires praestat in
uenerem.
  Hoc est ergo quod [uires] dixit, quod iuuenem com-
mendet amicae, id est fortem, et amabilem amicae red- 5
dat ut iuuenem.
  Fe<a>x. Pinguis et uoluptarius, ut alibi ait: 24.1
    <N>ebulo<ne>s Alcinoique
    In cute cura<n>da plus aequo <o>p. i. Hanc enim
opinionem de his Homerus <tradidit> in Odyssia.
  Maenivs vt rebvs maternis [m.] Hic Maenius et a<li>- 26.1
bi[a] ab Horatio <satyrice> conpellatur ut s[i]cur<r>a[m]:
    Maenius, [et satyrice] absentem Nouium cum
    carpere<t>.
  Praesepe. 28.1
  Ταπίνωσις et saturice pro mensa. Sic Plautus in
Curculione.
  Inpransvs non. Iratus scilicet ob hoc ipsum. 29.1
  Omasi: uisceris bubuli. 34.1
  Nepotvm: nequam et luxuriosorum. 36.1
  Vert<er>at in fvmvm et cinerem. Come<de>rat atque 39.1
absumpserat.
  Pecvnia: res familiaris. 46.1