| Vilice silvarvm. Ad uilicum suum scribit, in qua omnem | 1.14.pr.1 |
| hominem uitiosum paenite<re ai>t uoluntatis suae; simul | |
| compara<t> s<e> et illum satyrice quaerens, uter peior sit. | |
| Habitatvm qvinqve f. Quinque uillis possessum. | 2.1 |
| Qvinqve b. s. V. Qui olim quinque senatorum fuit. Varia | 3.1 |
| autem est locus in Sabinis celeberrimus aliquando. | |
| Et melior <si>t Horat. an <r>es. Deest: Horati. | 5.1 |
| Et amat spatiis, id est: conatur erumpere uelut quibus- | 9.1 |
| dam carceribus inpe[n]d<i>ent<i>s officii, ut cursum ad uillam | |
| confecturus inuadat. Spatiis obstantia claustra sunt | |
| carceres, et translatio ab equis circensibus facta. | |
| Mediastinvs. Incola mediae ciuitatis; an in officio | 14.1 |
| balneatoris mediastinus? | |
| Me constare mihi scis. Hoc est: eundem esse me nosti | 16.1 |
| <n>e<c> umquam de opere ruris mutare sententiam. | |
| Tesqva. Loca aspera atque siluestria. | 19.1 |
| Amoena vocat mecvm qvi sentit. | 20.1 |
| Hoc est: quod tibi displicet, hoc alteri <m>e<c>um placet. | |
| Vncta. | 21.1 |
| Opulenta. Sic ipse alibi: | |
| Accedes siccus ad unctum. | |
| Et qvod angvlvs iste feret. Per hoc ostendit an- | 22-23.1 |
| gulum quendam sui agri <n>on ess<e> aptum uitibus, quando | |
| dixit <fa>c<i>lius illic piper et tus, quam uuam posse progigni. | |
| Sicut Vergil.: | |
| Maria ante exurere Turno, | 5 |
| Quam sacras dabitur pinus. | |
| Et est 'uua' septimus casus. | |
| Terrae gravis. Ἄχθος ἀρούρης. | 26.1 |
| Vrgves: quasi terrae grauis. | |
| Bovemqve disivnctvm cvras: otiosum pascis. | 27-28.1 |
| Mvlta mole doc. | 30.1 |
| <H>oc e<s>t praefossis tramitibus. | |
| Sic alibi ipse de fluuio: | |
| Doctus iter melius. | |
| Qvem tenves d. t. | 32.1 |
| Deest: <me>, ut sit ordo: <m>e que<m> tenues decuere | |
| togae, <c>ena br<e>uis iuuat. | |
| Nec <l>vs[s]<isse>. Videtur amfibolon '<l>us[s]isse': utrum | 36.1 |
| 'olim' <f>e<c>i<t> a<n> 'nunc' ta<nd>e<m> modum ludo ponendum | |
| esse credamus? | |
| Limat. Adtenuat, inminuit, adterit. <Obliqvo ocvlo.> | 38.1 |
| <Id> e<s>t inuido oculo. <Morsv>. Or<e mord>a<ci>. | |
| <Venenat. Fa>scinat. | |
| Cvm servis vrbana diaria. Non 'cum seruis <m>oue<n- | 40.1 |
| te>m', sed 'cum seruis rodere mauis'. E<x> ambi<gu>o haec est | |
| eligenda distinctio. | |
| Cvm servis <vr>b<ana> dia<ria>. Deest 'Tu uero'. Sic | |
| enim erit contexta sententia. | 5 |
| Calo. Vel ab eo, quo<d> frequenter [a]uocetur, dicitur | 42.1 |
| calo, uel quia <κᾶλα> Graece ligna dicuntur, et ille uadit saepe | |
| lignatum. |